V. 19 :
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim iugis
boum. Et ipse in duodecim iugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad
eum, misit pallium suum super illum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 17
Profectus ergo inde Elias, reperit Elisaeum, filium Saphat, arantem in
duodecim jugis boum, etipse in duodecim arantibus unus erat.
Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum,
(
R3, 19, 19) etc. Igitur profectus Elias reperit Elisaeum, filium Saphat, arantem
in duodecim jugisboum, cum Redemptor noster descendens de coelo, divino judicio
acquisivit populumadhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum
ad
fidem converTit.Elias enim interpretatur (ut jam diximus) Dominus Deus:
Saphat, judicantis: et Elisaeus Dei mei salus. Jam mirabiliter super
quempropheta pallium suum misit, cum illum Dominus fide catholica
induit.
Omnes, ait Apostolus, qui in Christo baptizati estis Christum
induistis.
(
Ga, 3)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 19
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat
arantem
(
R3, 19, 19). Igitur profectus Elias reperit Eliseum filium Saphat arantem
duodecim jugis boum, cum Redemptor noster, descendens de coelo, divino
judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem; in quo
salutem fecit, cum eum ad fidem converTit. Elias enim interpretatur (ut
etiam diximus) Deus Dominus, Saphat judicans, et
Eliseus Dei mei salus. Admirabiliter super eum propheta pallium
suum misit, cum illum Dominus fide catholica induit.
Omnes
, ait Apostolus,
qui in Christo baptizati estis, Christum induistis
(
Ga, 3).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Post haec enim inquit : Helias reperit Heliseum filium Saphat, arantem in
duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat. Cumque venisset
Elias ad eum, misit pallium suum super eum, qui relictis statim bobus cucurrit ad
Heliam, et
ait: Osculer, oro te patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Cui dixit Helias:
revertere, quod enim meum erat, feci tibi. Reversus itaque Heliseus tulit par boum,
et
mactavit illos, et in aratro boum coxit carnes eorum, deditque populo ad comedendum (
R3, 19, 19,
R3, 19, 20 et
R3, 19, 21).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis