Liber Tertius Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
PrécédentSuivant

V. 17 : Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 215. 216. :

    Natus obit viduae, iacet Elias super illum,

    Et precibus fusis vivificat puerum.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 15
    • Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, ( R3, 17, 17, R3, 17, 18 et R3, 17, 19) et reliqua. Hic actus Eliae, de suscitato mortuo filio viduae, apud quamhospitabatur, et cujus benedixit farinae etoleo, bene exprimit actum Redemptorisnostri, in resurrectione populi ad fidem conversi. Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae Moysimore viduata filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum. Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eumnon credendo, sed spernendo, valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa conquerendo de infirmitate pueri, ad prophetam dicit: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? ( R3, 17, 18) Cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse essetcausa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod Caiphas conspirans de nece Christi, ad turbam ait: Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. ( Jn, 18, 14) [mauvais référencement: Jn, 18] Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem. ( Jn, 11, 50) [mauvais référencement: Jn, 11] Sed sicut propheta Dei, verbis viduae non exasperatus: quin potius misertus aitad eam:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 17
    • Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu illius, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum ( R3, 17, 17, R3, 17, 18 et R3, 17, 19), etc. Hic actus Eliae de suscitato mortuo filio viduae, apud quam hospitabatur, et cujus benedixit farinae et oleo, bene exprimit actum Redemptoris nostri in resuscitatione populi ad fidem conversi. Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae, Moysi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum? Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eo non credendo, sed spernendo valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa congruendo de infirmitate pueri ad prophetam dicit: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae et interficeres filium meum ( R3, 17, 18)? cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod Caiphas, conspirans de nece Christi, ad turbam ait: Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem ( Jn, 11, 50 et Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Sed sicut propheta Dei verbis viduae non exasperatus, quin potius misertus, ait ad eam: Da mihi filium tuum; tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur , oro, anima pueri hujus in viscera ejus ( R3, 17, 21); ita et Redemptor noster, non exasperatus malitia Judaeorum, sed misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se tribus vicibus atque mensus est super puerum, cum Trinitatis fidem illi, praedicando et sanitates faciendo, insinuabat, et clamans ad Patrem dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt ( Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 13]. Et item: Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et, quem misisti, Jesum Christum ( Jn, 17, 1, Jn, 17, 2 et Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]. .

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Factum est autem post verba haec: aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus. Quae dixit ad Heliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Cui ait Helias: da mihi filium tuum. Quem tollens de sinu ejus portavit in coenaculo quo manebat, et posuit eum super lectum suum, expanditque se, ac mensus est super puerum tribus vicibus. Et conversa est anima pueri ad eum, et revixit, depositumque de coenaculo tradidit matri suae et ait: en filius tuus vivit. Quae respondit: in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est ( R3, 17, 17, R3, 17, 18, R3, 17, 19, R3, 17, 21, R3, 17, 22, R3, 17, 23 et R3, 17, 24).