Liber Tertius Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 6 : Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 257. 258. :

    Angelus hunc vocat ut comedat, qui surgit, et ecce

    Azymus hic panis, vasque videtur aquae.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 17
    • Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae. Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede. Grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb, ( R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8) et reliqua. Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi naturae infirmitatem?Quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamusascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima viverepotest sine verbo Dei. Angelus enim qui Eliam pavit, quem congruentius quam ipsum summi consiliiangelumsignificat, cujus ope tam in corporali quam etiam in spiritali naturasubsistimus? Ambulavit enim Elias postquam surrexerat a somno, et comedit et bibit, infortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem DeiHoreb. Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse ut divino solatioconfortati gressum bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summoperecontinuemus festinemusque ascendere in montem Dei, et in locum sanctum ejus, ut ibirequiem inveniamus aeternam.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 19
    • Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede. Respexit: et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae. Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb ( R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8), etc. Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi naturae nostrae infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere? Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. Angelus enim qui Eliam pavit, quem congruentius, quam ipsum summi consilii angelum significat, cujus ope tam in corporali quam etiam in spirituali natura subsistimus? Ambulavit enim Elias, postquam surrexerat a somno, comedit et bibit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus aeternam

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur. Post haec sequitur: projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque eum secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreph ( R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8). Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias, et fugit viam dierum quadraginta ( R3, 19, 2) O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed ingressus est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante, jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso turbo corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit, quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres, qui mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo oris mei ( R3, 17, 1): qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula profugum fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias viam quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi auctoritas libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram ( R3, 17, 14), vel cum Regem cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem? Sed considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur, omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges adorant, populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum ab homine suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui in Bersabee, qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum vero, ad quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit, dum per fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta, Ecclesiam praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis, ad quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat : Auferetur a vobis (Judaeis) Regnum, inquit, et dabitur genti facienti voluntatem Dei ( Mt, 21, 43). Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit. Panis subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde reficitur?