V. 26 :
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister
meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 6
« Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino
diversismusicorum generibus. » Quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus
adexhibendas Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:
Qui mihi ministrat, me sequatur.
(
Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12]
Alii sermonem scientiae: alii dando per spiritum sermonem sapientiae: alii
genera linguarum: alii gratiam curationum,
(
1Co, 12) etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus, progrediente
arca, id est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream
praeparatam,gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam. De qua
Joannes ait:
Et permundabit aream suam.
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3]
Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a
Domino percussusoccubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se
munere privat: dumlegem vult Evangelio misceri, utriusque sibi gratiam
tollit.
Auctor incertus
Liber 2, Caput 4
Congregavit autem David omnes electos ex Israel
triginta millia. Surrexit itaque et abiit, et universus populus
qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei super qua
invocatum est nomen Domini exercituum, sedente cherubin super
eam
(
S2, 6, 1 et
S2, 6, 2).
Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia
DominusEcclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem
Israel, sed electosquosque sibi consocians; non enim omnes, qui ex
Israel, ii sunt Israelitae; sed filii promissionis deputantur in semine
(voir:
Rm, 9, 8)
.
Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei, operis, et
speifirmitate perfecti; tria enim propter confessionem sanctae
Trinitatis ad fidempertinent, decem propter decalogum legis opera, mille
propter sui perfectionemad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non
est, sicut numero millenariomajor nullus est; si enim decem millia, si
triginta millia, si etiam millemillia dixeris, non ipsum mille numerando
transcendendo, sed per se vel perminores numeros saepius ducendo
multiplicas.
Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua
sit.
Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem
operatur,non alibi quam in coelis retributionem speret.
Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes,
sperantesinsinuant.
Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui
lateriChristi quasi familiarius adhaerebant, indicant; quo utroque
stipatus exercitu,Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et
in eorum qui noncrediderunt cordibus inserere gaudet.
Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis
inbaptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus
mandetur.
Erat quidem prius arca in domo Amminadab, qui erat in Gabaa; quia eadem
quaenunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae
tempusflorebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem
secuti.
Amminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham
patremfidei, vel Moysen legislatorem significat, qui uterque in Gabaa
custodit arcam,quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora
munit.
Unde et Gabaa Collis interpretatur, qui est locus in
civitateCariathiarim.
Allata ergo foris arca,
ludebat David et omnis Israel coram Domino
(
S2, 6, 5)diversis musicorum generibus: quia mox inchoante novae gratiae
praeconio,Dominus ad exhibendas Deo patri landes humilitatis omnes
invitat dicens,
Qui mihi ministrat, me sequatur
(
Jn, 12, 26) ; alii dando per Spiritum sermonem scientiae, alii genera
linguarum, alii gratiam curationum, etc.
(voir:
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 9 et
1Co, 12, 10)
.
Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id
est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Naor, id
est, areampraeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate
consecrandam; de quaJoannes ait,
Et permundabit aream suam
(
Mt, 3, 12).
Ibi sacerdos qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a
Dominopercussus, occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet,
salutis semunere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque
sibi gratiamtollit.
Et tenuit
, inquit,
eam, quoniam calcitrabant boves
(
S2, 6, 6).
Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa
fidemagere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata,
neomenias,circumcisionem victimasque spiritaliter interpretari.
Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea
docebantfratres,
quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis
salvi fieri
(
Ac, 15, 1); et de quibus Jacobus ad Paulum,
Vides
,inquit,
frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes
aemulatores sunt legis
(
Ac, 21, 20)? Ob causam igitur sacerdotis occisi,noluit David ad se divertere
arcam Domini in civitatem David, sed divertit eamin domo Obetedom
Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius auditaet non
suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad
gentesimbuendas missi sunt.
Unde et locus areae Naor, quae gentium fidem Domini gratiae
praeparatamdemonstrat; Percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum
delicto salusgentibus advenit.
Obetedom namque interpretatur Serviens homo; ille est utique de quo
Dominusad Patrem,
Constitues
, inquit,
me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit
mihi
(
Ps, 17, 44 et
Ps, 17, 45).
Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait:
Eripies me de contradictionibus populi
(
Ps, 17, 44).
Nomen quoque urbis congruit, haec enim interpretatur Torcular,
significanscrucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a
qua cunctus gentiumpopulus merito Gethaeus appellari potest, cum
dicitur:
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi
(
Ga, 6, 14).
Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et
charitas est;sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes
suis quaequepassibus ad perfectionem veniunt.
Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant.
Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus,
Enoch etHelia praedicantibus, convertet corda patrum in filios.
Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et
oviumejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque
suaeincarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum
palammanifestans; hoc enim significat quod et ipse
David accinctus erat ephot lineo
(
S2, 6, 14), quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem
vestispervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis
ostendit.
Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum
hymnosresonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin
etiam perspeculum David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi
fine Judaeis,erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere
sequantur Antichristum;quibus merito congruit quod eadem Michol, quae ob
figurandam instabilitatemcarnalium, Aqua omnis interpretatur, non uxor
David, sed filia Saul,appellatur, quia qui fide tenus Christo
serviunt, non illius regno coronandi,sed persecutorum ejus, quos imitati
sunt, anathemate sunt damnandi.
Verum si despiciant humilitatem Ecclesiae, condemnantur; nihilominus
arcaDomini suum locum ingreditur, et ponitur in medio tabernaculi, quod
tetenderatei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit,
inseritur cordibusomnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat
aeternam.
Offert David holocausta et pacifica coram Domino
(
S2, 6, 17), fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est
ad dexteram Dei, qui etiaminterpellat pro nobis, qui in exemplum David
fideles humilesque benedicens,salubris mysteriis pascit alimentis,
partitur singulis collyridam panis unam
(
S2, 6, 19), illius utique qui de coelo descendit et dat vitam mundo.
Et assaturam bubulae carnis unam
(
S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati quipro revertente ad patrem
filio juniore mactatus, et igne passionis assatus estdicens:
Ex aruit velut testa virtus mea
(
Ps, 21, 16).
Et similam frixam oleo
(
S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam,sed ob humanae
salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tortam.
Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et
pater omnium
(
Ep, 4, 5 et
Ep, 4, 6).
Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, et unum
corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam
castigantes,ac servituti subjicientes.
Spiritus sancti igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum
oleomisericordiae pinguissimos compassione proximi fervere
faciunt.
At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullus
conceptiseminis fetus datur, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt,
absque bonioperis prole diem perpetuae mortis exspectant.
In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse
narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas
vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter
saltando non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri
suscipere promeruit; et conjunx, quae eamdem illius humilitatem
despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis
poenam luit; intueri enim libetquanta virtutum munera David perceperat,
atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat; quem enim non
extolleret ora leonum frangere, ursor umbrachia dissipare, despectis
prioribus fratribus elegi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi,
timendum cunctis uno lapide Goliam exsternere, a rege proposita
exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem
regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla
contradictione possidere
(voir:
Greg, 27 et
Moral, 26)
? Et tamen cum
arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se hominibus,
admixtus populisante arcam saltat; et quia coram arca saltare, ut
creditur, vulgi mos fuerat,rex se in divino obsequio per saltatum
rotat.
Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sic se sub Domino
etexaequando minis, et abjecta exhibendo contemnit; non potestas regni
ad memoriam ducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit,
non sehonore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat,
recognoscit;coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humililate
solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia.
Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem
stupeo quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem
coramDomino semetipsum vicit.
Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana, cum
humiliatumdespiceret dicens,
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante
ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi nudetur unus de
scurris
(
S2, 6, 20); protinus audivit:
Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum
(
S2, 6, 21); ac paulo post ait:
Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis
in oculis meis
(
S2, 6, 22).
Ac si aperte dicat: Et vilescere coram hominibus appeto, quia me coram
Deoingenuum per humilitatem quaero.
Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in
honoribuspositi, nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt; sed
tamen coramhominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se
interius cogitant,quasi rigida exterius venustate palliantur.
Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne
quod suntdejectos se exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus
quasi ex ipsomerito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in
corde elati sunt,quanto amplius in specie elationem premunt: quae
utraque elationis bella, magnaDavid circumspectione deprehendit, mira
virtute superavit: quia enim desemeptiso intus humilia sentiens, honorem
exterius non quaerit, insinuatdicens:
Ludam, et vilior fiam
(
S2, 6, 22).
Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam
interiusintumescit, adjungit:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22).
Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me
interiusattendo.
Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua
venturumRedemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et
tamen insemetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat,
dicens:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22)? Sacerdos quoque, qui arcaminconsiderata temeritate tetigit,
ausus sui reatum immatura morte purgavit,minores deterioresque
demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt velfacta vel dicta
meliorum; sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quoapprehendi
nequaquam veraciter possunt.
Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus
errorputatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi
dijudicant, quiaignorant, quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa
testamenti arcasignavit, quam Levites, qui casurum credens erigere
voluit, mox sententiammortis excepit.
Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata
bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnumquam etiam qui bene praeest,
dumsubjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis
condescensionemex sola dilectione permovetur.
Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis,
casusputatur imperitis, unde et nonnulli subditi contra hanc manum
reprehensionismittunt; sed ad vitia ipsa sua temeritate deficiunt.
Levites ergo quasi manum adjuvans tetendit, sed delinquens vitam
perdidit;quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a
viventium sortereprobantur.
Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt,
quaedamvero summa contemplantes proferunt, dumque vim vel
condescensionis velaltitudinis nesciunt, audacter haec stulti
reprehendunt.
Ecquid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi
inclinatamarcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de
inconditalocutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis lapsum
putare? Sed perditvitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam
sanctorum recta corrigerepraesumeret, nisi de se prius meliora
sensisset, unde et Levites isdem recteOra dicitur, quod videlicet
Robustus Domini interpretatur, quia praesumptoresquique nisi audaci
mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorumfacta vel dicta
velut infirma judicarent.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
(voir:
S1, 7, 1 et
S2, 6, 4)
Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc
praedicatur Ecclesiae fides, et ante Incarnationis Dominicae tempus florebat in his
qui
patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim, qui interpretatur
pater meus spontaneus, ( additur et) vel Abraham patrem fidei, (et) vel
Moysen legislatorem significabat, qui utique in Gabaa custodit arcam, quia sublimi
virtutis
exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus
in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca ludebat David, et omnis Israel coram
Domino
diversis musicorum generibus, quia mox inchoante novae gratiae praeconio Dominus ad
exhibendas
Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:
Qui mihi ministrat me sequatur
(
Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12]
: alii dando per spiritum
sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam
curationum
(
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 10 et
1Co, 12, 28), etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est,
crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachor ( Nachon ), id est, aream
praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes
ait:
Et permundabit aream suam
(
Mt, 3, 12). Ibi sacerdos, qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus
occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dumque
legem
vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis