V. 16 :
Lex et prophetae usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et
omnis in illud vim facit.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 4, Caput 15
In Regum volumine scriptum est « quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam
persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem
Charith.
Corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane et vespere, et bibebat de
torrente
(voir:
R3, 17, 6)
. »
Elias Christum figurabat; per torrentem autem Charith legem debemus
intelligere. Charith interpretatur mendacium, non quod lex mendacium
sit.
Solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius
intelligantur ea quae ducere volunt, et introducunt bestias et aves
loquentes.
Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse perspicies; si vero
sensum, veritatem probabis.
Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas,
inutilia tibi videbuntur; si spiritualem intelligentiam, veritas tibi magna in
littera refulget.
Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacia sunt, quia ea carnaliter
intelligunt; nobis autem veritas, qui ea spiritualiter intelligere
curamus.
Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum
tenebrosi.
Per carnes, juge sacrificium, quod et mane et vespere offerebatur.
Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini
ponebantur.
Bibebat
vero
de torrente
(
R3, 17, 6), quia in observationibus legalibus Christus delectabatur.
Post dies autem
multos
siccatus est torrens
(
R3, 17, 7), quia, veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio
legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut Dominus dicit:
Lex et prophetae, usque ad Joannem
(
Lc, 16, 16).
Et iterum dicit ad Israel per prophetam: Ne offeratis ultra sacrificium
frustra, incensum abominatio est mihi; neomenias et Sabbata vestra non feram,
iniqui sunt coetus vestri
(voir:
Es, 1, 13)
.
Et dixit Dominus ad Eliam:
Vade in Sarephtam Sidoniorum, et manebis ibi.
Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te.
Qui consurgens abiit in Sarephtam
(
R3, 17, 9 et
R3, 17, 10). Elias in Sarephtam abiit, quia Judaeos perfidos Christus
derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes.
Sarephta vero succensa interpretatur, vel angustia
panis.
Gentiles quippe qui erant civitas diaboli, et qui per Sarephtam designantur,
igne vitiorum succensi erant.
De hoc igni Scriptura dicit:
Omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine
ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis
(
Es, 50, 11).
Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur; qui
et angustia panis vocantur, quia nullus praedicatorum unquam ad eos accesserat,
qui pabulum verbi Dei eis impertiret.
Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua
colligens ligna
(
R3, 17, 10).
Eamdem significationem habet mulier quam et civitas.
Significant enim Ecclesiam ex gentibus congregatam.
Vidua vero erat, quia Deum un cum suum peccatis suis exigentibus
perdiderat.
Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase ut
bibam
(
R3, 17, 10).
Minora petiit, ut ad majora perveniret.
Possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat,
voluntatem audientium intelligere, quia sicut sitientis linguam aqua
refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum.
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens:
Affer mihi et buccellam panis in manu tua
(
R3, 17, 11).
Quasi post tergum nobis est quod ignoramus.
Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus,
Deum quem ignorabant, praedicaverunt.
Unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere; et quia illi
competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte
subditur:
Dixitque mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi
quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et parvulum olei in
lecytho
(
R3, 17, 12).
Lecythus vas erat in quo oleum servabatur.
Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae
intelligere.
Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in
se boni esse, nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus
misericordiae videretur habere.
Gentiles namque parum rationis habebant, quia ex parte rationabiles erant, ex
maxima autem parte irrationabiles.
Quid enim irrationabilius quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu?
Habebant et parum misericordiae, quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat,
ut miseris subvenirent.
Per vasa vero, in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda
designantur.
En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo,
ut comedamus et moriamur
(
R3, 17, 12).
Ligna quae in civitate colliguntur nihil utilitatis habent, nisi ut igni
comburantur.
Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi
designantur.
Mulier duo ligna colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum
atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio
truderetur.
Sed quid est quod dicit:
Ut comedamus et moriamur
(
R3, 17, 12)? Nos autem ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus; haec autem ideo
se dicit comedere ut moriatur, quia doctrina gentilium mortem magis infert quam
vitam.
Ad quam Elias:
Vade, et fac sicut dixisti
(
R3, 17, 13).
Verumtamen mihi fac ex ipsa farinula succineritium panem parvulum, et affer
ad me; tibi autem et filio tuo, facies postea.
Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit
beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in
favilla et cinere.
Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens,
prius studet deflere mala quae fecit, ut convenientius ad fidem Christi
percipiendam, quae in baptismate datur accedat.
Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret,
quia praedicatores sancti gentes hortabantur ut ex rationis bono quod a Deo
perceperant cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent.
Fidem namque unusquisque ad baptismum veniens praedicatori defert, cum ad
interrogationem sacerdotis qualiter credat confitetur.
Elias panem quem mulier fecit comedit, quia profectus filiorum merces est
praedicatorum.
Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo
praeparet, quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur; postea vero
conversus, panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut
haeres patriae coelestis fiat, obtinet.
Quod autem ait Elias:
Hydria farinae non deficiet, nec lecythus minuetur, usque in diem in
qua daturus est Dominus pluviam super terram
(
R3, 17, 14), illud significat quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non
deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis
veniat.
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)