Liber Tertius Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 20 : Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 17
    • At ille statim relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: Osculer, oro te, patrem meum et matremmeam, et sic sequar te. ( R3, 19, 20) Quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium Dominum: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus, ( Lc, 14, 33) [mauvais référencement: Lc, 24] statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriisdeservire. Totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen aliis verbum vitae praedicaredesinit. Hoc enim osculari patrem et matrem cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive degentibus velle sermone corrigere.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 19
    • At ille statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam, et ait: Osculor, oro te, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ( R3, 19, 20); quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium Dominum: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus ( Lc, 14, 33) [mauvais référencement: Lc, 14], et statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriis deservire, totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen aliis verbum vitae praedicare desivit. Hoc est enim osculari patrem et matrem, cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive de gentibus, sermone velle corrigere.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Post haec enim inquit : Helias reperit Heliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super eum, qui relictis statim bobus cucurrit ad Heliam, et ait: Osculer, oro te patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Cui dixit Helias: revertere, quod enim meum erat, feci tibi. Reversus itaque Heliseus tulit par boum, et mactavit illos, et in aratro boum coxit carnes eorum, deditque populo ad comedendum ( R3, 19, 19, R3, 19, 20 et R3, 19, 21).