Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 29 : Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 2
    • Nam de spiritali eorum plaga ad discipulos in praedicatione destinatos Dominus dicit: Quicunque non receperint vos exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis: tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati ( Mt, 10, 14 et Mt, 10, 15) [mauvais référencement: Mt, 10, 14] . Hinc iterum dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur ( Mc, 16, 16). Secundum materialem quoque percussionem plagam magnam insinuat, cum ad Jerusalem loquitur, dicens: Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique et filios tuos, et ad terram prosternent te, et non relinquetur in te lapis super lapidem ( Lc, 19, 43 et Lc, 19, 44). Hinc compatientibus sibi atque lugentibus mulieribus, ad passionis suae dignationem proficiscens, loquitur, dicens: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros, quoniam ecce venient in te dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ( Lc, 23, 28, Lc, 23, 29, Lc, 23, 30 et Lc, 23, 31) ? Quibus profecto verbis ea quae Judaeorum populo a Romanis principibus Vespasiano et Tito illata est et mors et captivitas designatur. Tunc quippe plaga magna facta fuit, quando cum internecione populi Judaeorum civitas et capta exstitit et eversa, quando pro ultione divini sanguinis, et hostili gladio populus corruit, et qui evadere ferrum potuit poenam sustinuit aeternae captivitatis. Quae profecto plagae immensitas averso jam Israeli perhibetur, quia Judaicus populus ante fuit a sanctae Ecclesiae doctoribus et victus et reprobatus quam a Romano exercitu expugnatus, peremptus et in captivitatem ductus. Nam inde expugnari, occidi et in captivitatem duci temporaliter potuit, quia aeternae libertatis securitatem oblatam sibi a sanctae Ecclesiae doctoribus non recepit. Sed et eadem plaga in Israelem veterem alta divinae bonitatis dispensatione decernitur, ut arca Dei a gentilibus caperetur, et divinorum sacramentorum intellectus sanctae Ecclesiae fideles tanto securius sub spiritali explanatione perciperent, quanto in Judaea nihil remanere cernerent, quod carnaliter exhiberet. Volente namque Deo, civitatem, templum, arcam foederis vetus populus perdidit, ut nova plebs sanctae Ecclesiae eo plenius veri et novi sacrificii mysterium recognoscat, quo apud Judaeos, novis apparentibus, vetera penitus defecisse considerat. Arca itaque Dei a Philisthaeis capta asseritur, quia, destructo more veteris Scripturae, sacramenta a gentilibus secundum veritatem spiritus fideliter accipiuntur. Capit quippe arcam Dei qui divinae cognitionis mysteria in sacro eloquio per veritatem intelligentiae, mentis devotione comprehendit. Sed capta arca, duo protinus Heli filii moriuntur, quia profecto et majoris ordinis sacerdotes, atque minoris, in officio immolationis veteris nusquam vivunt. Mori namque perhibentur, qui offerre sacra omnino desiere. Sequitur: Currens autem vir unus de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illo, scissa veste, et conspersus pulvere caput. Cumque ille venisset, Heli sedebat super sella, spectans contra viam. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi, et ululavit omnis civitas ( S1, 4, 12 et S1, 4, 13).