Liber Tertius Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
PrécédentSuivant

V. 13 : Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 213. 214. :

    Nil olei minus est, non est tenuata farina;

    His tamen Elias utitur et vidua.

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 4
    • Ut interim omittam quid intrinsecus lateat sacramenti, quod de terra Israelad Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium et causa malorum Jezabel ortafuit, illud breviter perstringatur, quod pergit ad viduam penuria laborantem,et in ipso vitae mortisque confinio destitutam, quae exierat ut lignacolligeret, et tam sibi quam parvulis extremam victus substantiamprocuraret. At Elias videt mulierem inediae squalore confectam; non movetur, noncunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se et immergit, fitque ei ipsegravior fame, et dicit ad eam: Da mihi parum aquae ut bibam (voir: R3, 17, 10) . O si tibi, beate homo, vidua respondisset, et justa te voce repellensdiceret: Quid petis a me quod omnibus abstulisti, quid quaeris a muliere quodmundo negasti? Haec omnium necessitas et penuria, oris tui auctoritate prolataest; ego a te refici, ego a te debeo satiari, tu venis ad me! Sed nullo horummulier, nec corde nec ore usa sermone est, mox devota mens et evangelicae nonindigna mercedis, frigidae aquae poculum prophetae defert sitienti. Addit quoque Elias et dicit, Affer mihi etiam buccellam panis in manu. At illa, Vivit Dominus Deus tuus si est mihi panis, nisi manus plena farinae in hydria; en colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, et manducabimus, et moriemur (voir: R3, 17, 11 et R3, 17, 12) . Sed quid ad haec Elias? Confide, inquit,et intra, et fac secundum verbum tuum; sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem et filio tuo facies postea (voir: R3, 17, 13) . O magnificum mulieris animum, o immutabile mentis propositum, o verevenerabile per saecula factum! Poculum petit, mox offert; et quod regibus jamforsitan deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantiaerogabat. Pascit pane, quae cum filio die postero erat moritura, nec habere se negat,sed fatetur simpliciter, nec metuit prodere veritatem; et non tam postulantiquam quodammodo exigenti omnem causam pandit in medium; quantitatem victus, etnumerum personarum, ut non tam hospitem velit habere quam judicem. Non dixit, Non possum facere quod jubes; nec ait, Considera viduam, non tamde se quam de filio tabescentem; considera parvulorum chorum, nec me illisauferas, nec matrem patiaris tanta orbatam prole derelinqui. Non ait: Tu es utique qui orbem terrae famis sententiae condemnasti, te omnehominum genus irascente deperiit; deinde transiisti patriam, terram pene omnemgentis tuae et provinciam peragrasti; nusquam tibi dives occurrit, nusquamlocuples obviavit, qui esurientem susciperet et reficeret jejunantem. Ego tibi sola occurri, aut ego jam sola remansi, quae praeter penuriaeegestatem etiam mole opprimor filiorum, quae tantam natorum plebem plaga ipsapatior graviorem. Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna; non ut alimoniam deferam, sedfomenta, et quos a fame liberare non possum, conor saltem a frigoredefensare. Certe quia tam crudelis, ut non consideres quid injungas, illo sane contentusesse debueras, ut nobiscum ederes pariter quod remansit; vel prius sineresparvulos satiari, tunc tibi quod remansit offerri; sed singulariter tibipraecipis fieri cibos; et non solum singulariter, sed te vis primitus satiari;nulla te miserorum convenit cura, nec te ipsa naturae religio interpellat,parvulis et lactentibus extremum de ipsis dentibus auferre vis cibum. Sed illa horum nihil aut egit aut dixit, quinimmo intrepida currit, etimperata consummat. Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum, quod intergentes terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae, multohospitalior ipso parente, multo humanior fidei genitore. Erat quidem Abraham hospitalis, et erga peregrinos magno detentus affectu;sed erat vere opulens, erat dives; aderat ei posse quod vellet, quia nec minorerat animus quam facultas, nec census animum superabat. Haec vero quae non solum marito, sed et facultatibus viduata, non solumnatalibus tenuis, sed et temporis malo constricta, ad tantam deveneratpaupertatem, ut in domo nihil nisi quod augeret famem possidere potuerit,scilicet parvulorum turbam, ipsa inedia graviorem; sed in his omnibus malis,liberalis animus devotus perstabat; pergit, et, ut praeceperat homo Dei,fideliter complet, suscipit prophetam et recipit. Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam laudem, nihil mihi dignum occurritquod tantae virtutis animum valeat exaequare; considero enim quemadmodum studiohumanitatis omnem vim despexit naturalis affectus, non de se, non de parvulis:nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec proprii sexus infirmitas, necmaterna erga parvulos viscera pietatis. Occidit in se naturae officia hospitalitatis intuitu, et effectus est devotuserga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum: quantum enim spectatad illam, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo manibus strangulatiatque sepulti, quantum autem ad Dei misericordiam, non mortui vere sunt, necfame vel inedia consumpti, quia soli, caeteris pereuntibus, convaluerunt. Confestim siquidem et propheta fidem divina mercede remunerans ait, Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei non imminuetur (voir: R3, 7, 14) . Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola jugiterfundens. Ecquid dico mulieris manum? In verbo prophetae tota domus viduae piorumcellarium facta est, non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non calidi soles,non nimbus necessarius, non aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia et inomnibus sermo prophetae affatim viduae ministrabat. Sciendum tamen quod in Septuaginta interpretibus haec vidua non unum tantumfilium, sed plures habuisse narratur. Mulier vero quae fuisse scribitur in Sarepta, Ecclesiae typum gestabat, quaea suo diutius Conditore deserta, populum rectae fidei nescivit; egena stipenutriebat, id est, verbum fructus experte docebat, donec adveniret sermopropheticus, qui exsiccato vellere Israelis, utpote clausa janua coeli, famepericlitabatur in Judaea: quae ob hoc dicta est vidua, quia utpote gentilisnecdum fuerat divino cultui mancipata, nec sacram legis habebat notitiam. Sarepta autem civitas, quae interpretatur Incendium, sive Tribulatio panis,vel panis Angustia, praesens accipiendus est mundus, in quo incendium pessimaeconflagrat cupiditatis, ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi curaimpendebatur, ubi dire satis incendium panisque spiritalis antea fiebatangustia. Ergo, ut de Elia Scriptura pronuntiat, Dominus noster ad nationum Ecclesiamveniens, et eam extra portam civitatis, patrio videlicet in errore reperiens,non eam signis et mirabilibus maximisque portentis, ut Israeli fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem tantummodo imperavit, dicens, Da mihi pauxillum aquae in vase ut bibam, et buccellam panis in manu tua ( R3, 17, 10 et R3, 17, 11); aqua enim in vase fides accipienda est cordis, qua crediturad justitiam; buccella vero panis in manu, misericordiae intelligendum estopus; fides quoque et opera vinculo sibi quodam indissolubili connectuntur; ubienim una defuerit, altera penitus non stabit: quia, ut Jacobus apostolus ait, Fides sine operibus mortua est ( Jac, 2, 20), et opera sine fide inaniaredduntur et frivola. Ecclesia ergo in typo illius mulieris viduae, juxta Domini praeceptum adafferendum eidem aquam pergendo, quodam modo fidem sui cordis praeparatamostendit Domino. Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet opera divinaeculturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et paululum olei inlecytho. Pugillum farinae in hydria naturalem indicat legem, quae divina largitionehumanae naturae insita est, per quam discernitur bonum vel malum, et ut quodsibi quisquam fieri non vult, ipse non faciat. Paululum olei in lecytho rationabilis accipiendus est intellectus, per quemcreatura intelligit Creatorem, et piis operibus eidem placere studet; quaeidcirco se dixit parum habere, quia necdum per baptismi sacramentum spiritalisgratiae acceperat donum. Ibi tamen farina oleumque ore prophetico benedicitur,id est. fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis Dominici, et chrismatisunctio, indefectivo verbi coelestis munere fecundatur; cujus hactenus in vasisoleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non deficit, caeteris, quae noncredunt, gentibus inopiae panis divini, miseriae et venatui deditisinutili. Quod autem ait duo se ligna colligere, ex quibus modicum / farinae coqueretquod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis exitium exspectaret, itaaccipiendum est: In duobus lignis, non solum ligni nomine, sed etiam numerolignorum crucis mysterium praesignabat, per quam sibi et filiis suis, id est,populo, qui Christo fuerat crediturus, panem vitae perpetuae dari credebat,praeteritis peccatis per lavacrum baptismi mori, illo videlicet genere quoDominus in Evangelio praedicavit, Beati qui non viderunt et crediderunt ( Jn, 20, 29). Per panem vero subcinericium, parvulum illud jam praefigurabat, quod inexordio fidei observare gentes per epistolam apostoli decrevisse leguntur: utab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione ac suffocatisabstinerent; haec enim quae rudibus adhuc et feris hominibus, ab apostolisconsilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae praedicationis, adquam postmodum introducti sunt, valde exigua et parva fuisse noscuntur. Quod autem ait, Mihi primitus facito, hoc voluit ad omnes credentes ex gentibus, ut non suis meritis ascriberent, quod obdurato spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut crederent eisdem misericors exstitit, qui aut dictum est ad Cain, Non recte offert, qui non recte dividit : hoc est, qui non Deo, sed sibi omne bonum quod habet ascribit. Sive aliter: Panis subcinericius, historia accipienda est legis, quaespiritalem intelligentiam opertam continebat in littera. Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio, quiaTestamento veteri, tamquam fermentum, inserta sunt testimonia. Quod autem pascentem se pavit Elias, ita intelligendum est: universi enimfideles, licet sua fide et piis operibus Deum pascant, tamen ut hoc habeant abillo eisdem condonantur: Omne enim datum optimum , ut scriptum est, et omne donum perfectum de sursum est, a luminum Patre descendens ( Jac, 1, 17); divina enim, metuentibus Deum, nequaquam penitus minuentur. Rursum aliter, per panem subcinericium, quem sibi verus Elias Dominus noster,nationum Ecclesiam praecipit exhibere, quid aliud accipiendum est, nisipoenitentium satisfactio, id ipsum Psalmographo sub persona poenitentiscanente, cum dicit, Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam ( Ps, 101, 10)? His enim satisfactionibus Dominus se pascihortatur.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 4, Caput 15
    • In Regum volumine scriptum est « quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charith. Corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane et vespere, et bibebat de torrente (voir: R3, 17, 6) . » Elias Christum figurabat; per torrentem autem Charith legem debemus intelligere. Charith interpretatur mendacium, non quod lex mendacium sit. Solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea quae ducere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes. Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse perspicies; si vero sensum, veritatem probabis. Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur; si spiritualem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget. Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacia sunt, quia ea carnaliter intelligunt; nobis autem veritas, qui ea spiritualiter intelligere curamus. Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi. Per carnes, juge sacrificium, quod et mane et vespere offerebatur. Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur. Bibebat vero de torrente ( R3, 17, 6), quia in observationibus legalibus Christus delectabatur. Post dies autem multos siccatus est torrens ( R3, 17, 7), quia, veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut Dominus dicit: Lex et prophetae, usque ad Joannem ( Lc, 16, 16). Et iterum dicit ad Israel per prophetam: Ne offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi; neomenias et Sabbata vestra non feram, iniqui sunt coetus vestri (voir: Es, 1, 13) . Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sarephtam Sidoniorum, et manebis ibi. Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. Qui consurgens abiit in Sarephtam ( R3, 17, 9 et R3, 17, 10). Elias in Sarephtam abiit, quia Judaeos perfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes. Sarephta vero succensa interpretatur, vel angustia panis. Gentiles quippe qui erant civitas diaboli, et qui per Sarephtam designantur, igne vitiorum succensi erant. De hoc igni Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis ( Es, 50, 11). Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur; qui et angustia panis vocantur, quia nullus praedicatorum unquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna ( R3, 17, 10). Eamdem significationem habet mulier quam et civitas. Significant enim Ecclesiam ex gentibus congregatam. Vidua vero erat, quia Deum un cum suum peccatis suis exigentibus perdiderat. Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase ut bibam ( R3, 17, 10). Minora petiit, ut ad majora perveniret. Possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere, quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua ( R3, 17, 11). Quasi post tergum nobis est quod ignoramus. Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus, Deum quem ignorabant, praedicaverunt. Unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere; et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et parvulum olei in lecytho ( R3, 17, 12). Lecythus vas erat in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere. Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse, nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere. Gentiles namque parum rationis habebant, quia ex parte rationabiles erant, ex maxima autem parte irrationabiles. Quid enim irrationabilius quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu? Habebant et parum misericordiae, quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero, in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ( R3, 17, 12). Ligna quae in civitate colliguntur nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur. Mulier duo ligna colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio truderetur. Sed quid est quod dicit: Ut comedamus et moriamur ( R3, 17, 12)? Nos autem ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus; haec autem ideo se dicit comedere ut moriatur, quia doctrina gentilium mortem magis infert quam vitam. Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti ( R3, 17, 13). Verumtamen mihi fac ex ipsa farinula succineritium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo, facies postea. Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, prius studet deflere mala quae fecit, ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur accedat. Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret, quia praedicatores sancti gentes hortabantur ut ex rationis bono quod a Deo perceperant cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent. Fidem namque unusquisque ad baptismum veniens praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat confitetur. Elias panem quem mulier fecit comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum. Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo praeparet, quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur; postea vero conversus, panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres patriae coelestis fiat, obtinet. Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus minuetur, usque in diem in qua daturus est Dominus pluviam super terram ( R3, 17, 14), illud significat quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Postquam vero exsiccatus est torrens, dicitur Heliae a Domino: Surge, et vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. Surrexit, et abiit in Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam: dixitque ei: da mihi paxillum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens: affer mihi et buccellam panis, obsecro, in manu tua; quae respondit: vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et pauxillum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. Ad quam Helias ait, noli timere: sed vade, et fac sicut dixisti. Verumtamen primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer mihi; tibi autem, et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dominus Deus Israel: hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem, qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae. Quae abiit, et fecit juxta verbum Heliae, et comedit et ipse, et illa et filius ejus, et ex illa die hydria farinae non defecit, lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Heliae ( R3, 17, 9, R3, 17, 10, R3, 17, 11, R3, 17, 12, R3, 17, 13, R3, 17, 14, R3, 17, 15 et R3, 17, 16) [mauvais référencement: R3, 17, 7 et R3, 17, 8]. Ut interim omittam, quid intrinsecus lateat Sacramenti, quod de terra Israel ad Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium, et causa malorum Jezabel orta fuit illud breviter perstringatur, quod pergit ad viduam penuria laborantem, et in ipso vitae, mortisque confinio constitutam, quae exierat, ut ligna colligeret, et tam sibi, quam parvulis extremam victus substantiam procuraret. At Helias videns mulierem squalore confectam, non movetur, non cunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se, et immergit, fitque ei ipse gravior fame: et dicit ad eam: Da mihi parum aquae, ut bibam ( R3, 17, 10). O, si tibi, beate homo, vidua respondisset: et justa te voce repellens diceret: Quid petis a me, quod omnibus abstulisti? Quid quaeris a muliere, quod mundo negasti? haec omnium necessitas, et haec penuria, oris tui auctoritate prolata est. Ego a te debeo satiari; et tu venis ad me? Sed nulla horum mulier, nec corde, nec ore usa sermone est. Mox devota mens, et evangelicae non indigna mercedis, frigidae poculum prophetae defert sitienti. Addit quoque Helias, et dicit: Affer mihi etiam panis buccellam in manu ( R3, 17, 11). At illa: Vivit Dominus Deus tuus, si est mihi panis, nisi manus plena farinae in hydria. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi, et filio meo, et manducabimus, et moriemur ( R3, 17, 12). Sed quid? Ad haec Helias: confide, inquit, et fac secundum verbum meum. Sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem, et filio tuo facies postea ( R3, 17, 13). O magnificum mulieris animum ! O mirabile mentis propositum. O vere venerabile per saeculum factum! potum petit, mox offert. Et quod regibus forsitan jam deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantia erogabat. Poscit panem ab ea, quae cum filio erat die postero moritura. Nec habere se negat, quem fatetur simpliciter, nec metuit prodere veritatem. Et non tam postulanti, quam quodammodo exigenti, omnem causam pandit in medium: quantitatem victus, et numerum personarum, ut hospitem non minus velit habere, quam judicem. Non dixit, non possum facere quod jubes, nec ait: considera viduam, non tam de se, quam de filio tabescentem. Considera parvulorum chorum, nec me illis auferas, nec matrem patiaris tanta orbatam prole derelinqui. Non ait: tu es utique, qui Orbem terrae, famis sententia condemnasti. Te, omne hominum genus irascente, deperiit. Deinde transisti patriam: terram omnem pene gentis tuae, et provinciam peragrasti: nusquam locuples obviavit, qui esurientem susciperet, et reficeret jejunantem. Ego tibi sola occurri, aut ego jam sola remansi, quae praeter pecuniae egestatem, etiam mole opprimor filiorum, quae tantam natorum plebem plaga ipsa patior graviorem. Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna, non ut alimoniam deferam, sed fomenta. Quos a fame liberare non possum, conor saltim a frigore defensare. Certe quia tam crudelis es, ut non consideres, quod injungas, illo sane contentus esse debueras, ut nobiscum pariter ederes quod remansit, vel prius sineres parvulos satiari; tunc tibi quod remansisset, offerri, sed singulariter tibi praecipis fieri cibos, et non solum singulariter, sed te vis primitus satiari: nulla te miserorum convenit cura, nec ipsa naturae religio interpellat. Parvulis, et lactantibus extremum de ipsis dentibus auferre vis cibum: sed illa horum nihil aut egit, aut dixit; quinimo intrepida currit, et imperata consummat. Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum: quod inter gentes, et in terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae, multo hospitalior ipso parente, multo humanior fidei genitore (voir: Gn, 18, 2). Erat quidem Abraham hospitalis, et erga peregrinos magno detentus affectu, sed erat vere opulens, erat dives, aderat ei posse quod vellet, quia minor erat animus, quam facultas, nec sensus animum superabat; haec vero, quae non solum marito; sed et facultatibus viduata, non solum natalibus tenuis, sed et temporis malo constricta, ad tantam devenerat paupertatem, ut in domo nihil, nisi quod augeret famem, possidere poterat, parvulorum turba ipsa inedia gravior est, sed in his omnibus malis liberalis animus, et mens devota praestabat. Pergit, et ut praeceperat homo Dei, fideliter complet, suscipit Prophetam, et recipit. Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam laudem? Nihil mihi dignum occurrit, quod tantae virtutis animum valeat exaequare. Considero enim, quemadmodum studio humanitatis omnem inde despexit naturalis affectus, non de se, non de parvulis: nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec proprii sexus infirmitas, nec materna erga parvulos viscera pietatis. Occidit naturae officia hospitalitatis intuitu, et effectus est devotus erga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum. Quantum enim ad illam spectat, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo manibus strangulati, atque sepulti. Quantum autem ad Dei misericordiam, non mortui sunt vere, nec fame, vel inedia consumpti: quia soli caeteris pereuntibus, convaluerunt. Confestim siquidem, et Propheta tantam fidem divina mercede remunerans ait: Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei non imminuetur ( R3, 17, 12). Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola jugiter fundens: Et quid dico mulieris manum? In verbo Prophetae tota domus viduae piorum cellarium facta est, non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non calidi soles, non nimbus necessarius, non aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia, et in omnibus sermo Prophetae affatim viduae ministrabat. Sciendum tamen quod in LXX interpretibus haec vidua, non unum tantum filium, sed plures habuisse narratur. Mulier vero, quae fuisse in Sarepta scribitur, Ecclesiae typum gestabat, quae a suo diutius conditore deserta, populum rectae fidei nescivit, quasi pauperem egena stipe nutriebat, id est verbo fructum expertem docebat, donec adveniret sermo propheticus, qui ex siccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli janua, fame periclitabatur in Judaea: quae ob hoc dicta est vidua, quia ut pote gentilis, nec dum fuerat divino cultui mancipata, nec sacrae legis habebat notitiam; Sarepta autem civitas, quae interpretatur: incendium sive tribulatio panis, vel panis angustia, praesens accipiendus est Mundus, in quo incendium pessimae conflagrat cupiditatis: ubi rebus supervacuis adquirendis quasi aucupandi cura impendebatur. Ubi dirae cupiditatis incendium, panisque spiritualis antea fiebat angustia. Ergo, ut de Helia Scriptura pronuntiat, Dominus noster ad nationum Ecclesiam veniens, et eam extra portam civitatis, patrium videlicet inolitum errorem reperiens, non eam signis, et mirabilibus, maximisque portentis, ut Israeli fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem tantummodo imperavit dicens: Da mihi pauxillum aquae in vase, ut bibam, et buccellam panis in manu tua ( R3, 17, 10 et R3, 17, 11). Aqua enim in vase, fides accipienda est cordis, qua creditur ad justitiam ( Rm, 10, 10). Buccellam vero panis in manu, misericordiae est intelligendum opus, quo fides et opera vinculo sibi quodam indissolubili connectuntur. Ubi enim una defecerit, altera penitus nequaquam stabit. Quod antea Jacobus ait Apostolus: fides sine operibus mortua est ( Jc, 2, 20 et Jc, 2, 26). Et opera sine fide, inania redduntur, et frivola. Ecclesia ergo in typo illius mulieris viduae, juxta Domini praeceptum ad afferendum eidem aquam pergendo, quodammodo fidem sui cordis praeparatam ostendit Domino. Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet opera divinae culturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho. Pugillum farinae in hydria, naturalem indicat legem, quae divina largitione humanae naturae insita est, per quam discernitur bonum, vel malum, et, ut quod sibi quisquam fieri non vult, alii ullo tempore non faciat. Paululum vero olei in lecytho, rationabilis accipiendus est intellectus, per quem creatura intelligit creatorem, et piis operibus eidem placere studet: quae idcirco dixit: se parum habere, quia necdum per baptismi Sacramentum spiritualis gratiae acceperat donum. Ibi tamen farina, oleumque, ore prophetico benedicitur: id est fructus, et hilaritas charitatis, sive gratia corporis dominici, et chrismatis unctio indefectivo verbo coelestis munere fecundatur. Cujus hactenus in vasis oleum gaudii spiritualis, et benedictionis farina non defecit, caeteris, quae non credunt, gentibus, inopia panis divini, et venatui deditis inutili. Quod autem ait, duo se ligna colligere, ex quibus modicum farinae coqueret quod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis jam exitium exspectaret, ita accipiendum est: in duobus lignis non solum ligni nomine, sed etiam numero lignorum crucis mysterium praesignabat; per quam sibi, et filiis suis, id est populo, qui Christo fuerat crediturus, panem vitae perpetuae dari credebat, praeteritis peccatis per lavacrum baptismi mori: illo videlicet genere, quod Dominus in Evangelio praedicavit : Beati qui non viderunt, et crediderunt ( Jn, 20, 29). Per panem vero subcinericium, parvulum illud jam praefigurabat, quod in exordio fidei observare gentes per epistolam Apostoli decrevisse leguntur: Ut ab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione, ac suffocatis abstinerent ( Ac, 15, 20). Haec enim, quae rudibus adhuc, et feris hominibus ab Apostolis consilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae praedicationis, ad quam postmodum introducti sunt, valde exigua, et parva fuisse noscuntur. Quod autem ait: mihi primitus facito, hoc voluit ad omnes credentes ex gentibus, ut non suis meritis ascriberent, quod obdurato, spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut crederent, eisdem misericors exstitit. Quod autem dictum est ad Cain non recte offert, qui non recte dividit, hoc est: qui non Deo, sed sibi omne bonum, quod habet, ascribit: sive aliter, panis subcinericius historia accipienda est legis, quae spiritualem intelligentiam opertam continebat littera. Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio, cujus veteris testamenti tanquam fermentum inserta sunt testimonia. Quod autem pascentem se pavit Helias, ita intelligendum est: universi enim vero fideles, licet sua fide, et piis operibus Deum pascant, tamen, ut hoc habeant, ab illo eisdem condonatur. Omne enim datum optimum, ut scriptum est, et omne donum perfectum desursum est, a luminum patre descendens ( Jc, 1, 17). Divina enim munera metuentibus Deum nequaquam penitus minuentur. Rursum aliter: per panem subcinericium, quem sibi verus Helias Dominus noster, a nationum Ecclesia ad vescendum praecipit exhiberi, quod aliud accipiendum est, nisi poenitentium satisfactio? Id ipsum psalmographo sub persona poenitentis canente cum dicit : Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam ( Ps, 101, 10). His enim satisfactionibus Dominus se pasci hortatur.