Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 26 : et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • In nummo igitur imago Domini sculpitur, ut ejus esse cognoscatur a quo formari praecipitur. Nummus itaque Dei similitudo ejus accipitur. Unde in Genesi loquitur, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ( Gn, 1, 26). Et quia de sacro eloquio Dei imaginem et similitudinem ad quam redigamur agnoscimus, argenteus nummus esse perhibetur. Qui ergo a peccati via ut pro se oretur venit, nummum argenteum offerre debet, quia nihil ei prodest quod poenitendo compungitur, nec quod flendo confitetur, si, inemendata et incorrepta, interius pulchritudine bonae voluntatis, luce Dei imaginis nequaquam radiare cognoscitur. Imago etenim et similitudo Dei est inclyto odio malum odire, et amore perfecto Deum diligere. Unde et Propheta claritatem divinae similitudinis ab humano genere periisse intuens, ad eum qui cum inclyta reparationis nostrae luce de coelo venit respicit, dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ( Ps, 44, 8). Hinc se jam de ejus contemplatione in perfectionis formam renovatum considerans, ait: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi ( Ps, 118, 113). Qui ergo de domo reprobi per confessionem venit, qui per humilitatem pro se orari Dominum petit, curet omnino necesse est ut nummum argenteum offerat, quatenus, sumpto splendore bonae voluntatis, perfecte oderit malum quod fecit, et bonum integro amore diligat quod neglexerit. Unde et justi judicis examine propitiationis edicta promulgantur. In quacunque die, vel hora, ait, peccator convertitur, vita vivet, et non morietur (voir: Ez, 18, 21 et Ez, 18, 27) . Conversio autem peccatoris non est in humilitate confessionis, sed in renovatione interioris hominis, cum peccatori, jam divina inspiratione correcto, et malum displicet quod amavit, et bonum placet quod odit. Nam sunt nonnulli qui se et de nequitia accusant criminis, et pravitatem non corrigunt voluntatis. Qui profecto converti ad Dominum non creduntur, quia vera conversio in ore non accipitur, sed in corde. Converti etenim simul verti est. Conversio itaque peccatoris vera tunc est, cum ad Creatoris nostri beneplacitum uterque noster homo reducitur, cum et caro nostra per iniquitatis odium cohibetur a perpetratione facinoris, et per amorem justitiae mens se extendit ad intentionem bonae operationis. Sed quia nonnulli intra Ecclesiam sunt, qui tantum in vitae suae terminum ad poenitentiae satisfactionem veniunt, et judicio Veritatis dicitur: Quacunque hora peccator convertitur, vivit, a nonnullis valde quaeri solet si statim vitam post carnis mortem inveniant qui magnae vitae tempore peccata perpetrant, et tantum in vitae exitu se nequiter egisse accusant. Ad quod dicendum est quia ex vi conversionis magnitudo deletur criminis. Vis autem conversionis est affectio charitatis cordi infusae visitatione sancti Spiritus. Et scriptum est de eodem Spiritu: Quia ipse remissio peccatorum est. Nam cum electorum corda dignanter visitat, ab omni peccatorum immunditia potenter purgat, quia ut se menti infuderit, eam protinus in peccatorum et vitiorum odia et in virtutum amorem ineffabiliter excitat. Facit eam statim odisse quod amabat, et quod odio habuerat ardenter diligere, atque in utroque valde ingemiscere, quia et mala quae odit se damnabiliter amasse recolit, et bona quae diligit odisse. Quis enim audeat dicere, licet omnimoda peccatorum sarcina praegravetur, quod perire possit aliquis visitatus gratia Spiritus sancti? Quia ergo peccator nulla hora convertitur, nisi qua a sancto Spiritu illustratur, quid restat, nisi quia sicut peccati mortem exsecrando descrit, ita vita justitiae ad quam se desideranter convertit vivat? Qui statim post mortem in vita recipitur, si tantum amoris ignem recipit in conversione qui consumere in anima possit omnem congestam peccati rubiginem. Unde et de peccatrice muliere dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum ( Lc, 7, 47) . Hinc ab eadem Veritate in cruce pendente dicitur: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso ( Lc, 23, 43). In vitae igitur exitu hi solummodo salubriter resipiscunt, qui et per internam visitationem perfecte bona diligunt, et mala oderunt quae amaverant. Qui tamen si sufficienter pro admissis iniquitatibus dolere non possunt, nihilominus et isti in hora qua convertuntur vivunt. Nam qui perfectionem bonae voluntatis habuerunt in confessione peccati, post mortem purgatoria poena peccati ad vitam transeunt, si ad delenda peccata sufficientem vim amoris nequaquam habuerunt. Unde et Paulus dicit: Sic salvi fient, quasi per ignem ( 1Co, 3, 15). Sed peccator, qui ibi salvari per ignem meruit, hic per afflictionem carnis adimpleat hoc quod sibi de vi amoris deesse cognoscit. Et tortam panis ( S1, 2, 36).