Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 7 : Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 9
    • Abelmaula urbs est una de praecipuis urbibus Salomonis; est autem nunc vicus,ut in Locorum libro legimus, in Aulone, decem ab Scythopoli milliaria distanscontra australem plagam, et nunc dicitur Bethulia. Damascus enim, qui interpretatur Sanguinem bibens, sive propinans, totiusmundi typum gerebat, in quo habitatores illius, immolando daemonibus filiossuos, sanguinem bibere ac propinare non est ambiguum: sanguis enim pro peccatoac morte ponitur in Scripturis, quam non solum sibi infelices videbanturinferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero, qui interpretatur Factura Dei, universarum gentium continebatfiguram, cui valde congruit interpretatio, Dei factura; opus enim Dei fuit, utobdurato Israele, et signis atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente,nationum populi cum omni mentis alacritate crederent in Crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est, imago Dei per fidem Christi gentibusrestituta, nulli poterit esse dubium. Nam ut in Jacob et Esau figura praecesserat, majoris quondam filii primatusac benedictio ad juniorem fratrem translata, ita etiam in istis, Azahelevidelicet et Jehu, divina dispensatione intelligimus geri, ut gentium populus,qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Jehu primogenito, utscriptum est, Israeli; et juxta Scripturae testimonium, populus qui erat incapite, propter praevaricationes assiduas, et piaculum quod intulit Domino,factus in cauda est; translatoque ab eodem regno, ut Dominus fueratprotestatus, datum est gentium populo Dei voluntatem videlicetexsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines salvos fieri, sicuti Esau, licetjuniori fratri subjectum nequaquam benedictione privavit, ita quoque et hicEliae a Deo praedicitur, Relinquam mihi septem millia virorum quorum genua non sunt curvata ante Baal ( R3, 19, 18). Relinquam enim ad futurum tempus pertinere intelligi voluit, quod in Dominiadventu constat fuisse expletum, de illis pro certo exstitisse intelligendum,qui ex omni Israele per apostolos Christi fidem susceperunt, et septiformigratia Spiritus sancti sunt. Jehu vero, cujus vocabulum interpretatur Ipse vel Est, filius videlicetNamsi, qui interpretatur Attrectans vel Palpans, apostolorum spiritaliterpraefigurabat personam. Illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim apostoli semper pro certo sunt, qui pro Trinitatis confessione etveridica praedicatione Deo et universo orbi perpetuo vivunt. Joannes quoque in Epistola sua, cum de Verbo vitae, hoc est Dei Filio, quicarnem assumpsit scriberet, ita effatus est, Quem nostris oculis vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt (voir: 1Jn, 1, 1) . Quod autem dicitur Eliae, Elisaeum filium Saphat Abelmaula unges prophetam pro te ( R3, 19, 16), ita intelligendum est, Elisaeus enim interpretaturDei mei salus, Saphat autem Judicans, Abelmaula vero Luctus parturiens. Dei enim Filius, qui est vera fidelium salus, cui omne judicium tradiditPater, in quo judicio impiis et incredulis erit luctus parturiens, gehennae videlicet cruciatus, quia in substantiae suae splendore atque virtute non poterat ab hominibus contemplari ex deitate, ut Apostolus ait, se ex inaniens majestate, in Elisaei praefiguratione servi dignatus est suscipere formam, quiverus homo ex Virginis utero procreatus, sanctoque Spiritu est unctus. Quod autem ait historia, Qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Jehu, et qui effugerit gladium Jehu, interficiet eum Elisaeus ( R3, 19, 17), hoc modointelligi potest, gladius enim Azahel Syri, illorum doctrina accipienda est,qui ex gentibus Dominicae incarnationis, et passionis, ac resurrectionis vatesinspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet Judaeorum doctores,qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Jehu, qui super Israel unctus est, praedicatio intelligenda estJoannis Domini praecursoris qui, Saducaeos et Pharisaeos venientes ad baptismum suum increpans, dixisse scribitur, Genimina viperarum, quis vobis ostendit fugere futuram iram? ( Lc, 3, 7) Gladius praeterea Elisaei, Evangelica accipienda est praedicatio, de qua dixisse scribitur: Non veni pacem mittere, sed gladium ( Mt, 10, 34): quia fideles et justos quodammododi vidit et separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentiumcupiditates interimit noxias, et vitia universa atque peccata. Interea ait Dominus ad Eliam: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal, et omne os quod non adoraverit eum osculans manum (voir: R3, 19, 18) . Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cumrecte agit, considerare meliorum merita negligit. Ac contra magno humilitatis exemplo semetipsum illuminat, qui aliorum bonasubtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliisconspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorempremit. Hinc est quod voce Domini ad Eliam solum se aestimantem dicitur, Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal (voir: R3, 19, 18) : ut dumnon solum se remansisse cognosceret, elationis gloria, quae ei de singularitatesurgebat, inclinaret. Propheta namque erat, et saepe mysteria superna cognoverat. Qui ergo difficile fuit agnoscere, in hoc mundo fideliter Dei famulos etalios remansisse? Sed hinc solerter intuendum est, oculum elatio quam nequiter claudat, quia qui humilis occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Et dixit Dominus ad Heliam, vade revertere in viam tuum per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Azahel Regem super Syriam, et Hieu filium Namsi unges Regem super Israel, et Heliseum filium Saphat qui est de Abelmeula, unges Prophetam pro te. Et erit, quicunque fugerit gladium Azabel, occidit eum Hieu: Et quicunque fugerit gladium Hieu, interficiet eum Heliseus. ( R3, 19, 15, R3, 19, 16 et R3, 19, 17) Abelmeula urbs est una de principibus Salomonis. Est autem nunc vicus (ut in locorum libro legimus), in Auleone, decimo ab Scythopoli milliario distans contra australem plagam, et nunc dicitur Betula. Damascus enim, qui interpretatur sanguinem bibens, sive propinans, totius Mundi typum gerebat, in quo habitatores, illius, immolandi daemonibus filios suos sanguinem bibere, ac propinare non est ambiguum. Sanguis enim pro peccato, ac morte ponitur in Scripturis: quam non solum sibi infelices videbantur inferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero, qui interpretatur factura Dei, universarum gentium continebat figuram, cui valde congruit interpretatio: Dei factura. Opus enim divinum fuit, ut obdurato Israele, et signis, atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente, nationum populi cum omni mentis alacritate crederent in crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est imago Dei per fidem Christi gentibus constituta, nulli poterit esse dubium. Nam, ut in Jacob, et Esau figura praecesserat majoris quondam filii, primatus, ac benedictio ad juniorem fratrem translata, ita etiam in istis, Azahele videlicet, et Hieu, divina dispensatione intelligimus geri, ut gentium populus, qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Hieu primogenito, ut scriptum est, Israeli, et juxta Scripturae testimonium, populus, qui erat in capite, propter praevaricationes assiduas, et piaculum, quod intulit Domino, factus in cauda est, translatoque ab eodem regno, ut Dominus fuerat protestatus, datum est gentium populo, Dei voluntatem videlicet exsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines salvos fieri ( 1Ti, 2, 4), sicuti Esau, licet juniori fratri subjectum, nequaquam benedictione privavit, ita quoque et hic Heliae a Deo praedicitur: relinquam mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Bahal ( Rm, 11, 4). Relinquam enim, ad futurum tempus pertinere, intelligi voluit, quod in Domini adventum constat fuisse expletum. Illud pro certo exstitisse intelligendum est, quod qui ex omni Israeli per apostolos Christi fidem susceperunt, septiformi spiritu Christi uncti sunt. Hieu vero, cujus vocabulum interpretatur ipse, vel est, filius videlicet Namsi, qui interpretatur adtrectans, vel palpans, Apostolorum specialiter praefigurabat personam: illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim Apostoli semper esse pro certo est, qui pro Trinitatis confessione, et veridica praedicatione, Deo et universo Orbi perpetuo vivunt. Joannes quoque in epistola sua cum de verbo vitae, hoc est de Dei filio, qui carnem assumpsit, scriberet, ita effatus est : quem nostris oculis vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt. Quod autem dicitur Heliae, Heliseum filium Saphat de Abelmeula unges prophetam pro te: ita intelligendum est: Heliseus enim interpretatur Dei mei salus, Saphat autem judicans. Abelmeula vero luctus parturiens: Dei enim filius, qui est vera fidelium salus (voir: Jn, 5, 22), et cui omne judicium tradidit pater, in quo judicio impiis, et incredulis erit luctus parturiens, Gehennae videlicet cruciatus, qui in substantiae suae splendore, atque virtute non poterat ab omnibus contemplari, ex deitate, ut Apostolus ait (voir: Ph, 2, 7) suam inaniens majestatem, in Helisei praefiguratione, Servi dignatus est suscipere formam, qui verus homo ex virginis utero procreatus, Sanctoque Spiritu unctus. Quod autem ait historia, qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Hieu, et qui effugerit gladium Hieu, occidet eum Heliseus ( R3, 19, 17), hoc modo intelligi potest. Gladius enim Azahel Syri, illorum doctrina accipienda est, qui ex gentibus dominicae Incarnationis, et Passionis, ac Resurrectionis vates inspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet judaeorum doctores, qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Hieu, qui super Israel unctus est, praedicatio intelligenda est Joannis Domini praecursoris, qui Saducaeos, et Phariseos venientes ad baptismum suum, increpans dixisse scribitur : Genimina viperarum: quis vobis ostendit fugere a ventura ira? ( Lc, 3, 7) Gladius praeterea Helisei, evangelica accipienda est praedicatio, de qua Dominus dixisse scribitur : Non veni pacem mittere in terram, sed gladium ( Mt, 10, 34) [mauvais référencement: Mt, 10, 54]: quia fideles, et justos quodammodo dividit, ac separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentium cupiditates interemit noxias, et vitia universa, atque peccata.