V. 34 :
Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.
Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Vir in virum peccare est homo in hominem perversa agere.
Quid est ergo quod dicit: Pacari ei
potest Deus, nisi quia talia peccata levia erant in
illorum comparatione quae Judaei committere in Dei Filium
cogitabant? In Deum quippe peccabant, quia eum quem
moliebantur occidere Deum se esse apertissima miraculorum luce
monstraverat. Hoc quippe per semetipsum Dominus ostendit,
dicens:
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit,
peccatum non haberent
(
Jn, 15, 24). Et ut ostenderet implacabilitatem Dei
Patris, subjungit dicens:
Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quia
viderunt et oderunt me, et Patrem meum
(
Jn, 15, 22) [mauvais référencement: Jn, 15, 22]
. Tale est ergo, ac si dicat: Cujus prece illud
peccatum indulgetur, quod in ipsum indultorem committitur: quis pro eo
omnipotentem Patrem obsecrat, qui coaeternum Unigenitum in mortem
damnat? Nihil enim apertius diceret, si fateretur, dicens:
Hic, quem velut purum hominem persequimini, etiam Deus est.
Rationis ergo lex exigit ut qui conditorem persequitur venia
defraudetur. Sed ducit divina pietas districtionem rationis;
legis enim aequitatem ostendit, sed prolatae assertionis vigorem in
promulgati juris exsecutione non tenuit. Aequitatis enim
rigore decretum est ut ad indulgentiae obtentum nulla prece pertingeret;
sed quibus oratio hominis nulla suffecit, pietas Redemptoris non
defuit. Omnis homo qui pro transgressionibus oret tollitur;
sed quibus homo sufficiens erat nullus, ipse Deus homo factus est
intercessor pius. Nam in cruce suspensus oravit, dicens:
Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 22, 34]. Pacatus est ergo Deus iis qui in Deum
peccaverunt, non aliena prece, sed sua. Sed pacatus est Deus
non omnibus, sed quibusdam. Quidam namque persecutores Domini
praedicantibus apostolis conversi sunt, caeteri vero periere.
De istis enim Lucas meminit, dicens:
Factus est numerus eorum quinque millia
(
Ac, 4, 4). De reprobis vero subjungitur:
Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus
occidere eos
(
S1, 2, 25).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 15
Da mihi filium tuum: Tulitque eum de sinu illius et portavit in
coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum et expandit se, atque
mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum et ait: Domine,
Deus meus, revertatur, oro, anima pueri hujus in viscera ejus.
(
R3, 17, 19 et
R3, 17, 21) Ita et Redemptor noster non exasperaturmalitia Judaeorum, sed misertus
populicredentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia
legis.
Et posuit super lectum suum,
(
R3, 17, 19) hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua.
Expanditque se tribus vicibus, atque mensus est super puerum.
(
R3, 17, 21) Cum Trinitatis fidem illi praedicando et faciendo insinuabat. Et
clamans ad Patrem, dixit:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 23] Etitem:
Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam
aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem
misisti Jesum Christum.
(
Jn, 17, 1,
Jn, 17, 2 et
Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 3
Tertia autem die, postquam ego peperi, peperit et
haec.
(
R3, 3, 18) Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: « Mundus ego
sum a sanguine justi istius
(voir:
Mt, 27)
; si centurionem ante patibulum confitentem: vere hic erat Filius
Dei
(voir:
Mt, 27)
; » si eos qui ante passionem, per Philippum, Dominum videre
desiderant
(voir:
Jn, 12)
: haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum
Judaeorum, pro quo Dominus precabatur:
Pater, ignosce illis, quid enim faciunt nesciunt
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 23]. Unaque die crediderunt tria millia, et alia quinque millia
(voir:
Ac, 2)
. Eramus simul
(voir:
Ac, 4)
.
Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima
una
(
Ac, 4)
Liber 3, Caput 17
Factum est autem post verba haec, aegrotavit
filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus
fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei?
Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae, et
interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium
tuum. Tulitque eum de sinu illius, et portavit in
coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum
suum
(
R3, 17, 17,
R3, 17, 18 et
R3, 17, 19), etc. Hic actus Eliae de suscitato mortuo filio viduae, apud quam
hospitabatur, et cujus benedixit farinae et oleo, bene exprimit actum
Redemptoris nostri in resuscitatione populi ad fidem conversi.
Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga
Judaeorum, quae, Moysi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc
est, populum carnalem Judaeorum? Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est,
Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eo non credendo, sed spernendo
valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa
congruendo de infirmitate pueri ad prophetam dicit:
Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut
rememorentur iniquitates meae et interficeres filium
meum
(
R3, 17, 18)? cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi
ipse esset causa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod
Caiphas, conspirans de nece Christi, ad turbam ait:
Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non
tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes
credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum
et gentem
(
Jn, 11, 50 et
Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Sed sicut propheta Dei verbis viduae non exasperatus, quin
potius misertus, ait ad eam:
Da mihi filium tuum; tulitque eum de sinu illius et portavit
in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et
expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus,
clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus,
revertatur
, oro,
anima pueri hujus in viscera ejus
(
R3, 17, 21); ita et Redemptor noster, non exasperatus malitia Judaeorum, sed
misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de
carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est,
demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se
tribus vicibus atque mensus est super puerum, cum Trinitatis fidem illi,
praedicando et sanitates faciendo, insinuabat, et clamans ad Patrem
dixit:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 13]. Et item:
Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus
clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te
solum Deum verum, et, quem misisti, Jesum
Christum
(
Jn, 17, 1,
Jn, 17, 2 et
Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]. .
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)