V. 14 :
Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei
minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 213. 214. : Nil olei minus est, non est tenuata farina; His tamen Elias utitur et vidua.
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 4, Caput 15
In Regum volumine scriptum est « quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam
persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem
Charith.
Corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane et vespere, et bibebat de
torrente
(voir:
R3, 17, 6)
. »
Elias Christum figurabat; per torrentem autem Charith legem debemus
intelligere. Charith interpretatur mendacium, non quod lex mendacium
sit.
Solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius
intelligantur ea quae ducere volunt, et introducunt bestias et aves
loquentes.
Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse perspicies; si vero
sensum, veritatem probabis.
Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas,
inutilia tibi videbuntur; si spiritualem intelligentiam, veritas tibi magna in
littera refulget.
Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacia sunt, quia ea carnaliter
intelligunt; nobis autem veritas, qui ea spiritualiter intelligere
curamus.
Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum
tenebrosi.
Per carnes, juge sacrificium, quod et mane et vespere offerebatur.
Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini
ponebantur.
Bibebat
vero
de torrente
(
R3, 17, 6), quia in observationibus legalibus Christus delectabatur.
Post dies autem
multos
siccatus est torrens
(
R3, 17, 7), quia, veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio
legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut Dominus dicit:
Lex et prophetae, usque ad Joannem
(
Lc, 16, 16).
Et iterum dicit ad Israel per prophetam: Ne offeratis ultra sacrificium
frustra, incensum abominatio est mihi; neomenias et Sabbata vestra non feram,
iniqui sunt coetus vestri
(voir:
Es, 1, 13)
.
Et dixit Dominus ad Eliam:
Vade in Sarephtam Sidoniorum, et manebis ibi.
Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te.
Qui consurgens abiit in Sarephtam
(
R3, 17, 9 et
R3, 17, 10). Elias in Sarephtam abiit, quia Judaeos perfidos Christus
derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes.
Sarephta vero succensa interpretatur, vel angustia
panis.
Gentiles quippe qui erant civitas diaboli, et qui per Sarephtam designantur,
igne vitiorum succensi erant.
De hoc igni Scriptura dicit:
Omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine
ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis
(
Es, 50, 11).
Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur; qui
et angustia panis vocantur, quia nullus praedicatorum unquam ad eos accesserat,
qui pabulum verbi Dei eis impertiret.
Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua
colligens ligna
(
R3, 17, 10).
Eamdem significationem habet mulier quam et civitas.
Significant enim Ecclesiam ex gentibus congregatam.
Vidua vero erat, quia Deum un cum suum peccatis suis exigentibus
perdiderat.
Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase ut
bibam
(
R3, 17, 10).
Minora petiit, ut ad majora perveniret.
Possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat,
voluntatem audientium intelligere, quia sicut sitientis linguam aqua
refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum.
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens:
Affer mihi et buccellam panis in manu tua
(
R3, 17, 11).
Quasi post tergum nobis est quod ignoramus.
Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus,
Deum quem ignorabant, praedicaverunt.
Unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere; et quia illi
competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte
subditur:
Dixitque mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi
quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et parvulum olei in
lecytho
(
R3, 17, 12).
Lecythus vas erat in quo oleum servabatur.
Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae
intelligere.
Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in
se boni esse, nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus
misericordiae videretur habere.
Gentiles namque parum rationis habebant, quia ex parte rationabiles erant, ex
maxima autem parte irrationabiles.
Quid enim irrationabilius quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu?
Habebant et parum misericordiae, quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat,
ut miseris subvenirent.
Per vasa vero, in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda
designantur.
En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo,
ut comedamus et moriamur
(
R3, 17, 12).
Ligna quae in civitate colliguntur nihil utilitatis habent, nisi ut igni
comburantur.
Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi
designantur.
Mulier duo ligna colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum
atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio
truderetur.
Sed quid est quod dicit:
Ut comedamus et moriamur
(
R3, 17, 12)? Nos autem ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus; haec autem ideo
se dicit comedere ut moriatur, quia doctrina gentilium mortem magis infert quam
vitam.
Ad quam Elias:
Vade, et fac sicut dixisti
(
R3, 17, 13).
Verumtamen mihi fac ex ipsa farinula succineritium panem parvulum, et affer
ad me; tibi autem et filio tuo, facies postea.
Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit
beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in
favilla et cinere.
Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens,
prius studet deflere mala quae fecit, ut convenientius ad fidem Christi
percipiendam, quae in baptismate datur accedat.
Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret,
quia praedicatores sancti gentes hortabantur ut ex rationis bono quod a Deo
perceperant cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent.
Fidem namque unusquisque ad baptismum veniens praedicatori defert, cum ad
interrogationem sacerdotis qualiter credat confitetur.
Elias panem quem mulier fecit comedit, quia profectus filiorum merces est
praedicatorum.
Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo
praeparet, quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur; postea vero
conversus, panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut
haeres patriae coelestis fiat, obtinet.
Quod autem ait Elias:
Hydria farinae non deficiet, nec lecythus minuetur, usque in diem in
qua daturus est Dominus pluviam super terram
(
R3, 17, 14), illud significat quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non
deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis
veniat.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Postquam vero exsiccatus est torrens, dicitur Heliae a
Domino:
Surge, et vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri
viduae, ut pascat te. Surrexit, et abiit in Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis,
apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam: dixitque ei: da mihi paxillum
aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum ejus
dicens: affer mihi et buccellam panis, obsecro, in manu tua; quae respondit: vivit
Dominus
Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria,
et
pauxillum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi
et filio
meo, ut comedamus, et moriamur. Ad quam Helias ait, noli timere: sed vade, et fac
sicut
dixisti. Verumtamen primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer
mihi;
tibi autem, et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dominus Deus Israel: hydria
farinae
non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem, qua daturus est Dominus pluviam
super faciem terrae. Quae abiit, et fecit juxta verbum Heliae, et comedit et ipse,
et illa
et filius ejus, et ex illa die hydria farinae non defecit, lecythus olei non est imminutus,
juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Heliae
(
R3, 17, 9,
R3, 17, 10,
R3, 17, 11,
R3, 17, 12,
R3, 17, 13,
R3, 17, 14,
R3, 17, 15 et
R3, 17, 16) [mauvais référencement: R3, 17, 7 et R3, 17, 8]. Ut interim omittam, quid intrinsecus lateat Sacramenti, quod de terra Israel ad
Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium, et causa malorum Jezabel orta fuit
illud
breviter perstringatur, quod pergit ad viduam penuria laborantem, et in ipso vitae,
mortisque
confinio constitutam, quae exierat, ut ligna colligeret, et tam sibi, quam parvulis
extremam
victus substantiam procuraret. At Helias videns mulierem squalore confectam, non movetur,
non
cunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se, et immergit, fitque ei ipse gravior
fame: et
dicit ad eam: Da mihi parum aquae, ut bibam (
R3, 17, 10). O, si tibi, beate homo, vidua
respondisset: et justa te voce repellens diceret: Quid petis a me, quod omnibus abstulisti?
Quid quaeris a muliere, quod mundo negasti? haec omnium necessitas, et haec penuria,
oris tui
auctoritate prolata est. Ego a te debeo satiari; et tu venis ad me? Sed nulla horum
mulier,
nec corde, nec ore usa sermone est. Mox devota mens, et evangelicae non indigna mercedis,
frigidae poculum prophetae defert sitienti. Addit quoque Helias, et dicit: Affer mihi
etiam panis buccellam in manu (
R3, 17, 11). At illa: Vivit Dominus Deus tuus, si est mihi panis,
nisi manus plena farinae in hydria. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam
illud mihi,
et filio meo, et manducabimus, et moriemur (
R3, 17, 12). Sed quid? Ad haec Helias: confide,
inquit, et fac secundum verbum meum. Sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem, et
filio tuo facies postea (
R3, 17, 13). O magnificum mulieris animum ! O mirabile mentis propositum. O
vere venerabile per saeculum factum! potum petit, mox offert. Et quod regibus forsitan
jam
deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantia erogabat. Poscit panem
ab ea, quae
cum filio erat die postero moritura. Nec habere se negat, quem fatetur simpliciter,
nec metuit
prodere veritatem. Et non tam postulanti, quam quodammodo exigenti, omnem causam pandit
in
medium: quantitatem victus, et numerum personarum, ut hospitem non minus velit habere,
quam
judicem. Non dixit, non possum facere quod jubes, nec ait: considera viduam, non tam
de se,
quam de filio tabescentem. Considera parvulorum chorum, nec me illis auferas, nec
matrem
patiaris tanta orbatam prole derelinqui. Non ait: tu es utique, qui Orbem terrae,
famis
sententia condemnasti. Te, omne hominum genus irascente, deperiit. Deinde transisti
patriam:
terram omnem pene gentis tuae, et provinciam peragrasti: nusquam locuples obviavit,
qui
esurientem susciperet, et reficeret jejunantem. Ego tibi sola occurri, aut ego jam
sola
remansi, quae praeter pecuniae egestatem, etiam mole opprimor filiorum, quae tantam
natorum
plebem plaga ipsa patior graviorem. Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna,
non ut
alimoniam deferam, sed fomenta. Quos a fame liberare non possum, conor saltim a frigore
defensare. Certe quia tam crudelis es, ut non consideres, quod injungas, illo sane
contentus
esse debueras, ut nobiscum pariter ederes quod remansit, vel prius sineres parvulos
satiari;
tunc tibi quod remansisset, offerri, sed singulariter tibi praecipis fieri cibos,
et non solum
singulariter, sed te vis primitus satiari: nulla te miserorum convenit cura, nec ipsa
naturae
religio interpellat. Parvulis, et lactantibus extremum de ipsis dentibus auferre vis
cibum:
sed illa horum nihil aut egit, aut dixit; quinimo intrepida currit, et imperata consummat.
Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum: quod inter gentes,
et in
terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae, multo hospitalior ipso parente,
multo humanior fidei genitore (voir:
Gn, 18, 2). Erat quidem Abraham hospitalis,
et erga peregrinos magno detentus affectu, sed erat vere opulens, erat dives, aderat
ei posse
quod vellet, quia minor erat animus, quam facultas, nec sensus animum superabat; haec
vero,
quae non solum marito; sed et facultatibus viduata, non solum natalibus tenuis, sed
et
temporis malo constricta, ad tantam devenerat paupertatem, ut in domo nihil, nisi
quod augeret
famem, possidere poterat, parvulorum turba ipsa inedia gravior est, sed in his omnibus
malis
liberalis animus, et mens devota praestabat. Pergit, et ut praeceperat homo Dei, fideliter
complet, suscipit Prophetam, et recipit. Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam
laudem?
Nihil mihi dignum occurrit, quod tantae virtutis animum valeat exaequare. Considero
enim,
quemadmodum studio humanitatis omnem inde despexit naturalis affectus, non de se,
non de
parvulis: nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec proprii sexus infirmitas,
nec materna
erga parvulos viscera pietatis. Occidit naturae officia hospitalitatis intuitu, et
effectus
est devotus erga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum. Quantum enim
ad illam
spectat, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo manibus strangulati, atque
sepulti.
Quantum autem ad Dei misericordiam, non mortui sunt vere, nec fame, vel inedia consumpti:
quia
soli caeteris pereuntibus, convaluerunt. Confestim siquidem, et Propheta tantam fidem
divina
mercede remunerans ait: Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei
non imminuetur (
R3, 17, 12). Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola jugiter fundens:
Et quid dico mulieris manum? In verbo Prophetae tota domus viduae piorum cellarium
facta est,
non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non calidi soles, non nimbus necessarius,
non
aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia, et in omnibus sermo Prophetae affatim
viduae
ministrabat. Sciendum tamen quod in LXX interpretibus haec vidua, non unum tantum
filium, sed
plures habuisse narratur. Mulier vero, quae fuisse in Sarepta scribitur, Ecclesiae
typum gestabat, quae a suo diutius conditore deserta, populum rectae fidei nescivit,
quasi
pauperem egena stipe nutriebat, id est verbo fructum expertem docebat, donec adveniret
sermo
propheticus, qui ex siccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli janua, fame periclitabatur
in Judaea: quae ob hoc dicta est vidua, quia ut pote gentilis, nec dum fuerat divino
cultui
mancipata, nec sacrae legis habebat notitiam; Sarepta autem civitas, quae interpretatur:
incendium sive tribulatio panis, vel panis angustia, praesens
accipiendus est Mundus, in quo incendium pessimae conflagrat cupiditatis: ubi rebus
supervacuis adquirendis quasi aucupandi cura impendebatur. Ubi dirae cupiditatis incendium,
panisque spiritualis antea fiebat angustia. Ergo, ut de Helia Scriptura pronuntiat,
Dominus
noster ad nationum Ecclesiam veniens, et eam extra portam civitatis, patrium videlicet
inolitum errorem reperiens, non eam signis, et mirabilibus, maximisque portentis,
ut Israeli
fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem tantummodo imperavit
dicens:
Da mihi pauxillum aquae in vase, ut bibam, et buccellam panis in manu tua (
R3, 17, 10 et
R3, 17, 11). Aqua enim
in vase, fides accipienda est cordis, qua creditur ad justitiam (
Rm, 10, 10).
Buccellam vero panis in manu, misericordiae est intelligendum opus, quo fides et opera
vinculo
sibi quodam indissolubili connectuntur. Ubi enim una defecerit, altera penitus nequaquam
stabit. Quod antea Jacobus ait Apostolus: fides sine operibus mortua est (
Jc, 2, 20 et
Jc, 2, 26). Et
opera sine fide, inania redduntur, et frivola. Ecclesia ergo in typo illius mulieris
viduae,
juxta Domini praeceptum ad afferendum eidem aquam pergendo, quodammodo fidem sui cordis
praeparatam ostendit Domino. Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet
opera
divinae culturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et paululum olei
in
lecytho. Pugillum farinae in hydria, naturalem indicat legem, quae divina largitione
humanae
naturae insita est, per quam discernitur bonum, vel malum, et, ut quod sibi quisquam
fieri non
vult, alii ullo tempore non faciat. Paululum vero olei in lecytho, rationabilis accipiendus
est intellectus, per quem creatura intelligit creatorem, et piis operibus eidem placere
studet: quae idcirco dixit: se parum habere, quia necdum per baptismi Sacramentum
spiritualis
gratiae acceperat donum. Ibi tamen farina, oleumque, ore prophetico benedicitur: id
est
fructus, et hilaritas charitatis, sive gratia corporis dominici, et chrismatis unctio
indefectivo verbo coelestis munere fecundatur. Cujus hactenus in vasis oleum gaudii
spiritualis, et benedictionis farina non defecit, caeteris, quae non credunt, gentibus,
inopia
panis divini, et venatui deditis inutili. Quod autem ait, duo se ligna colligere,
ex quibus
modicum farinae coqueret quod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis jam exitium
exspectaret, ita accipiendum est: in duobus lignis non solum ligni nomine, sed etiam
numero
lignorum crucis mysterium praesignabat; per quam sibi, et filiis suis, id est populo,
qui
Christo fuerat crediturus, panem vitae perpetuae dari credebat, praeteritis peccatis
per
lavacrum baptismi mori: illo videlicet genere, quod Dominus in Evangelio praedicavit
: Beati qui non viderunt, et crediderunt (
Jn, 20, 29). Per panem vero subcinericium,
parvulum illud jam praefigurabat, quod in exordio fidei observare gentes per epistolam
Apostoli decrevisse leguntur: Ut ab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione,
ac suffocatis abstinerent (
Ac, 15, 20). Haec enim, quae rudibus adhuc, et feris hominibus ab
Apostolis consilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae praedicationis,
ad quam
postmodum introducti sunt, valde exigua, et parva fuisse noscuntur. Quod autem ait:
mihi
primitus facito, hoc voluit ad omnes credentes ex gentibus, ut non suis meritis
ascriberent, quod obdurato, spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut
crederent,
eisdem misericors exstitit. Quod autem dictum est ad Cain non recte offert, qui non recte
dividit, hoc est: qui non Deo, sed sibi omne bonum, quod habet, ascribit: sive aliter,
panis subcinericius historia accipienda est legis, quae spiritualem intelligentiam
opertam
continebat littera. Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio,
cujus
veteris testamenti tanquam fermentum inserta sunt testimonia. Quod autem pascentem
se pavit
Helias, ita intelligendum est: universi enim vero fideles, licet sua fide, et piis
operibus
Deum pascant, tamen, ut hoc habeant, ab illo eisdem condonatur. Omne enim datum
optimum, ut scriptum est, et omne donum perfectum desursum est, a
luminum patre descendens (
Jc, 1, 17). Divina enim munera metuentibus Deum nequaquam penitus
minuentur. Rursum aliter: per panem subcinericium, quem sibi verus Helias Dominus
noster, a
nationum Ecclesia ad vescendum praecipit exhiberi, quod aliud accipiendum est, nisi
poenitentium satisfactio? Id ipsum psalmographo sub persona poenitentis canente cum
dicit
: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu
temperabam (
Ps, 101, 10). His enim satisfactionibus Dominus se pasci hortatur.
Liber 4, Caput 2
In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat,
custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur. Post
haec
sequitur:
projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini
tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum
subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque
eum
secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque
comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et
quadraginta
noctibus usque ad montem Dei Oreph (
R3, 19, 5,
R3, 19, 6,
R3, 19, 7 et
R3, 19, 8). Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et
haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias,
et
fugit viam dierum quadraginta (
R3, 19, 2) O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito
mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed
ingressus
est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante,
jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso
turbo
corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris
perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit,
quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres,
qui
mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras
sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum
everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo
oris mei (
R3, 17, 1): qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus
imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula
profugum
fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos
viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus
fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio
uterque
subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias
viam
quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi
auctoritas
libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram (
R3, 17, 14), vel cum Regem
cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem?
Sed
considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur,
omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges
adorant,
populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum
ab homine
suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur
esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae
interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus
serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens,
sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui
in Bersabee,
qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est
ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum
vero, ad
quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus
accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad
quem Dominus
relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit,
dum per
fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta,
Ecclesiam
praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis,
ad
quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat :
Auferetur a vobis (Judaeis) Regnum, inquit,
et dabitur
genti facienti voluntatem Dei (
Mt, 21, 43). Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas
intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit.
Panis
subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum
effusionem, quibus Dominus valde reficitur?
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis