V. 43 :
Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 3
In nummo igitur imago Domini sculpitur, ut ejus esse cognoscatur a quo
formari praecipitur. Nummus itaque Dei similitudo ejus
accipitur. Unde in Genesi loquitur, dicens:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram
(
Gn, 1, 26). Et quia de sacro eloquio Dei imaginem et
similitudinem ad quam redigamur agnoscimus, argenteus nummus esse
perhibetur. Qui ergo a peccati via ut pro se oretur venit,
nummum argenteum offerre debet, quia nihil ei prodest quod poenitendo
compungitur, nec quod flendo confitetur, si, inemendata et incorrepta,
interius pulchritudine bonae voluntatis, luce Dei imaginis nequaquam
radiare cognoscitur. Imago etenim et similitudo Dei est
inclyto odio malum odire, et amore perfecto Deum diligere.
Unde et Propheta claritatem divinae similitudinis ab humano genere
periisse intuens, ad eum qui cum inclyta reparationis nostrae luce de
coelo venit respicit, dicens:
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem
(
Ps, 44, 8). Hinc se jam de ejus contemplatione in
perfectionis formam renovatum considerans, ait:
Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi
(
Ps, 118, 113). Qui ergo de domo reprobi per confessionem
venit, qui per humilitatem pro se orari Dominum petit, curet omnino
necesse est ut nummum argenteum offerat, quatenus, sumpto splendore
bonae voluntatis, perfecte oderit malum quod fecit, et bonum integro
amore diligat quod neglexerit. Unde et justi judicis examine
propitiationis edicta promulgantur.
In quacunque die, vel hora, ait, peccator
convertitur, vita vivet, et non morietur
(voir:
Ez, 18, 21 et
Ez, 18, 27)
. Conversio autem peccatoris non est in
humilitate confessionis, sed in renovatione interioris hominis, cum
peccatori, jam divina inspiratione correcto, et malum displicet quod
amavit, et bonum placet quod odit. Nam sunt nonnulli qui se
et de nequitia accusant criminis, et pravitatem non corrigunt
voluntatis. Qui profecto converti ad Dominum non creduntur,
quia vera conversio in ore non accipitur, sed in corde.
Converti etenim simul verti est. Conversio itaque peccatoris
vera tunc est, cum ad Creatoris nostri beneplacitum uterque noster homo
reducitur, cum et caro nostra per iniquitatis odium cohibetur a
perpetratione facinoris, et per amorem justitiae mens se extendit ad
intentionem bonae operationis. Sed quia nonnulli intra
Ecclesiam sunt, qui tantum in vitae suae terminum ad poenitentiae
satisfactionem veniunt, et judicio Veritatis dicitur: Quacunque
hora peccator convertitur, vivit, a nonnullis valde
quaeri solet si statim vitam post carnis mortem inveniant qui magnae
vitae tempore peccata perpetrant, et tantum in vitae exitu se nequiter
egisse accusant. Ad quod dicendum est quia ex vi conversionis
magnitudo deletur criminis. Vis autem conversionis est
affectio charitatis cordi infusae visitatione sancti
Spiritus. Et scriptum est de eodem Spiritu: Quia
ipse remissio peccatorum est. Nam cum
electorum corda dignanter visitat, ab omni peccatorum immunditia
potenter purgat, quia ut se menti infuderit, eam protinus in peccatorum
et vitiorum odia et in virtutum amorem ineffabiliter excitat.
Facit eam statim odisse quod amabat, et quod odio habuerat ardenter
diligere, atque in utroque valde ingemiscere, quia et mala quae odit se
damnabiliter amasse recolit, et bona quae diligit odisse.
Quis enim audeat dicere, licet omnimoda peccatorum sarcina praegravetur,
quod perire possit aliquis visitatus gratia Spiritus sancti?
Quia ergo peccator nulla hora convertitur, nisi qua a sancto Spiritu
illustratur, quid restat, nisi quia sicut peccati mortem exsecrando
descrit, ita vita justitiae ad quam se desideranter convertit
vivat? Qui statim post mortem in vita recipitur, si tantum
amoris ignem recipit in conversione qui consumere in anima possit omnem
congestam peccati rubiginem. Unde et de peccatrice muliere
dicitur:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit
multum
(
Lc, 7, 47)
. Hinc ab eadem Veritate in cruce pendente dicitur:
Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso
(
Lc, 23, 43). In vitae igitur exitu hi solummodo
salubriter resipiscunt, qui et per internam visitationem perfecte bona
diligunt, et mala oderunt quae amaverant. Qui tamen si
sufficienter pro admissis iniquitatibus dolere non possunt, nihilominus
et isti in hora qua convertuntur vivunt. Nam qui perfectionem
bonae voluntatis habuerunt in confessione peccati, post mortem
purgatoria poena peccati ad vitam transeunt, si ad delenda peccata
sufficientem vim amoris nequaquam habuerunt. Unde et Paulus
dicit:
Sic salvi fient, quasi per ignem
(
1Co, 3, 15). Sed peccator, qui ibi salvari per ignem
meruit, hic per afflictionem carnis adimpleat hoc quod sibi de vi amoris
deesse cognoscit.
Et tortam panis
(
S1, 2, 36).
Commentaires
Gregorius I (540-604)