V. 47 :
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 2, Caput 10
Sequitur psalmus XVII.
Et merito quaeritur cur solus iste psalmus in libris Regum
reperiaturconscriptus.
Nec immerito psalmus iste in Regum libris solus invenitur, quia regnum
illudsignificat ubi adversarium non habebimus; titulus enim ejus est:
In die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum ejus, et de
manu Saul
(
Ps, 17, 1); quis enimfiguratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem
ex semine David? Quiutique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc
patitur inimicos, unde illipersecutori, quem voce prostravit, et in suum
corpus trajiciens quodammodomanducavit, insonuit de coelo:
Saule, Saule, quid me persequeris?
(
Ac, 9, 4) Quando autem meretur eripi hoc corpus de manu inimicorum
ejus,nisi cum illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad
regnum Dei?
Diligam te, Domine, virtus mea
(
Ps, 17, 2).
Diligam te, Domine, per quem fortis sum.
Domine, firmamentum meum, et refugium meum, liberator
meus
(
Ps, 17, 3).
Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi ad te, quia
liberasti me.
Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum
(
Ps, 17, 3).
Deus meus qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut
sperarein te possim.
Protector meus, et cornu salutis meae, et liberator
meus
(
Ps, 17, 3).
Protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te
cornusuperbiae; sed te ipsum cornu, hoc est, firmam celsitudinem salutis
inveni,quod ut invenirem redemisti me.
Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus
ero
(
Ps, 17, 4).
Non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo Dominum; et non erit
undemihi noceant iniquitatis errores.
Circumdederunt me dolores mortis
(
Ps, 17, 5), hoc est dolores carnis.
Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
(
Ps, 17, 5).
Turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito
desitura,egerunt ut conturbarent me.
Dolores inferni circumdederunt me
(
Ps, 17, 6).
In his qui me circumdederunt ut perderent, erant dolores invidiae, qui
mortemoperantur, perducuntque ad infernum peccati.
Praevenerunt me laquei mortis.
Praevenerunt me ut priores nocere vellent, quod eis postea
redderetur.
Tales autem homines capiunt in perditionem, quibus mala
persuaserintjactatione justitiae, cujus non re, sed nomine adversus
gentesgloriantur.
Et in pressura mea
Et exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam.
Et clamor meus in conspectu ejus
(
Ps, 17, 7).
Et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus
habeo,
introivit in aures ejus
(
Ps, 17, 7).
Et commota est, et contremuit terra
(
Ps, 17, 8).
Ita clarificato Filio, commoti sunt et contremuerunt peccatores.
Et fundamenta montium conturbata sunt
(
Ps, 17, 8).
Et spes superborum, quae in hoc fuerunt saeculo, conturbatae
sunt.
Et commota sunt, quoniam iratus est eis
(
Ps, 17, 8) Dominus, ut scilicet jam fundamentum non haberet in cordibus
hominum spes temporalium bonorum.
Ascendit fumus in ira ejus
(
Ps, 17, 9).
Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid
minetur Deus impiis.
Et ignis a facie ejus exardescet
(
Ps, 17, 9).
Et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus
exardescet.
Carbones succensi sunt ab eo
(
Ps, 17, 9).
Quia jam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae,
et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati
revixerunt.
Et inclinavit coelum et descendit.
(
Ps, 17, 10)
Et humiliavit justum ut descenderet ad hominum infirmitatem.
Et caligo sub pedibus ejus
(
Ps, 17, 10).
Caligo ei sub pedibus est, quia non ea claritate ab inferioribus
cernitur,quae in superioribus dominatur; impii enim, qui terrena
sapiunt, caliginemalitiae suae non cognoverunt eum, terra enim sub
pedibus eis, tamquamscabellum pedum ejus.
Et ascendit super Cherubin, et volavit
(
Ps, 17, 11).
Cherubin quippe Plenitudo scientiae dicitur.
Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse et volasse perhibetur,
quiamajestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit.
Volavit ergo qui longe in altum ab intellectu nostro se rapuit, ut nemo
adDeum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis
charitas.
Et cito se incomprehensibilem monstravit dilectoribus suis, ne
illumcorporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur.
Super Cherubin Dominus ascendit et volavit, quia super
plenitudinemscientiae, quae esse in hominibus potuit, incarnationis suae
gloriam exaltaredignatus est; ut hoc ejus volare, sit potentiae suae
mysterium ab intellectuhumano subducere; quantalibet enim plenitudine
scientiae vita spiritaliumfulgeat, apprehendere non valet quomodo factum
sit ut qui exstititconciperetur, et ante saecula auctor hominum
nasceretur homo in finesaeculorum, Deus caro, Verbum infans
fieret.
Unde et recte illic additur:
Volavit super pennas ventorum.
(
Ps, 17, 11)
Quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum.
Vento quippe animam figurari pro velocitate suae cogitationis,
noninconvenienter accipimus.
Illa autem celeritas qua se incomprehensibilem esse monstravit,
supervirtutes animarum est, quibus se velut pennis, aeternis timoribus
in auraslibertatis extollunt.
Et posuit tenebras latibulum suum
(
Ps, 17, 12).
Et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde
credentium,ubi lateret ipse non eos deserens: quia dum caligine nostrae
infirmitatisobscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a
nobis modo inaeterna et firma claritate videatur.
In his etiam tenebris ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem,
quamdiuquod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.
Quia vero auctor noster nobis in hoc exsilio dejectis, lucem suae
visionisabstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibula
abscondit, quasnimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose
conspicimus, mentem ad lamentarevocamus; flet enim caecitatem quam foris
patitur, si humiliter meminit, quode interiori lumine privatur.
Cumque tenebras quibus circumdatur respicit, per splendoris intima
ardenti sedesiderio affligit, omnique intentionis visu semetipsam
concutit, et supernamlucem quam condita deseruit, repulsa quaerit.
Unde fit plerumque ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii
claritaserumpat, et mens, quae in corpore prius caeca jacuerat, ad
inspectionemfulgoris intimi superius vegetata convalescat.
In circuitu ejus tabernaculum ejus
(
Ps, 17, 12).
Conversi tamen ad ipsum ambiunt, qui credunt ei, quia in medio ipsorum
est,cum omnibus aequaliter favet, in quibus tamquam in tabernaculo
habitat in hoctempore.
Tenebrosa aqua in nubibus aeris
(
Ps, 17, 12).
Nec propterea quisquam in illa luce quae futura est, cum ex fide ad
speciemvenerimus, jam esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit;
in prophetisenim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus doctrina
obscura est, quiaante adventum Domini dum occultis sacramentis gravidi
in ministeriis mensamgestarent, intuentium oculi eorum intelligentia
caligabant.
Prae fulgore in conspectu ejus
(
Ps, 17, 13).
In comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis
ejus.
Nubes
ipsius
transierunt
(
Ps, 17, 13).
Praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae finibus continentur,
sedtransierunt ad gentes, et universa mundi spatia miraculorum
claritatepercurrunt.
Grando et carbones ignis
(
Ps, 17, 13).
Objurgationes figuratas, quibus velut grandine corda dura tunduntur, si
terradura et mitis, id est pius animus exceperit, duritia grandinis in
aquam, id estterror fulguratae et quasi congelatae objurgationis, in
doctrinam satiantemresolvitur, igne autem charitatis accensa corda
reviscunt.
Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt, quia videlicet
sanctiviri corda audientium et terrentes feriunt, et blandientes
infundunt; nam,quemadmodum feriant propheta testatur dicens:
Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam
narrabunt
(
Ps, 144, 6).
Et quemadmodum blandientes rigent, secutus adjunxit:
Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia
tua exsultabunt
(
Ps, 144, 7).
Et intonuit de coelo Dominus
(
Ps, 17, 14).
Et evangelica tuba de corde justi sonuit.
Et Altissimus dedit vocem suam
(
Ps, 17, 14), ut haberemus eam, et in profundo rerumhumanarum audiremus
coelestia.
Et emisit sagittas, et dissipavit eos
(
Ps, 17, 15).
Et emisit evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non
suis,sed ejus a quo missi sunt, ut aliis essent odor vitae in vitam,
aliis odormortis in mortem.
Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos, et
apparuerunt fontes aquarum
(
Ps, 17, 15 et
Ps, 17, 16).
Et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum,
salientiumin vitam aeternam.
Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum
(
Ps, 17, 16).
Relati sunt prophetae, qui non intelligebantur super quos aedificaretur
orbisterrarum credens Domino.
Ab increpatione tua, Domine
(
Ps, 17, 16).
Clamantis,
Appropinquabit super vos regnum Dei
(
Lc, 10, 9).
Ab inspiratione spiritus irae tuae
(
Ps, 17, 16).
Dicentis: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini
(voir:
Lc, 13, 3)
.
Misit de summo et accepit me
(
Ps, 17, 17).
Vocando ex gentibus in haereditatem
gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam
(
Ep, 5, 27)
(voir:
Ct, 4, 7)
.
Assumpsit me de multitudine aquarum
(
Ps, 17, 17).
Assumpsit me de multitudine populorum.
Eruit me de inimicis meis fortissimis
(
Ps, 17, 18).
Eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et
adpervertendam istam temporalem vitam meam.
Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super
me
(
Ps, 17, 18).
Ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me, quamdiu sub
ipsissum ignorans Deum.
Praevenerunt me in die afflictionis meae
(
Ps, 17, 19).
Priores mihi nocuerunt in tempore, quo mortale et laboriosum
corpusgero.
Et factus est Dominus firmamentum meum
(
Ps, 17, 19).
Et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae
voluptatiscontribulatum atque convulsum est, factus est Dominus
firmamentum meum.
Et eduxit me in latitudinem
(
Ps, 17, 20).
Et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem
fideilatitudinem.
Eruit me, quoniam voluit me, quoniam voluit me, antequam illum
egovellem.
Eruit me de inimicis meis potentissimis
(
Ps, 17, 18), qui mihi invident jam volentieum.
Et ab his qui oderunt me
(
Ps, 17, 18), quia volo eum.
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam
(
Ps, 17, 21) bonae voluntatis; qui prior praebuit misericordiam antequam
haberem bonam voluntatem.
Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
(
Ps, 17, 21), et secundumpuritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit
mihi ut bene facerem,educendo me in latitudinem fidei.
Quia custodivi vias Domini
(
Ps, 17, 22), ut latitudinem bonorum operum, quae perfidem sunt, longanimitas
perseverantiae consequatur.
Nec impie gessi a Deo meo, quoniam omnia judicia ejus
in conspectu meo
(
Ps, 17, 22 et
Ps, 17, 23) sunt semper.
Quoniam omnia judicia ejus, id est praemia justorum, et poenas
impiorum, etflagella corrigendorum, et tentationes probandorum,
perseveranti contemplationeconsidero.
Et justitias ejus non repuli a me
(
Ps, 17, 23).
Quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertentes ad
vomitumsuum.
Itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem
operatur,sed etiam propter longitudinem perseverantiae retribuet mihi
Dominus secundumjustitiam meam.
Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi in
conspectu oculorum ejus
(
Ps, 17, 25).
Non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus, quoniam
quaevidentur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt, quo
pertinetaltitudo spei.
Cum sancto sanctus eris
(
Ps, 17, 26).
Est etiam occulta profunditas qua intelligeris, cum sancto sanctus
eris, quiatu sanctificas.
Et cum viro innocente innocens eris
(
Ps, 17, 26), quia nulli nocens, sed funiculispeccatorum suorum unusquisque
constringitur.
Et cum electo electus eris
(
Ps, 17, 27), et ab eo quem eligis eligeris.
Et cum perverso subverteris
(
Ps, 17, 27), et cum perverso videris perversus, obquod eis non faves,
perversus esse videris, quoniam dicunt: Non est recta viaDomini, et
ipsorum via non est recta.
Quoniam tu populum humilem salvum facies
(
Ps, 17, 28). Hoc autem perversum videturperversis, quod confitentes peccata
sua salvos facis.
Et oculos superborum humiliabis
(
Ps, 17, 28).
Ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes
constituere,humiliabis.
Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine
(
Ps, 17, 29), quoniam non est nostrumlumen ex nobis, sed tu illuminabis
lucernam meam, Domine.
Deus meus illuminabis tenebras meas
(
Ps, 17, 29).
Nos enim in peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus
illuminabittenebras meas.
Quoniam a te eripiar a tentatione
(
Ps, 17, 30), quoniam non a me, sed a te eruar atentatione.
Et in Deo meo transgrediar murum
(
Ps, 17, 30), et non in me, sed in Deo meo,transgrediar murum, quem inter
homines et coelestem Hierusalem peccataerexerunt.
Deus meus immaculata via ejus
(
Ps, 17, 31).
Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei, qua veniat
adeos, quia immaculata via ejus.
Eloquia Domini igne examinata
(
Ps, 17, 31). Eloquia Domini igne examinationisprobantur.
Protector est omnium sperantium in se
(
Ps, 17, 31) et omnes qui non in se ipsis,sed in illo sperant, eadem
tribulatione non consumuntur: spes enim sequiturfidem.
Quoniam quis Deus praeter Dominum
(
Ps, 17, 32) cui servimus?
Et quis Deus praeter Dominum nostrum?
(
Ps, 17, 32) Et quis Deus praeter Dominum, quem post bonamservitutem tamquam
haereditatem sperantes filii possidebimus? Deus qui praecinxit me
virtute.
Deus qui praecingit ut fortis sim, ne defluentes sinus cupiditatis
impediantopera et gressus meos.
Et posuit immaculatam viam meam
(
Ps, 17, 33), et posuit immaculatam viam charitatis qua ad illum veniam, sicut
est immaculata via fidei qua venit ad me.
Qui perfecit pedes meos tamquam cervi
(
Ps, 17, 34).
Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa et umbrosa
implicamentahujus saeculi.
Cervos, spiritales viros appellat, propter alacritatem velocis
cursus;robustorum enim mentes in Deo immobiliter fixae tanto adversa
quaequedespiciunt, quanto cernunt, quod contra praecepta Conditoris
excrescunt.
Aeternitatis quoque praemia praestolantes, vires ex adversitatibus
sumunt,quia, crescente pugna, gloriosiorem sibi non ambigunt manere
victoriam.
Sic itaque electorum desideria dum premuntur, adversitate proficiunt,
sicutignis flatu premitur ut crescat, et unde quasi exstingui cernitur,
inderoboratur.
In eo namque ostendimus quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non
solum adeum per tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et dura
transimus.
Bene ergo per psalmistam dicitur,
Qui perfecit pedes meos tamquam cervi
(
Ps, 17, 34).
Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque aspera, quaeque se
objiciuntsentibus illigata, dato saltu transgreditur, etiam absque ullo
cursus suiobstaculo in superioribus elevatur.
Ita etiam electorum mentes quae sibi in hoc mundo obsistere atque
obviareconspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more
cervorum, despectisterrenarum rerum sentibus, in superna se evehunt.
Et super excelsa statuit me
(
Ps, 17, 34), et super coelestem habitationem figet intentionem meam,
utimpleatur in omnem plenitudinem Dei.
Qui docet manus meas ad praelium
(
Ps, 17, 35), qui docet me operari ad superandosinimicos, qui nobis
intercludere regna coelestia conantur.
Et posuisti ut arcum aereum brachia mea
(
Ps, 17, 35), et posuisti infatigabilemintentionem bonorum operum.
Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua
suscepit me
(
Ps, 17, 36), id est favor gratiae suscepit me.
Et disciplina tua direxit me in finem
(
Ps, 17, 36).
Et correctio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum
finemreferam qui cohaeret mihi.
Et disciplina tua, ipsa me docebit
(
Ps, 17, 36), et eadem correctio tua ipsa medocebit pervenire, quo
direxit.
Dilatasti gressus meos subtus me
(
Ps, 17, 37); nec impedient carnales angustiae,quoniam latam fecisti
charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis, quaesubter me sunt,
mortalibus rebus et membris.
Et non sunt infirmata vestigia mea
(
Ps, 17, 37).
Et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressi
adimitandum sequentibus.
Persequar inimicos meos et comprimam illos
(
Ps, 17, 38).
Persequar affectus carnales meos ne ab eis comprehendar; sed
apprehendamillos ut absumantur.
Et non convertar donec deficiant
(
Ps, 17, 38).
Et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant
quiobstrepunt mihi.
Et confringam illos, nec poterunt stare
(
Ps, 17, 39); confringam illos, nec durabunt adversum me.
Cadent sub pedes meos
(
Ps, 17, 39); dilectos illis praeponam amores quibus ambuloin aeternum.
Et praecinxisti me virtute ad bellum
(
Ps, 17, 40); et constrinxisti fluentiadesideria carnis meae virtute, ne in
tali pugna praepedirer.
Supplantasti insurgentes in me subter me
(
Ps, 17, 40); decipi fecisti eos qui meinsequebantur, ut subter me fierent,
qui super me esse cupiebant.
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum
(
Ps, 17, 41); et inimicos meos convertisti etdorsum mihi eos fecisti esse, id
est, ut sequerentur me.
Et odio habentes me disperdidisti
(
Ps, 17, 41); alios autem eorum qui in odioperdurarunt disperdidisti.
Clamabunt, nec erit qui salvum faciat
(
Ps, 17, 42).
Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres?
Ad Dominum nec exaudiet eos
(
Ps, 17, 42); nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec
exauditionedignos judicavit, non recedentes a malitia sua.
Et comminuam illos ut pulverem juxta faciem venti
(
Ps, 17, 43); et comminuam illos,aridi enim sunt non recipientes imbrem
misericordiae Dei: ut elati et inflatisuperbia, a spe firma et
inconcussa, tamquam terrae soliditate et stabilitaterapiantur.
Ut lutum platearum delebo eos
(
Ps, 17, 43).
Per latas, quas multi ambulant, vias perditionis, luxuriantes et
lubricosdelebo eos.
Erues me de contradictionibus populi
(
Ps, 17, 44); erues me de contradictionibuseorum qui dixerunt: Si dimiserimus
eum vivum, saeculum post illum abit.
populus gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi,
nequeoculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu
auris obaudivit mihi.
Filii alieni mentiti sunt mihi
(
Ps, 17, 46); filii non mei dicendi, sed potiusalieni, quibus recte dicebatur:
Vos a patre diabolo estis, mentiti sunt mihi.
Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis
suis
(
Ps, 17, 46); ettamquam uno pede debiles, quia vetus tenentes, novum
respuerunt.
Filii alieni, quibus, ut renovarentur, novum Testamentum attuli, in
veterihomine remanserunt.
Claudi effecti sunt etiam in ipsa veteri lege, potius suas
traditionessequentes quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis,
quibus taleserant semitae, quasi ipsi fererant, et consuetudinem
tribuerant, errando abitinere praeceptorum Dei.
Vivit Dominus et benedictus Deus meus
(
Ps, 17, 47).
Secundum carnem autem sapere, mors est, vivit Dominus et benedictus
Deusmeus.
Et exaltetur Deus salutis meae
(
Ps, 17, 47), et non terrena consuetudine de Deosalutis meae sentiam, sed
aeternam ipsam salutem in excelso de illosperem.
Deus, qui das vindictas mihi
(
Ps, 17, 48); Deus, qui vindicas me, subdendo sub mepopulos.
Liberator meus de inimicis meis iracundis
(
Ps, 17, 48).
Clamantibus: Crucifige, crucifige.
Ab insurgentibus in me exaltabis me
(
Ps, 17, 49).
Ab insurgentibus in me Judaeis exaltabis me, resurgentem a morte.
A viro iniquo eripe me
(
Ps, 17, 49); a regno eorum iniquo erues.
Propterea confitebor tibi in generationibus, Domine
(
Ps, 17, 50).
Propterea per me tibi confitebuntur gentes, Domine.
Et nomini tuo psalmum
(
Ps, 17, 50), et latius innotesces bonis operibus meis.
Magnificans salutes regis ipsius
(
Ps, 17, 51).
Deus qui magnificat, ut amabiles faciat salutes, quas ejus Filius
datcredentibus.
Et faciens misericordiam Christo suo
(
Ps, 17, 51).
Deus qui facit misericordiam Christo suo.
David, et semini ejus usque in saeculum
(
Ps, 17, 51).
Ipsi liberatori manu potenti, qui vicit hunc mundum, et eos quos
credentes inEvangelio genuit in aeternum.
Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino non proprie, id
est,capiti Ecclesiae congruere non possunt ad Ecclesiam referenda sunt;
totus enimChristus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.
Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius
Isai
(
S2, 23, 1).
Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda; non
consumenda,sed quae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem
conferant.
Spiritus Domini locutus est super me, et sermo ejus per
linguam meam
(
S2, 23, 2).
Spiritum Domini Spiritum sanctum dicit; sermo Dei.
Christus Filius Dei accipitur; ipse est enim Christus Dei Jacob.
Praevaricatores autem quasi spinae evellentur
universi
(
Ps, 23, 6).
Praevaricatores Judaei atque haeretici, velut spinae de Ecclesia, quae
estterra viventium, evulsi, atque incendio combusti aeterno
peribunt.
Non Jesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus
quasi tenerrimus ligni vermiculus
(
Ps, 23, 8), per quod virtus simul bellica et modesta viridesignatur
civilitas; quia videlicet sicut ligni vermiculus, tener quidem
etfragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus
tamenfortissimum robur exedens consumit, et corrosum reddit, unde et a
terendo lignateredonis nomen habet; sic ille affabilis omnibus domi et
quietus atque humilisvidebatur, et in certamine publico robustum se ac
intolerabilem hostibusexhibebat.
Absurdum non est ut ii tres fortissimi David, et Eleazar, et
Sama,intelligantur Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus,
ad quorumaequalitatem caeteri fortissimi non pervenerunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus
(
Ps, 17, 47).
(voir:
Rm, 8, 6)
Secundum autem carnem sapere, mors est.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae
(
Ps, 17, 47). Et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam: nec terrenam ipsam salutem,
sed in excelso de illo sperem.
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis