V. 4 :
et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam
iuniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle
animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 255. 256. : Dum fugit Elias, sub iuniperum venienti Appetitur sibi mors, atque sopor fit ei.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 17
Timuit Elias et surgens abiit quocunque eum ferebat voluntas.
Venitque in Bersabee Judae, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in
desertum viam unius diei.
Cumque venisset et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut
moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior
sum quam patres mei.
Projecitque se, et obdormivit sub umbra juniperi,
(
R3, 19, 3,
R3, 19, 4 et
R3, 19, 5) et reliqua. Sancti viri qui, sublevante Spiritu, ad summa rapiuntur,
quandiu in hac vita sunt,ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus
reprimuntur, ut nequaquamtantum proficere valeant, quantum volunt. Sed ne
extollantur superbia, etiamsi sit in eis ipsarum quaedam
mensuravirtutum.Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta
profecisset, quadam mensurasuspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam,
tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe hunc mirae virum virtutis ignem de
coelo trahere, et secundoquinquagenarios viros, cum suis omnibus petitione subita
concremare, verbo coelos apluviis claudere, verbo coelos pluviis aperire, suscitantem
mortuos, ventura quaequepraevidentem, et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante
unam mulierculamfugit. Considero virum timore perculsum de manu Dei mortem
petere nec accipere, de manumulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim
mortem fugere, dicens:
Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres
mei, et obdormivitsub umbra juniperi.
(
R3, 19, 4 et
R3, 19, 5) Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ut
itafeminam pertimescat? nisi quia dispensationes superni nutus, mensura
occultilibraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines et multum valeant per potentiam
Dei, etrursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam. In illis
virtutibus Elias quod de Deo acceperat, in istis infirmitatibus, quid dese poterat,
agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos
virtutis. In illis virtutibus ostendebat quod acceperat, in istis
infirmitatibus hoc quodacceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur
Elias, in infirmitatibus servabatur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 19
Timuit Elias, et surgens abiit, quocunque eum
ferebat voluntas. Venit in Bersabee Juda et
dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum, viam unius
diei. Cumque venisset et sederet subter unam
juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait:
Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior
sum quam patres mei. Projecitque se et obdormivit
sub umbra juniperi
(
R3, 19, 3,
R3, 19, 4 et
R3, 19, 5), etc.
(voir:
Greg, sl)
Sancti viri, qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu
in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus
reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant, quantum volunt. Et
ne extollantur superbia, etiam fit in eis ipsarum quaedam mensura
virtutum. Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta
profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum,
quamvis reginam, tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe
hunc virum mirae virtutis ignem de coelo trahere
(voir:
R3, 18)
, et secundo quinquagenarios viros cum suis omnibus petitione
subita concremare
(voir:
R4, 1)
, verbo coelos ad pluvias aperire
(voir:
R3, 17 et
R3, 18)
, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem, et ecce
rursus occurrit animo quo pavore ante unam mulierculam fugit.
Considero virum timore perculsum, de manu Dei mortem petere,
ne tamen acciperet de manu mulieris mortem fugiendo vitare.
Quaerebat enim mortem, dum fugeret, dicens:
Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam
patres mei
(
R3, 19, 4). Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic
infirmus, ita ut feminam pertimescat, nisi quia dispensationes superni
nutus mensura occulti libraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines et
multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint
per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias, quid de Deo acceperat,
in istis infirmitatibus, quid de se poterat, agnoscebat. Illa
potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In
illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc
quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias,
in infirmitatibus servabatur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
(Cap. XIX.) Nuntiata sunt, inquit,
Jezabel cuncta, quae gesserat Helias, et
quemadmodum Prophetas occidisset Bahal. Quae statim nuntium misit ad eum dicens: haec
mihi
faciant Dii, et haec addant, nisi hac hora cras ponam animam tuam sicut animam unius
ex
illis. Quod audiens Helias timuit valde, et abiit quocumque eum ferebat voluntas,
venitque in
Bersabee Judae, et illic reliquit puerum suum. Ipse autem perrexit in desertum locum,
viam
unius diei. Cumque venisset illuc, et sedisset subter unam juniperum, ait: sufficit
mihi
Domine, tolle animam meam (
R3, 19, 1,
R3, 19, 2,
R3, 19, 3 et
R3, 19, 4).
Liber 4, Caput 2
Sancti viri, qui sublevante spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu in hac vita sunt,
ne aliqua
elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur; ut nequaquam tantum proficere
valeant, quantum volunt; sed ne extollantur superbia, fit in eis ipsarum quaedam mensura
virtutum. Hinc est enim quod Helias, dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam
mensura
suspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis Reginam, tamen mulierculam fugiit. Perpendo
quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios
viros cum
suis omnibus petitione subita concremare: verbo coelos a pluviis claudere: verbo coelos
ad
pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem: et ecce rursus
animo
occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugit. Considero virum timore perculsum
de manu
Domini mortem petere, nec accipere: de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat
enim
mortem, dum fugeret, dicens: Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam
patres mei (
R3, 19, 4). Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ut
ita feminam pertimescat? nisi quia dispensatione superni nutus mensura occulti libraminis
appenduntur, ut ipsi sancti Dei homines, et multum valeant per potentiam Dei, et rursum
quadam
mensura moderati sunt per infirmitatem suam? In illis virtutibus Helias quid de Domino
acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentiae
virtus
fuit: ista infirmitas custos virtutis.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis