Liber Tertius Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
PrécédentSuivant

V. 8 : Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 207. 208. :

    Dum nimis imbre caret, torrens decrescit et aret;

    Tum pater Elias quaerit aquas alias.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 15
    • Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi. Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. ( R3, 17, 8 et R3, 17, 9) Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam: haec igitur vidua gentiumdesignat Ecclesiam, quae a suo diutius Conditore deserta, populum fidei verae, etrectae veritatis nescium, quasi pauperem filium egena stirpe nutriebat, id est verbifructu ex parte docebat, donec adveniens sermo propheticus, quiexsiccato vellereIsraelis (ut pote clausa coeli janua) periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi, simulet pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec eadem vidua in Sarepta Sidoniae dicitur esse morata. Sidonia quippe inutilis venatio, Sarepta vero incendium, vel angustia panis interpretatur, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. ( Rm, 5) Ubi rebus supervacuis acquirendis, quasi occupandi cura impendebatur, ubi diraesitis incendium panisque spiritalis antea fiebat angustia, ibi farina oleumque oreprophetico benedicitur. « Quae volebat duo ligna colligere priusquam moreretur. » Non hic solo ligninomine, sed etiam numero lignorum, signumcrucis exprimitur, quo nobis est panis vitaepraeparatus aeternae. Benedicitur farina ejus et oleum, hoc est, gratia corporis Dominici et chrismatisunctio, sive fructus et hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non defecissedicitur: Hilarem enim datorem diligit Deus. ( 2Co, 9) Vidua autem ista quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascebat, eadem ipsaest, de qua dicitur in Psalmis: Viduam ejus benedicens benedicam, ( Ps, 131, 15) [mauvais référencement: Ps, 131] et reliqua. Illam scilicet, de qua et Paulus ait (voir: Rm, 7) : Mortuo viro, quibus volet nuptiis libera est, quia desinente legis littera(cujus finis Christus est) ad gratiae libertatem transitum faciens, Ecclesia videlicetad Christum, quasi vidua legis nupsit. Hujus nunc in vasis oleum gratiae et benedictionisfarina non deficit, in omnibusfere gentibus fame manente, quarum cibus vitae esuriem ac fidei Trinitatis inediam,congrue praefiguravit illa quondam triennio fames.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 17
    • Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: Surge et vade in Sareptha Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te ( R3, 17, 8 et R3, 17, 9), etc. (voir: Beda, sl) Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam. Haec igitur vidua gentium designat Ecclesiam, quae, a suo diutius conditore deserta, populum fidei verae et recti nescium, quasi pauperem filium, egena stipe nutriebat, id est, verbi fructu expertem docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui exsiccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli janua (voir: Jd, 6) , fame periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi simul et pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec eadem vidua in Sareptha Sidoniae dicitur esse morata. Sidonia quippe inutilis venatio, Sareptha vero incendium, vel angustia panis, interpretatur. Quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia ( Rm, 5). Ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritualis antea fiebat angustia, ibi oleum farinaque ore prophetico benedicitur. « Quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur. » Non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur, quod nobis est panis vitae praeparatus aeternae. Benedicitur farina ejus et oleum, hoc est, gratia corporis Dominici, et chrismatis unctio sive fructus et hilaritas charitatis; quae cum impenditur, non defecisse dicitur. Hilarem enim datorem diligit Deus ( 2Co, 9). Vidua autem ista, quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascebat, eadem ipsa est de qua dicitur in psalmo: Viduam ejus benedicens benedicam ( Ps, 131, 15) [mauvais référencement: Ps, 131], et reliqua: illam scilicet, de qua Apostolus ait: Mortuo viro, quibus volet nuptiis libera est ( 1Co, 7). Quia, desinente lege, cujus finis est Christus ( Rm, 10), ad gratiae libertatem transitum faciens Ecclesia ad Christum, quasi viduae legis, innupsit. Hujus nunc in vasis oleum gratiae, et benedictionis farina non desinit, in omnibus fere gentibus fame manente, quarum vitae esuriem, et fidei Trinitatis inediam congrue praesignavit illa quondam triennii fames.