Liber Tertius Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 18 : Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.

Poètes

Commentaires

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Omne os quod non adoravit eum osculans manum, ( R3, 19, 18) videlicet ejus Baal. In Hebraeo sic habetur: Omnes os quod non osculatum est eum. Notat modum venerationis in curvatione genuum et osculo oris.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 9
    • Abelmaula urbs est una de praecipuis urbibus Salomonis; est autem nunc vicus,ut in Locorum libro legimus, in Aulone, decem ab Scythopoli milliaria distanscontra australem plagam, et nunc dicitur Bethulia. Damascus enim, qui interpretatur Sanguinem bibens, sive propinans, totiusmundi typum gerebat, in quo habitatores illius, immolando daemonibus filiossuos, sanguinem bibere ac propinare non est ambiguum: sanguis enim pro peccatoac morte ponitur in Scripturis, quam non solum sibi infelices videbanturinferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero, qui interpretatur Factura Dei, universarum gentium continebatfiguram, cui valde congruit interpretatio, Dei factura; opus enim Dei fuit, utobdurato Israele, et signis atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente,nationum populi cum omni mentis alacritate crederent in Crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est, imago Dei per fidem Christi gentibusrestituta, nulli poterit esse dubium. Nam ut in Jacob et Esau figura praecesserat, majoris quondam filii primatusac benedictio ad juniorem fratrem translata, ita etiam in istis, Azahelevidelicet et Jehu, divina dispensatione intelligimus geri, ut gentium populus,qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Jehu primogenito, utscriptum est, Israeli; et juxta Scripturae testimonium, populus qui erat incapite, propter praevaricationes assiduas, et piaculum quod intulit Domino,factus in cauda est; translatoque ab eodem regno, ut Dominus fueratprotestatus, datum est gentium populo Dei voluntatem videlicetexsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines salvos fieri, sicuti Esau, licetjuniori fratri subjectum nequaquam benedictione privavit, ita quoque et hicEliae a Deo praedicitur, Relinquam mihi septem millia virorum quorum genua non sunt curvata ante Baal ( R3, 19, 18). Relinquam enim ad futurum tempus pertinere intelligi voluit, quod in Dominiadventu constat fuisse expletum, de illis pro certo exstitisse intelligendum,qui ex omni Israele per apostolos Christi fidem susceperunt, et septiformigratia Spiritus sancti sunt. Jehu vero, cujus vocabulum interpretatur Ipse vel Est, filius videlicetNamsi, qui interpretatur Attrectans vel Palpans, apostolorum spiritaliterpraefigurabat personam. Illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim apostoli semper pro certo sunt, qui pro Trinitatis confessione etveridica praedicatione Deo et universo orbi perpetuo vivunt. Joannes quoque in Epistola sua, cum de Verbo vitae, hoc est Dei Filio, quicarnem assumpsit scriberet, ita effatus est, Quem nostris oculis vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt (voir: 1Jn, 1, 1) . Quod autem dicitur Eliae, Elisaeum filium Saphat Abelmaula unges prophetam pro te ( R3, 19, 16), ita intelligendum est, Elisaeus enim interpretaturDei mei salus, Saphat autem Judicans, Abelmaula vero Luctus parturiens. Dei enim Filius, qui est vera fidelium salus, cui omne judicium tradiditPater, in quo judicio impiis et incredulis erit luctus parturiens, gehennae videlicet cruciatus, quia in substantiae suae splendore atque virtute non poterat ab hominibus contemplari ex deitate, ut Apostolus ait, se ex inaniens majestate, in Elisaei praefiguratione servi dignatus est suscipere formam, quiverus homo ex Virginis utero procreatus, sanctoque Spiritu est unctus. Quod autem ait historia, Qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Jehu, et qui effugerit gladium Jehu, interficiet eum Elisaeus ( R3, 19, 17), hoc modointelligi potest, gladius enim Azahel Syri, illorum doctrina accipienda est,qui ex gentibus Dominicae incarnationis, et passionis, ac resurrectionis vatesinspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet Judaeorum doctores,qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Jehu, qui super Israel unctus est, praedicatio intelligenda estJoannis Domini praecursoris qui, Saducaeos et Pharisaeos venientes ad baptismum suum increpans, dixisse scribitur, Genimina viperarum, quis vobis ostendit fugere futuram iram? ( Lc, 3, 7) Gladius praeterea Elisaei, Evangelica accipienda est praedicatio, de qua dixisse scribitur: Non veni pacem mittere, sed gladium ( Mt, 10, 34): quia fideles et justos quodammododi vidit et separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentiumcupiditates interimit noxias, et vitia universa atque peccata. Interea ait Dominus ad Eliam: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal, et omne os quod non adoraverit eum osculans manum (voir: R3, 19, 18) . Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cumrecte agit, considerare meliorum merita negligit. Ac contra magno humilitatis exemplo semetipsum illuminat, qui aliorum bonasubtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliisconspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorempremit. Hinc est quod voce Domini ad Eliam solum se aestimantem dicitur, Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal (voir: R3, 19, 18) : ut dumnon solum se remansisse cognosceret, elationis gloria, quae ei de singularitatesurgebat, inclinaret. Propheta namque erat, et saepe mysteria superna cognoverat. Qui ergo difficile fuit agnoscere, in hoc mundo fideliter Dei famulos etalios remansisse? Sed hinc solerter intuendum est, oculum elatio quam nequiter claudat, quia qui humilis occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Fugiens ergo Helias venit ad quemdam locum, et obdormivit ibi, et venit ad eum Dominus. Dominus scilicet ad servum et ait : Quid tu hic Helias? velut notans eum timoris, et fugae. Quid tu, inquit, hic Helias? putasne fugisti? et furor te unius mulierculae profugum fecit? Ubi est illa constantia? ubi libertas? Disce de caetero non tibi ipsi confidere, nec propriae, cum res secundo cursu feruntur, imputare virtuti. Verumtamen Helias respondet, et dicit: aliud quidem mente retinens, aliud ore depromens : Domine Prophetas tuos occiderunt: altaria tua demolierunt; et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ( R3, 19, 14). Hoc est, haec cogitatio, quae tantum Prophetam de ipso dejecit fastigio meritorum, communemque hominem demonstravit. Denique mox eum corripit sermo divinus. Non ita, inquit, est Helias: falleris, et humanae cogitationis laqueis irretiris. Non idcirco fugisti, nec te ideo, quod solus esses, Regina perterruit. Nec enim tu es tantummodo, qui non adoraveris Bahal: sunt mihi fideles famuli, sunt multi amici, et septem millium virorum electorum electissima virtus, quam nec error humanus inclinare, nec inanis gloriae cogitatio potuit elevare Hi omnes non curvaverunt genua ante Bahal; ( R3, 19, 18) sed in stabili poplite ad instar coelestis exercitus me semper adorant. Fugisti ergo, non quod in te solo furor adulterae desaeviret, sed quod tibi hanc electionem genuerit magnitudo virtutum, ut tam arrogantem ferres de genere humano sententiam, erasque paulisper mea gratia deserendus, et nisi tibi tantae elationis frena laxassem, lapsum incurreres graviorem, et disceres bona facta non tuae virtuti ascribere, sed divinae. Non igitur alia ex causa fugisti, nisi quod, secedente gratia mea mulier te minaci sermone deterruit. Consideremus ergo quanta vis fuerit in adulterae sermone, gratia recedente, quanta fortitudinis magnitudo. Quadraginta diebus oberrat fugiens Helias per invia, et deserta, tantique ingenii vir metu consternatus non sentit esuriem. Quid agis Helias? ubi est, ut saepe jam memini, illa omnibus stupenda fiducia? ubi os illud metuendum? ubi lingua terribilis alternis imperans elementis? Sed haec tibi, ut dixi, constabant gratia ministrante. Vide ergo quemadmodum levitate culpae permittitur jacere tantus Propheta, ut emendatus elationis vitio, atque correptus, integro vestiatur moderationis, et clementiae indumento.
  • Liber 4, Caput 2
    • Interea ait Dominus ad Heliam: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Bahal, et omne os quod non adoraverit eum, osculans manum ( R3, 19, 18).