Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 44 : Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 6
    • Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini, in civitatem David: sed tulerunt eam in domum Obededom Gethaei. ( S2, 6, 10) Quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita, et non susceptapraedicatio noceret, apostoli ab eis ablati, et ad gentes Evangelio imbuendossuntmissi. VIdelicet locus areae Nachon, quae gentium fidei Domini gratiaepraeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet quia illorumdelictum salus est gentibus. Obededom namque interpretatur serviens homo: ille est utique de quoDominus ad Patrem: Constitues, inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi. ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45) [mauvais référencement: Ps, 17] Ubi et Judaeorum actionem quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi. ( s, 17, 44) [mauvais référencement: Ps, 17] Nomen quoque urbis congruit, Geth enim interpretatur torcular:significans crucem, in qua Christus vitis vera calcari et exprimi dignatus est. A qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur: Mihi autem absit gloriari nisiin cruce Domini nostri Jesu Christi. ( Ga, 6) Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitasest. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibusad perfectionem perveniunt: menses quousque plenitudo gentium intret, currere noncessant. Tandem rediens David arcam in civitatem inducit, quia Dominus, Enoch et Eliapraedicantibus, convertet corda patrum in filios, boves et arietes immolans, hoc est,eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguinecoronans, et ipse quoque suae incarnationis et passionis exemplum eo usque Judaeis noncreditum, palam manifestans: hoc enim significat quod et ipse David accinctus eratephod lineo. Nam linum, quodde terra procreatum, multiplici labore ad candorem vestis pervenit,veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus et ad arcem coelestis introitus hymnos resonantibussola Michol filia Saul ad arcam ducentibus abest, quinetiam spectaculis Davidhumiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli quiChristum tantum professione, sed opere sequentur Antichristum, quibus merito congruit,quod eadem Michol quae ob figurandam instabilitatem carnalium a qua omnis viriiniquitas procedit, praeter morem non uxor David, sed filia Saul appellatur: quia quiChristo fidetenus tantum serviunt, non illius regno coronandi, sedpersecutorum ejus,quos imitati sunt, anathemate damnandi. Verum licet pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant, nihilominus arcaDomini suum locum ingreditur: ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David,id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium quos Dominusad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, et fidem devotionemque Ecclesiaecommendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pronobis. Qui in exemplum David, fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii pascitalimentis.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 6
    • Et tenuit , inquit, eam, quoniam calcitrabant boves. ( S2, 6, 6) Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritualiter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. ( Ac, 15) Et de quibus Jacobus ad Paulum: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes hi aemulatores sunt legis. ( Ac, 21) Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obededom Gethaei: quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachon, quae gentium fidem, domum gratiae, praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet, quia illorum delicto salus contigit gentibus. ( Rm, 11) Obededom namque, qui interpretatur serviens homo, homo est utique de quo Dominus ad Patrem. Constitues, inquit, me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi: ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45) [mauvais référencement: Ps, 17] ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem promittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi . ( Ps, 17, 44) [mauvais référencement: Ps, 17] Nomen quoque urbis congruit. Geth enim interpretatur torcular: significans crucem, in qua vitis vera ( Jn, 15, 1) [mauvais référencement: Jn, 15] calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, ( Ga, 6) Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt. Hi menses, quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios (voir: Lc, 1) .

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 4
    • Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia. Surrexit itaque et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei super qua invocatum est nomen Domini exercituum, sedente cherubin super eam ( S2, 6, 1 et S2, 6, 2). Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia DominusEcclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electosquosque sibi consocians; non enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israelitae; sed filii promissionis deputantur in semine (voir: Rm, 9, 8) . Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei, operis, et speifirmitate perfecti; tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidempertinent, decem propter decalogum legis opera, mille propter sui perfectionemad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numero millenariomajor nullus est; si enim decem millia, si triginta millia, si etiam millemillia dixeris, non ipsum mille numerando transcendendo, sed per se vel perminores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur,non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantesinsinuant. Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui lateriChristi quasi familiarius adhaerebant, indicant; quo utroque stipatus exercitu,Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui noncrediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis inbaptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus mandetur. Erat quidem prius arca in domo Amminadab, qui erat in Gabaa; quia eadem quaenunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae tempusflorebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Amminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham patremfidei, vel Moysen legislatorem significat, qui uterque in Gabaa custodit arcam,quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa Collis interpretatur, qui est locus in civitateCariathiarim. Allata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino ( S2, 6, 5)diversis musicorum generibus: quia mox inchoante novae gratiae praeconio,Dominus ad exhibendas Deo patri landes humilitatis omnes invitat dicens, Qui mihi ministrat, me sequatur ( Jn, 12, 26) ; alii dando per Spiritum sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum, etc. (voir: 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9 et 1Co, 12, 10) . Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Naor, id est, areampraeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam; de quaJoannes ait, Et permundabit aream suam ( Mt, 3, 12). Ibi sacerdos qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Dominopercussus, occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis semunere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiamtollit. Et tenuit , inquit, eam, quoniam calcitrabant boves ( S2, 6, 6). Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa fidemagere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias,circumcisionem victimasque spiritaliter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebantfratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri ( Ac, 15, 1); et de quibus Jacobus ad Paulum, Vides ,inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis ( Ac, 21, 20)? Ob causam igitur sacerdotis occisi,noluit David ad se divertere arcam Domini in civitatem David, sed divertit eamin domo Obetedom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius auditaet non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentesimbuendas missi sunt. Unde et locus areae Naor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatamdemonstrat; Percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salusgentibus advenit. Obetedom namque interpretatur Serviens homo; ille est utique de quo Dominusad Patrem, Constitues , inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi ( Ps, 17, 44). Nomen quoque urbis congruit, haec enim interpretatur Torcular, significanscrucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a qua cunctus gentiumpopulus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi ( Ga, 6, 14). Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitas est;sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaequepassibus ad perfectionem veniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch etHelia praedicantibus, convertet corda patrum in filios. Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et oviumejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suaeincarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum palammanifestans; hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephot lineo ( S2, 6, 14), quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestispervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum hymnosresonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin etiam perspeculum David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis,erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere sequantur Antichristum;quibus merito congruit quod eadem Michol, quae ob figurandam instabilitatemcarnalium, Aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul,appellatur, quia qui fide tenus Christo serviunt, non illius regno coronandi,sed persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate sunt damnandi. Verum si despiciant humilitatem Ecclesiae, condemnantur; nihilominus arcaDomini suum locum ingreditur, et ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderatei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibusomnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino ( S2, 6, 17), fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiaminterpellat pro nobis, qui in exemplum David fideles humilesque benedicens,salubris mysteriis pascit alimentis, partitur singulis collyridam panis unam ( S2, 6, 19), illius utique qui de coelo descendit et dat vitam mundo. Et assaturam bubulae carnis unam ( S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati quipro revertente ad patrem filio juniore mactatus, et igne passionis assatus estdicens: Ex aruit velut testa virtus mea ( Ps, 21, 16). Et similam frixam oleo ( S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam,sed ob humanae salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tortam. Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium ( Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6). Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, et unum corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes,ac servituti subjicientes. Spiritus sancti igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum oleomisericordiae pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullus conceptiseminis fetus datur, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque bonioperis prole diem perpetuae mortis exspectant. In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter saltando non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjunx, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenam luit; intueri enim libetquanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat; quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursor umbrachia dissipare, despectis prioribus fratribus elegi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam exsternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere (voir: Greg, 27 et Moral, 26) ? Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se hominibus, admixtus populisante arcam saltat; et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat,rex se in divino obsequio per saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sic se sub Domino etexaequando minis, et abjecta exhibendo contemnit; non potestas regni ad memoriam ducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non sehonore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit;coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humililate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coramDomino semetipsum vicit. Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatumdespiceret dicens, Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi nudetur unus de scurris ( S2, 6, 20); protinus audivit: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum ( S2, 6, 21); ac paulo post ait: Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Et vilescere coram hominibus appeto, quia me coram Deoingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribuspositi, nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt; sed tamen coramhominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant,quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod suntdejectos se exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus quasi ex ipsomerito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt,quanto amplius in specie elationem premunt: quae utraque elationis bella, magnaDavid circumspectione deprehendit, mira virtute superavit: quia enim desemeptiso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuatdicens: Ludam, et vilior fiam ( S2, 6, 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interiusintumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22). Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interiusattendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturumRedemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen insemetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22)? Sacerdos quoque, qui arcaminconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit,minores deterioresque demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt velfacta vel dicta meliorum; sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quoapprehendi nequaquam veraciter possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus errorputatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quiaignorant, quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arcasignavit, quam Levites, qui casurum credens erigere voluit, mox sententiammortis excepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnumquam etiam qui bene praeest, dumsubjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis condescensionemex sola dilectione permovetur. Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casusputatur imperitis, unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionismittunt; sed ad vitia ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi manum adjuvans tetendit, sed delinquens vitam perdidit;quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sortereprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedamvero summa contemplantes proferunt, dumque vim vel condescensionis velaltitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Ecquid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatamarcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de inconditalocutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis lapsum putare? Sed perditvitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam sanctorum recta corrigerepraesumeret, nisi de se prius meliora sensisset, unde et Levites isdem recteOra dicitur, quod videlicet Robustus Domini interpretatur, quia praesumptoresquique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorumfacta vel dicta velut infirma judicarent.
  • Liber 2, Caput 10
    • Sequitur psalmus XVII. Et merito quaeritur cur solus iste psalmus in libris Regum reperiaturconscriptus. Nec immerito psalmus iste in Regum libris solus invenitur, quia regnum illudsignificat ubi adversarium non habebimus; titulus enim ejus est: In die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saul ( Ps, 17, 1); quis enimfiguratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Quiutique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos, unde illipersecutori, quem voce prostravit, et in suum corpus trajiciens quodammodomanducavit, insonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? ( Ac, 9, 4) Quando autem meretur eripi hoc corpus de manu inimicorum ejus,nisi cum illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei? Diligam te, Domine, virtus mea ( Ps, 17, 2). Diligam te, Domine, per quem fortis sum. Domine, firmamentum meum, et refugium meum, liberator meus ( Ps, 17, 3). Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi ad te, quia liberasti me. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ( Ps, 17, 3). Deus meus qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperarein te possim. Protector meus, et cornu salutis meae, et liberator meus ( Ps, 17, 3). Protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornusuperbiae; sed te ipsum cornu, hoc est, firmam celsitudinem salutis inveni,quod ut invenirem redemisti me. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero ( Ps, 17, 4). Non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo Dominum; et non erit undemihi noceant iniquitatis errores. Circumdederunt me dolores mortis ( Ps, 17, 5), hoc est dolores carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me ( Ps, 17, 5). Turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito desitura,egerunt ut conturbarent me. Dolores inferni circumdederunt me ( Ps, 17, 6). In his qui me circumdederunt ut perderent, erant dolores invidiae, qui mortemoperantur, perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis. Praevenerunt me ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem, quibus mala persuaserintjactatione justitiae, cujus non re, sed nomine adversus gentesgloriantur. Et in pressura mea Et exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu ejus ( Ps, 17, 7). Et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introivit in aures ejus ( Ps, 17, 7). Et commota est, et contremuit terra ( Ps, 17, 8). Ita clarificato Filio, commoti sunt et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt ( Ps, 17, 8). Et spes superborum, quae in hoc fuerunt saeculo, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis ( Ps, 17, 8) Dominus, ut scilicet jam fundamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum. Ascendit fumus in ira ejus ( Ps, 17, 9). Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie ejus exardescet ( Ps, 17, 9). Et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus exardescet. Carbones succensi sunt ab eo ( Ps, 17, 9). Quia jam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt. Et inclinavit coelum et descendit. ( Ps, 17, 10) Et humiliavit justum ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus ejus ( Ps, 17, 10). Caligo ei sub pedibus est, quia non ea claritate ab inferioribus cernitur,quae in superioribus dominatur; impii enim, qui terrena sapiunt, caliginemalitiae suae non cognoverunt eum, terra enim sub pedibus eis, tamquamscabellum pedum ejus. Et ascendit super Cherubin, et volavit ( Ps, 17, 11). Cherubin quippe Plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse et volasse perhibetur, quiamajestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo qui longe in altum ab intellectu nostro se rapuit, ut nemo adDeum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas. Et cito se incomprehensibilem monstravit dilectoribus suis, ne illumcorporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Super Cherubin Dominus ascendit et volavit, quia super plenitudinemscientiae, quae esse in hominibus potuit, incarnationis suae gloriam exaltaredignatus est; ut hoc ejus volare, sit potentiae suae mysterium ab intellectuhumano subducere; quantalibet enim plenitudine scientiae vita spiritaliumfulgeat, apprehendere non valet quomodo factum sit ut qui exstititconciperetur, et ante saecula auctor hominum nasceretur homo in finesaeculorum, Deus caro, Verbum infans fieret. Unde et recte illic additur: Volavit super pennas ventorum. ( Ps, 17, 11) Quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum. Vento quippe animam figurari pro velocitate suae cogitationis, noninconvenienter accipimus. Illa autem celeritas qua se incomprehensibilem esse monstravit, supervirtutes animarum est, quibus se velut pennis, aeternis timoribus in auraslibertatis extollunt. Et posuit tenebras latibulum suum ( Ps, 17, 12). Et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium,ubi lateret ipse non eos deserens: quia dum caligine nostrae infirmitatisobscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo inaeterna et firma claritate videatur. In his etiam tenebris ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiuquod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quia vero auctor noster nobis in hoc exsilio dejectis, lucem suae visionisabstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibula abscondit, quasnimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamentarevocamus; flet enim caecitatem quam foris patitur, si humiliter meminit, quode interiori lumine privatur. Cumque tenebras quibus circumdatur respicit, per splendoris intima ardenti sedesiderio affligit, omnique intentionis visu semetipsam concutit, et supernamlucem quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritaserumpat, et mens, quae in corpore prius caeca jacuerat, ad inspectionemfulgoris intimi superius vegetata convalescat. In circuitu ejus tabernaculum ejus ( Ps, 17, 12). Conversi tamen ad ipsum ambiunt, qui credunt ei, quia in medio ipsorum est,cum omnibus aequaliter favet, in quibus tamquam in tabernaculo habitat in hoctempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris ( Ps, 17, 12). Nec propterea quisquam in illa luce quae futura est, cum ex fide ad speciemvenerimus, jam esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in prophetisenim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus doctrina obscura est, quiaante adventum Domini dum occultis sacramentis gravidi in ministeriis mensamgestarent, intuentium oculi eorum intelligentia caligabant. Prae fulgore in conspectu ejus ( Ps, 17, 13). In comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus. Nubes ipsius transierunt ( Ps, 17, 13). Praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae finibus continentur, sedtransierunt ad gentes, et universa mundi spatia miraculorum claritatepercurrunt. Grando et carbones ignis ( Ps, 17, 13). Objurgationes figuratas, quibus velut grandine corda dura tunduntur, si terradura et mitis, id est pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id estterror fulguratae et quasi congelatae objurgationis, in doctrinam satiantemresolvitur, igne autem charitatis accensa corda reviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt, quia videlicet sanctiviri corda audientium et terrentes feriunt, et blandientes infundunt; nam,quemadmodum feriant propheta testatur dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt ( Ps, 144, 6). Et quemadmodum blandientes rigent, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt ( Ps, 144, 7). Et intonuit de coelo Dominus ( Ps, 17, 14). Et evangelica tuba de corde justi sonuit. Et Altissimus dedit vocem suam ( Ps, 17, 14), ut haberemus eam, et in profundo rerumhumanarum audiremus coelestia. Et emisit sagittas, et dissipavit eos ( Ps, 17, 15). Et emisit evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis,sed ejus a quo missi sunt, ut aliis essent odor vitae in vitam, aliis odormortis in mortem. Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos, et apparuerunt fontes aquarum ( Ps, 17, 15 et Ps, 17, 16). Et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum, salientiumin vitam aeternam. Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ( Ps, 17, 16). Relati sunt prophetae, qui non intelligebantur super quos aedificaretur orbisterrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine ( Ps, 17, 16). Clamantis, Appropinquabit super vos regnum Dei ( Lc, 10, 9). Ab inspiratione spiritus irae tuae ( Ps, 17, 16). Dicentis: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini (voir: Lc, 13, 3) . Misit de summo et accepit me ( Ps, 17, 17). Vocando ex gentibus in haereditatem gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam ( Ep, 5, 27) (voir: Ct, 4, 7) . Assumpsit me de multitudine aquarum ( Ps, 17, 17). Assumpsit me de multitudine populorum. Eruit me de inimicis meis fortissimis ( Ps, 17, 18). Eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et adpervertendam istam temporalem vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me ( Ps, 17, 18). Ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me, quamdiu sub ipsissum ignorans Deum. Praevenerunt me in die afflictionis meae ( Ps, 17, 19). Priores mihi nocuerunt in tempore, quo mortale et laboriosum corpusgero. Et factus est Dominus firmamentum meum ( Ps, 17, 19). Et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatiscontribulatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum. Et eduxit me in latitudinem ( Ps, 17, 20). Et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem fideilatitudinem. Eruit me, quoniam voluit me, quoniam voluit me, antequam illum egovellem. Eruit me de inimicis meis potentissimis ( Ps, 17, 18), qui mihi invident jam volentieum. Et ab his qui oderunt me ( Ps, 17, 18), quia volo eum. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam ( Ps, 17, 21) bonae voluntatis; qui prior praebuit misericordiam antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi ( Ps, 17, 21), et secundumpuritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem,educendo me in latitudinem fidei. Quia custodivi vias Domini ( Ps, 17, 22), ut latitudinem bonorum operum, quae perfidem sunt, longanimitas perseverantiae consequatur. Nec impie gessi a Deo meo, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo ( Ps, 17, 22 et Ps, 17, 23) sunt semper. Quoniam omnia judicia ejus, id est praemia justorum, et poenas impiorum, etflagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplationeconsidero. Et justitias ejus non repuli a me ( Ps, 17, 23). Quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertentes ad vomitumsuum. Itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur,sed etiam propter longitudinem perseverantiae retribuet mihi Dominus secundumjustitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi in conspectu oculorum ejus ( Ps, 17, 25). Non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus, quoniam quaevidentur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt, quo pertinetaltitudo spei. Cum sancto sanctus eris ( Ps, 17, 26). Est etiam occulta profunditas qua intelligeris, cum sancto sanctus eris, quiatu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris ( Ps, 17, 26), quia nulli nocens, sed funiculispeccatorum suorum unusquisque constringitur. Et cum electo electus eris ( Ps, 17, 27), et ab eo quem eligis eligeris. Et cum perverso subverteris ( Ps, 17, 27), et cum perverso videris perversus, obquod eis non faves, perversus esse videris, quoniam dicunt: Non est recta viaDomini, et ipsorum via non est recta. Quoniam tu populum humilem salvum facies ( Ps, 17, 28). Hoc autem perversum videturperversis, quod confitentes peccata sua salvos facis. Et oculos superborum humiliabis ( Ps, 17, 28). Ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere,humiliabis. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ( Ps, 17, 29), quoniam non est nostrumlumen ex nobis, sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus illuminabis tenebras meas ( Ps, 17, 29). Nos enim in peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus illuminabittenebras meas. Quoniam a te eripiar a tentatione ( Ps, 17, 30), quoniam non a me, sed a te eruar atentatione. Et in Deo meo transgrediar murum ( Ps, 17, 30), et non in me, sed in Deo meo,transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Hierusalem peccataerexerunt. Deus meus immaculata via ejus ( Ps, 17, 31). Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei, qua veniat adeos, quia immaculata via ejus. Eloquia Domini igne examinata ( Ps, 17, 31). Eloquia Domini igne examinationisprobantur. Protector est omnium sperantium in se ( Ps, 17, 31) et omnes qui non in se ipsis,sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur: spes enim sequiturfidem. Quoniam quis Deus praeter Dominum ( Ps, 17, 32) cui servimus? Et quis Deus praeter Dominum nostrum? ( Ps, 17, 32) Et quis Deus praeter Dominum, quem post bonamservitutem tamquam haereditatem sperantes filii possidebimus? Deus qui praecinxit me virtute. Deus qui praecingit ut fortis sim, ne defluentes sinus cupiditatis impediantopera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam ( Ps, 17, 33), et posuit immaculatam viam charitatis qua ad illum veniam, sicut est immaculata via fidei qua venit ad me. Qui perfecit pedes meos tamquam cervi ( Ps, 17, 34). Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamentahujus saeculi. Cervos, spiritales viros appellat, propter alacritatem velocis cursus;robustorum enim mentes in Deo immobiliter fixae tanto adversa quaequedespiciunt, quanto cernunt, quod contra praecepta Conditoris excrescunt. Aeternitatis quoque praemia praestolantes, vires ex adversitatibus sumunt,quia, crescente pugna, gloriosiorem sibi non ambigunt manere victoriam. Sic itaque electorum desideria dum premuntur, adversitate proficiunt, sicutignis flatu premitur ut crescat, et unde quasi exstingui cernitur, inderoboratur. In eo namque ostendimus quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non solum adeum per tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et dura transimus. Bene ergo per psalmistam dicitur, Qui perfecit pedes meos tamquam cervi ( Ps, 17, 34). Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque aspera, quaeque se objiciuntsentibus illigata, dato saltu transgreditur, etiam absque ullo cursus suiobstaculo in superioribus elevatur. Ita etiam electorum mentes quae sibi in hoc mundo obsistere atque obviareconspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum, despectisterrenarum rerum sentibus, in superna se evehunt. Et super excelsa statuit me ( Ps, 17, 34), et super coelestem habitationem figet intentionem meam, utimpleatur in omnem plenitudinem Dei. Qui docet manus meas ad praelium ( Ps, 17, 35), qui docet me operari ad superandosinimicos, qui nobis intercludere regna coelestia conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea ( Ps, 17, 35), et posuisti infatigabilemintentionem bonorum operum. Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me ( Ps, 17, 36), id est favor gratiae suscepit me. Et disciplina tua direxit me in finem ( Ps, 17, 36). Et correctio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finemreferam qui cohaeret mihi. Et disciplina tua, ipsa me docebit ( Ps, 17, 36), et eadem correctio tua ipsa medocebit pervenire, quo direxit. Dilatasti gressus meos subtus me ( Ps, 17, 37); nec impedient carnales angustiae,quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis, quaesubter me sunt, mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea ( Ps, 17, 37). Et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressi adimitandum sequentibus. Persequar inimicos meos et comprimam illos ( Ps, 17, 38). Persequar affectus carnales meos ne ab eis comprehendar; sed apprehendamillos ut absumantur. Et non convertar donec deficiant ( Ps, 17, 38). Et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant quiobstrepunt mihi. Et confringam illos, nec poterunt stare ( Ps, 17, 39); confringam illos, nec durabunt adversum me. Cadent sub pedes meos ( Ps, 17, 39); dilectos illis praeponam amores quibus ambuloin aeternum. Et praecinxisti me virtute ad bellum ( Ps, 17, 40); et constrinxisti fluentiadesideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me ( Ps, 17, 40); decipi fecisti eos qui meinsequebantur, ut subter me fierent, qui super me esse cupiebant. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum ( Ps, 17, 41); et inimicos meos convertisti etdorsum mihi eos fecisti esse, id est, ut sequerentur me. Et odio habentes me disperdidisti ( Ps, 17, 41); alios autem eorum qui in odioperdurarunt disperdidisti. Clamabunt, nec erit qui salvum faciat ( Ps, 17, 42). Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum nec exaudiet eos ( Ps, 17, 42); nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec exauditionedignos judicavit, non recedentes a malitia sua. Et comminuam illos ut pulverem juxta faciem venti ( Ps, 17, 43); et comminuam illos,aridi enim sunt non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati et inflatisuperbia, a spe firma et inconcussa, tamquam terrae soliditate et stabilitaterapiantur. Ut lutum platearum delebo eos ( Ps, 17, 43). Per latas, quas multi ambulant, vias perditionis, luxuriantes et lubricosdelebo eos. Erues me de contradictionibus populi ( Ps, 17, 44); erues me de contradictionibuseorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, saeculum post illum abit. populus gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi, nequeoculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obaudivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi ( Ps, 17, 46); filii non mei dicendi, sed potiusalieni, quibus recte dicebatur: Vos a patre diabolo estis, mentiti sunt mihi. Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis ( Ps, 17, 46); ettamquam uno pede debiles, quia vetus tenentes, novum respuerunt. Filii alieni, quibus, ut renovarentur, novum Testamentum attuli, in veterihomine remanserunt. Claudi effecti sunt etiam in ipsa veteri lege, potius suas traditionessequentes quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis, quibus taleserant semitae, quasi ipsi fererant, et consuetudinem tribuerant, errando abitinere praeceptorum Dei. Vivit Dominus et benedictus Deus meus ( Ps, 17, 47). Secundum carnem autem sapere, mors est, vivit Dominus et benedictus Deusmeus. Et exaltetur Deus salutis meae ( Ps, 17, 47), et non terrena consuetudine de Deosalutis meae sentiam, sed aeternam ipsam salutem in excelso de illosperem. Deus, qui das vindictas mihi ( Ps, 17, 48); Deus, qui vindicas me, subdendo sub mepopulos. Liberator meus de inimicis meis iracundis ( Ps, 17, 48). Clamantibus: Crucifige, crucifige. Ab insurgentibus in me exaltabis me ( Ps, 17, 49). Ab insurgentibus in me Judaeis exaltabis me, resurgentem a morte. A viro iniquo eripe me ( Ps, 17, 49); a regno eorum iniquo erues. Propterea confitebor tibi in generationibus, Domine ( Ps, 17, 50). Propterea per me tibi confitebuntur gentes, Domine. Et nomini tuo psalmum ( Ps, 17, 50), et latius innotesces bonis operibus meis. Magnificans salutes regis ipsius ( Ps, 17, 51). Deus qui magnificat, ut amabiles faciat salutes, quas ejus Filius datcredentibus. Et faciens misericordiam Christo suo ( Ps, 17, 51). Deus qui facit misericordiam Christo suo. David, et semini ejus usque in saeculum ( Ps, 17, 51). Ipsi liberatori manu potenti, qui vicit hunc mundum, et eos quos credentes inEvangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino non proprie, id est,capiti Ecclesiae congruere non possunt ad Ecclesiam referenda sunt; totus enimChristus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus. Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai ( S2, 23, 1). Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda; non consumenda,sed quae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant. Spiritus Domini locutus est super me, et sermo ejus per linguam meam ( S2, 23, 2). Spiritum Domini Spiritum sanctum dicit; sermo Dei. Christus Filius Dei accipitur; ipse est enim Christus Dei Jacob. Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi ( Ps, 23, 6). Praevaricatores Judaei atque haeretici, velut spinae de Ecclesia, quae estterra viventium, evulsi, atque incendio combusti aeterno peribunt. Non Jesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus quasi tenerrimus ligni vermiculus ( Ps, 23, 8), per quod virtus simul bellica et modesta viridesignatur civilitas; quia videlicet sicut ligni vermiculus, tener quidem etfragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamenfortissimum robur exedens consumit, et corrosum reddit, unde et a terendo lignateredonis nomen habet; sic ille affabilis omnibus domi et quietus atque humilisvidebatur, et in certamine publico robustum se ac intolerabilem hostibusexhibebat. Absurdum non est ut ii tres fortissimi David, et Eleazar, et Sama,intelligantur Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ad quorumaequalitatem caeteri fortissimi non pervenerunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Ob causam ergo sacerdotis occisi David noluit diverti ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obethedom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salus contigit gentibus ( Rm, 12, 12) [mauvais référencement: Rm, 12] . Obethedom namque interpretatur serviens homo: ille est utique de quo Dominus ad Patrem: (Psal. XVII) Constitues , inquit, me in caput gentium, populusque quem non cognovi servivit mihi ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi; ( Ps, 17, 44) nomen quoque urbis congruit: Geth enim interpretatur torcular, significans crucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cui dicitur: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi ( Ga, 6, 14).
  • Liber 2, Caput 3
    • Erues me de contradictionibus populi ( Ps, 17, 44). Erues me de contradictionibus eorum, qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, omne saeculum post eum ibit.
  • Liber 2, Caput 3
    • Constituet me in caput gentium. Populus quem non cognovi, serviet mihi ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45). Populus gentium, quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit mihi ( Ps, 17, 45). Nec oculis me vidit, sed recipiens praedicatores meos in obauditu auris obaudivit mihi.