V. 13 :
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio
speluncae. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 269. 270. : Maximus est ignis, Deus est prope, non tamen hic est; Sibilat aura levis, hic veniens Deus est.
liber 3, v. 271. 272. 273. 274. 275. 276. : Contegit Elias dum palliolo sibi vultum, Quid facis hic, inquit coelica vox ad eum? Ille
refert: Zelo zelatus sum, quia pergit Post Balaam populus,
teque sequi renuit Israel ense tuum percussit quemque
prophetam, Me superesse dolens quaerit ut inteream.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 17
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca.
Et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? At ille
respondens ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia
dereliqueruntpactum tuum filii Israel.
Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus
sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino.
Et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes,
et conterens petras ante Dominum.
Non in spiritu Dominus.
Et post spiritum commotio.
Non in commotione Dominus.
Et post commotionem ignis.
Non in igne Dominus.
Et post ignem sibilus aurae tenuis.
Quod cum audisset, Elias operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in
ostio speluncae, et ecce vox ad eum, dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille
respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum
tuumfilii Israel.
Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus
sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
Et ait Dominus ad eum: Vade et revertere in viam tuam per desertum in
Damascum.
Cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam, Jebu filium.
Nam si unges regem super Israel: Elisaeum autem, filium Saphat, qui est de
Abelmehuda, unges prophetam pro te,
(
R3, 19, 9,
R3, 19, 10,
R3, 19, 11,
R3, 19, 12,
R3, 19, 13,
R3, 19, 14,
R3, 19, 15 et
R3, 19, 16) et reliqua. Spiritus autem Domini montes evertit, et petras
conterit, quia pavor, qui exadventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit,
et duritiamliquefacit. Sed in spiritu commotionis et ignis non esse dominus
dicitur: esse vero in sibiloaurae tenuis non negatur, quia nimirumcum mens
contemplationis sublimitatesuspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus
non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de
incomprehensibili substantiaaeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis
aurae percepimus, cum saporem incircumscriptae veritatiscontemplatione subita
subtiliter degustamus, tunc ergo verum est, quod de Deocognoscimus cum plene nos
aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic
subditur:
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in
ostio speluncae, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia?
(
R3, 19, 13) etc. Post aurae tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit,
quia in ipsasubtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur
agnoscit.Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere
audeat, hancconsiderationem propriae infirmitatis velare, et nequaquam intelligentiae,
oculos,ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet,
reverenterclaudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse
describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis
habitatio, in qua adhuc exvetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de
cogitatione divinitatis incipimus,quasi jam in speluncae nostrae ostio
stamus. Quia enim progredi profecte non possumus, ad cognitionem tamen
veritatisinhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu
ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, adcognitionem
veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculodescendente,
Israelitae e longinquo cernentes, inpapilionum suorum ostiis stetisse memorantur,
quia
hi adventum Divinitatis utcunqueconspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis
procedunt.
Et ecce vox ad Eliam, dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondens ait:
Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii
Israel.
Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus
sunt ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino.
Et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes,
et conterens petras ante Dominum.
Non in spiritu Dominus.
Et post spiritum commotio.
Non in commotione Dominus.
Et post commotionem ignis.
Non in igne Dominus.
Et post ignem sibilus aurae tenuis.
Quod cum audisset, Elias operuit vultum suum pallio,
(
R3, 19, 9,
R3, 19, 10,
R3, 19, 11,
R3, 19, 12 et
R3, 19, 13) etc. Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras
exstinguit, qui cum rectaagit, considerare meliorum merita negligit. At
contra, magnae humilitatis radio semetipsum illuminat, qui aliorum bonasubtiliter
pensat, quia dum ea, quae ipse fecerit, facta foris et ab aliis videt acconspicit,
eum
qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorempremit. Hinc
est quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem, dicitur:
Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante
Baal:
(
Rm, 11)ut eum non solum se remansisse cognosceret,elationis gloriam quae ei
desingularitate surgebat, inclinaret. Propheta nempe erat, et saepe
mysteria superna cognoverat: quid ergo difficilefuit agnoscere in hoc mundo fideliter
Deo famulos remansisse? sed hic solerterintuendum est, oculum cordis elatio quam
nequiter claudat, quando qui humilis etocculta Dei noverat, elatus et aperta
nesciebat.
Et ait Dominus ad Eliam: Vade et revertere in viam tuam per desertum
Damasci.
Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam et Jehu filium.
Nam si unges regem super Israel, Elisaeum autem, filium Saphat, qui est de
Abelmehula, unges prophetam pro te.
Et erit, quicunque fugerit gladium Hazael, occidet eum Jehu: et quicunque
fugerit gladium Jehu interficiet eum Elisaeus,
(
R3, 19, 15,
R3, 19, 16 et
R3, 19, 17) et reliqua. Hoc non ita accipiendum est, quod propheta Dei Elisaeus
homicida futurus sit ettyrannus, sed magis spiritaliter intelligendum, quia justitia
divina quae singulisreddit secundum opera sua, punit peccata hominum, aliquando
manifesta ultione,aliquando occulto judicio. VIndicat per reges et duces, vindicat
per
prophetas etsacerdotes cum alios nocentes facit plecti mucrone, alios transverberat
gladiolinguae. Unde David et Salomon, et caeteri reges poenam aeris
exigebant, cum eos trucidarijubebant. Et item alibi scriptum est de
superborum et inobedientium poena:
Dolavi eos (inquit) in prophetis et occidi eos in verbis oris mei.
(
Os, 6)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 19
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca.
Et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid
hic agis, Elia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro
Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii
Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas
tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et
quaerunt animam meam, ut auferant eam. Et ait:
Egredere et sta in monte coram Domino. Et ecce
Dominus transiet, et spiritus grandis et fortis subvertens
montes, et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu
Dominus. Et post spiritum commotio ignis.
Non in igne Dominus. Et post ignem
sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset Elias,
operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio
speluncae
(
R3, 19, 9,
R3, 19, 10,
R3, 19, 11,
R3, 19, 12 et
R3, 19, 13), etc.
(voir:
Greg, sl)
Spiritus ante Dominum evertit montes, et petras conterit, quia
pavor, qui ex adventu ejus irruit et altitudinem cordis nostri dejicit,
liquefacit. Sed spiritui commotionis et ignis non inesse
Dominus dicitur; esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur, quia
nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid
perfecte conspicere praevalet, Deus non est. Cum vero subtile
aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia
aeternitatis audit; quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum
saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter
degustamus. Tum ergo verum est quod Deo illo cognoscimus, cum
plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde
bene illic subditur:
Liber 3, Caput 19
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et
ingressus stetit in ostio speluncae
(
R3, 19, 13). Post aurae tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit,
quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis quanta ignorantia
homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere
est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc consideratione propriae
infirmitatis velare, ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se
praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet
reverenter claudat. Qui haec agit, in speluncae ostio
stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi
haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed
cum aliquid percipere de cognitione divinitatis incipimus, quasi jam in
speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte
non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de
libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare est represso
nostrae corruptionis obstaculo ad cognitionem veritatis incipere exire.
Unde et nubes in tabernaculo descendentes Israelitae e
longinquo cernentes in papilionum suarum ostiis stetisse memorantur
(voir:
Ex, 33)
, quia hi qui adventum divinitatis utrumque conspiciunt, quasi jam
ex habitaculo carnis procedunt.
Liber 3, Caput 19
Ecce vox ad Eliam dicens: Quid hic agis, Elia? et ille
respondens ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia
dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua
destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus
sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam
(
R3, 19, 13 et
R3, 19, 14).
(voir:
Greg, sl)
Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras
exstinguit, qui cum recta agit considerare, meliorum merita negligit.
At contra magno humilitatis radio semetipsum illuminat, qui
aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit, facta
foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere
nititur superbiae tumore premit. Hinc est quod vere Del ad
Eliam solum se aestimantem dicitur: « Reliqui mihi septem millia
virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, » ut, dum non solum se
remansisse cognosceret, elationis gloriam, qua ei de singularitate
surgebat, inclinaret. Propheta nempe erat, et saepe mysteria
superna cognoverat; quid ergo difficile fuit agnoscere in hoc mundo
fideliter Deo famulos remansisse? Sed hinc solerter intuendum est,
oculum cordis elatio quam nequiter claudat, quando qui humilis et
occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 8
Post haec pervenit, inquit,
Fugiens ergo Elias venit ad quemdam locum et obdormivit ibi, et venit
ad eumDominus, Dominus scilicet ad servum, et ait: Quid tu hic,
Elia? Velut notans eum timoris et fugae.
Quid tu, inquit, Elia? Putasne fugisti, et furor te
unius mulierculae profugum fecit? Ubi est illa constantia, ubi libertas?
Disce decaetero non tibi ipsi confidere, nec propriae, cum res secundo
cursu ferantur,imputare virtuti.
Verumtamen Elias respondet et dicit, aliud quidem mente retinens, aliud
oredepromens: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua
destruxerunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam
(voir:
R3, 19, 14)
.
Hoc est, haec cogitatio quae tantum prophetam de ipso dejecit
fastigiomeritorum, communem hominem demonstravit.
Denique mox eum corripit sermo divinus.
Non ita inquit, est Elia, falleris, et humanae cogitationis
laqueisirretiris; non idcirco fugisti, nec te ideo quod solus esses
regina perterruit;nec enim tu es tantummodo qui non adoraveris Baal;
sunt mihi fideles famuli,sunt multi amici, et septem millia virorum
electissima virtus, quam nec errorhumanus inclinare, nec inanis gloriae
cogitatio potuit elevare.
Hi omnes non curvaverunt genua ante Baal, sed instabili poplite ad
instarcoelestis exercitus me semper adorant.
Fugisti ergo non quod in te solo furor adulterae desaeviret, sed quod
tibihanc elationem genuerit magnitudo virtutum, ut tam arrogantem ferres
de generehumano sententiam; erasque paulisper mea gratia deserendus; et
nisi tibi tantaeelationis frena laxassem, lapsum incurreres graviorem,
et disceres bona factanon tuae virtuti ascribere, sed divinae.
Non igitur alia ex causa fugisti, nisi quod secedente mea gratia mulier
teminaci sermone deterruit.
Consideremus ergo quanta vis fuerit in adulterae sermone, gratia
recedente,quanta formidinis magnitudo, quod quadraginta diebus oberrabat
fugiens Elias per invia et deserta, tantique jejunii metu consternatus
non sensitesuriem.
Quid agis, Elia?
(
R3, 19, 9 et
R3, 19, 13) Ubi est, ut saepe jam memini, illa omnibus stupenda fiducia, ubi
os illud metuendum, ubi lingua terribilis alternis imperans elementis?
Sed hoc tibi, ut dixi, constabat gratia ministrante, Vide ergo
quemadmodum levitate culpae permittitur jacere tantus propheta, ut
emendatuselationis vitio atque correptus, integro vestiatur moderationis
et clementiaeindumento.
Jam ergo eruditi sumus et docti in Petro atque Elia, quemadmodum eos
Dominusnostri causa circumscribi delicto, quemadmodum illos fidei
pietatisquesigniferos, et generis humani columnas permiserit metu
dominante quassari: utpopulorum esset exemplum, a Deo sibi non peccandi
gratiam minime condonatam, necum ipsi a culpis essent ac vitiis alieni,
peccatoribus diri existerent etcrudeles; sed cum forte quis fuerit
delicto praeventus, non statim abjiciant,non condemnent jacentis
affectum, sed impartiantur viscera charitatis,porrigant manum, et
erigant lapsum, spem ei divinae clementiae promittentes,sicque se
exemplo illorum commendent magistrorum.
Haec autem idcirco diximus, non justos culpando, sed peccatores ad
spemerigendo protulimus; et primo quidem virtutes eorum extulimus, nunc
culpasintulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus salutis
portumfidelissimum monstraremus.
Merito quaeritur quo modo licite sacrificaverit Elias extra templum
Dei,quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum
convicit.
Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur
etAbrahae factum, quando Filium Dei jussu voluit immolare; cum enim
jubet illequi legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit,
jussio ipsa pre legehabetur quoniam auctor est legis; non enim deesse
possent, miracula alia,praeter sacrificium, quibus superarentur et
convincerentur prophetae lucorum,sed spiritus Dei, qui fuerat in Elia,
quidquid in hac re fecit, contra legemesse non potest, quia dator est
legis.
alia adhuc insuper quaestio animum pulsat, quare interpellaverit Elias
Deum,quod Israel derelicto Deo prophetas occiderit, et ejus destruxerit
altaria, cumin lege olim jussum fuisset, non eos posse amplius habere
altare quam unum,primum in tabernaculo, deinde in templo; nisi quod
liquide datur intelligi,quod postquam decem tribus a domo David excisae,
et a templo et Hierusalem suntseparatae, illi qui in decem tribubus,
quae vocabatur Ephraim, cultores divininominis erant, et ut putandum
est, ad illa altaria recurrebant, quae olimerexerant patriarchae
Abraham, Isaac et Jacob, locis competentibus, ubi eisDeus apparuerat; ad
haec altaria cultores divini nominis, et si non adsacrificandum, tamen
ad adorandum Deum patrum suorum recurrebant.
Haec videntes Israelitae sacrilegi et idolorum cultores destruebant, ut
necibi locus esset, ubi veri adoratores Dominum precarentur; et hoc est,
ut insuperiori parte jam praemissum est, quod instauraverit Elias altare
Domini,quod destructum fuerat.
Quod autem ait ante Dominum spiritum praecessisse grandem, et caetera,
ejusadventum significat ad corda credentium, quibusdam occultis et
ineffabilibus signis esse profuturum; nam quod ait,
Subvertens montes, et conterens petras ante Dominum
(
R3, 19, 11), hoc est quod Apostolus
(voir:
2Co, 10)
ait,
Spiritus ante Dominum evertit montes, et conterit petras, quia pavor
qui exadventu ejus ingruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et
duritiam liquefacit.
Sed spiritui commotionis et ignis, Deum non inesse dicit; in sibilo
verotenuis aurae non negat: quia nimirum mens cum in contemplationis
sublimitatesuspenditur, quidquid perfecte perspicere valet Deus non
est.
Cum vero subtiliter aliquid conspicit, hoc quod de
incomprehensibilisubstantia aeternitatis audit, quasi sibilum aurae
tenuis percipit; sed sibilumaurae tenuis percipimus, cum saporem
incircumscriptae veritatis contemplationesubita subtiliter
degustamus.
Tunc ergo verum est quod Deum cognoscimus, cum plene nos aliquid de
illocognoscere non posse sentimus.
Unde bene illic subditur;
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et
egressus stetit in ostio speluncae
(
R3, 19, 13).
Quid est quod propheta cum vocem Domini loquentis secum audit, in
speluncaesuae ostio stat et faciem velat, nisi quia dum contemplationis
gratia voxsupernae intelligentiae fit in mente, totus homo jam intra
speluncam non est,quia animum carnis cura non possidet; sed stat in
ostio, quia mortalitatisangustias exire meditatur.
Sed jam quia in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure
cordispercipit, necesse est ut faciem velet: quia dum per supernam
gratiam ad altioraintelligentiae ducimur, quanto sublimius levamur,
tanto semper per humilitatemnosmetipsos intellectu nostro premere
debemus, ne conemur plus sapere, sedsapere ad sobrietatem; ne, dum nimis
invisibilia discutimus, aberremus, ne inilla natura incorporea, corporei
luminis aliquid quaeramus; aurem enimintendere, et faciem operire, est
vocem interioris substantiae audire permentem, et tamen ab omni specie
corporea oculos cordis avertere, ne quid sibiin illa corporale animus
fingat, quae ubique tota et ubique incircumscriptaest.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in
commotione Dominus, et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem
sibilus
aurae tenuis (
R3, 19, 11 et
R3, 19, 12). Spiritus ante Dominum evertit montes, et petras conterit, quia pavor, qui
ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit.
Sed
spiritui commotionis, et igni non inesse Deum dicit: In sibilo vero aurae tenuis inesse
non
negat: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid
perfecte
conspicere praevalet, Dominus non est. Cum vero subtiliter aliquid conspicit: hoc
est quod de
incomprehensibili substantia aeternitatis audit: quasi enim sibilum aurae tenuis percipimus
cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus.
Tunc ergo
verum est, quod Deum cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse
sentimus:
unde bene illic subditur: Quod cum audisset Helias: operuit vultum suum pallio, et
egressus stetit in ostio speluncae (
R3, 19, 13).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis