Evangelium Secundum Ioannem

Caput 12

v. 1 :Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus.

v. 2 :Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

v. 3 :Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.

v. 4 :Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:

v. 5 :Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

v. 6 :Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.

v. 7 :Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.

v. 8 :Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

v. 9 :Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

v. 10 :Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:

v. 11 :quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum.

v. 12 :In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam,

v. 13 :acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.

v. 14 :Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:

v. 15 :Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

v. 16 :Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.

v. 17 :Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

v. 18 :Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.

v. 19 :Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

v. 20 :Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

v. 21 :Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre.

v. 22 :Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu.

v. 23 :Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

v. 24 :Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,

v. 25 :ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

v. 26 :Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

v. 27 :Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:

v. 28 :Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.

v. 29 :Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.

v. 30 :Respondit Iesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

v. 31 :Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.

v. 32 :Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

v. 33 :(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

v. 34 :Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?

v. 35 :Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

v. 36 :Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Iesus, et abiit et abscondit se ab eis.

v. 37 :Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;

v. 38 :ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?

v. 39 :Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:

v. 40 :Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

v. 41 :Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.

v. 42 :Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur.

v. 43 :Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

v. 44 :Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

v. 45 :Et qui videt me, videt eum qui misit me.

v. 46 :Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

v. 47 :Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.

v. 48 :Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.

v. 49 :Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

v. 50 :Et scio quia mandatum eius vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.