Liber Tertius Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 2 : Misitque Iezabel nuntium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 253. 254. :

    Nuntiat Eliae, quia perdidit ipse prophetas,

    Per famulum Iezabel, sic faciam tibi cras.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cum Helias ante Jesabel fugeret, et venisset ad montem Dei Oreph, et mansisset in spelunca, et factus fuisset ad eum sermo Domini, post pauca refert Scriptura. (voir: R3, 19, 2 et R3, 19, 8) Ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ( R3, 19, 11) usque dum dicit, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam, ut auferant eam. ( R3, 19, 14) etc.
  • Liber 4, Caput 2
    • (Cap. XIX.) Nuntiata sunt, inquit, Jezabel cuncta, quae gesserat Helias, et quemadmodum Prophetas occidisset Bahal. Quae statim nuntium misit ad eum dicens: haec mihi faciant Dii, et haec addant, nisi hac hora cras ponam animam tuam sicut animam unius ex illis. Quod audiens Helias timuit valde, et abiit quocumque eum ferebat voluntas, venitque in Bersabee Judae, et illic reliquit puerum suum. Ipse autem perrexit in desertum locum, viam unius diei. Cumque venisset illuc, et sedisset subter unam juniperum, ait: sufficit mihi Domine, tolle animam meam ( R3, 19, 1, R3, 19, 2, R3, 19, 3 et R3, 19, 4).
  • Liber 4, Caput 2
    • In illis virtutibus ostendebat quid acceperat: in istis infirmitatibus hoc quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur Helias: in infirmitatibus servabatur. Post haec sequitur: projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini tetigit eum, dixitque illi: surge, et comede. Respexitque, et vidit ad caput suum subcinericium panem, et vas aquae. Comeditque, ac bibit, ac rursum dormivit. Tetigitque eum secundo Angelus et dixit: surge, et comede: grandis enim tibi restat via. Consurgensque comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreph ( R3, 19, 5, R3, 19, 6, R3, 19, 7 et R3, 19, 8). Quid igitur Jezabel? haec faciant mihi Dii, et haec addant; nisi posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Et audivit Helias, et fugit viam dierum quadraginta ( R3, 19, 2) O violentiam verbi! O formidinis eminentiam! audito mulieris verbo, fugit Helias, et fugit non una, non duabus, non tribus diebus, sed ingressus est in eo sermo mulieris, et quid ageret, nesciebat, tanti itineris spatio, metu exagitante, jactatus, velut cum Zephiri flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso turbo corripuit, impletumque reflexit, ita Prophetae animum virtutum velis navigantem mulieris perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit, quid ergo tu Helias? tu enim es, qui verbo clauseras coelum, et fraudaveras imbres, qui mandaveras aeri, et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras Regi, quod ipse, et domus sua populum everteret Israel: qui dixeras: vivit Dominus: Si erit pluvia, aut ros nisi in verbo oris mei ( R3, 17, 1): qui domum viduae, spicarum aream, et torcular feceras olei, qui omnibus imperaveras elementis, sermonem nunc meretricis audiens, expavisti, et una muliercula profugum fecit, timorisque captivum. O rem stupendam! Vide duos istos, Petrum et Heliam, magnificos viros, et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus fatigari. Petrus timet puellam: Jezabel deterret Heliam. Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Helias viam quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma? Ubi auctoritas libertatis, cum dicebas: vivit Dominus, si erit pluvia super terram ( R3, 17, 14), vel cum Regem cominus arguebas, tantaque mirabilia faciens unum adulterae non tulisti sermonem? Sed considera, quid in his ostendatur. Quid scilicet, quamdiu homini Domini gratia cooperatur, omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges adorant, populi venerantur. Si vero se, semel perfectionis, vel correptionis causa supernum ab homine suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur: mox insurgunt quae videbantur esse subjecta: quae prius ut Dominum metuebant incipiunt esse terrori. Jezabel, quae interpretatur fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus serviens, in Evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Heliam, exstinguere magis, quam credere maluit. Puer Heliae, qui in Bersabee, qui interpretatur puteus juramenti, dimissus est, Sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini in Hierusalem, cultui exhibebatur divino. Desertum vero, ad quod via unius diei Helias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter daemonum cultum in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta Judaea, per praedicatores suos transire dignatus est, et ibi quasi dormit, dum per fidem in cordibus fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis, atque inculta, Ecclesiam praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis, ad quam Israeliticum Regnum transiturum Dominum praedixisse, Evangelista pronuntiat : Auferetur a vobis (Judaeis) Regnum, inquit, et dabitur genti facienti voluntatem Dei ( Mt, 21, 43). Viam vero unius diei, quam Helias egisse legitur, unitas intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit. Panis subcinericius, et vas aquae, quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam, et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde reficitur?