Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 3 : Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Hoc profecto si prius juxta litteram scire volumus, Hebraei isti et timore perterriti, et ad hostes suos confugisse sentiuntur. Nam non multo post in aperta Jonathae victoria scribitur: Hebraei, qui fuerant cum Philistiim heri et nudiustertius ascenderuntque cum eis in castra, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonatha. ( S1, 14, 21) Quid vero in hoc facto signatur, nisi quod quotidie in sancta Ecclesia fieri cernimus, bonorum esse tutam et cautissimam vitam, negligentium praecipitem impatientiam? Infirmi quidem et audaces sunt curiosi ad actiones saeculi; debiles ad tolerandum bellum tentationis. Et si in his nostra discutimus, in monasteriis plerique tales inveniuntur. Intra portus quidem tranquilla inhabitant, sed aperti pelagi procellas, et tempestatum turbines nequaquam pensant. Cumque foris quasi fortes agere se magna aestimant, ad gravissima tentationum praelia faciles exeunt; ad fortes adversarios, impotentes. Ratione quidem improvidi, robore infirmi, sicut astutae tentationis fraudes non intelligunt, ita et apertas blandimentorum decipulas non evadunt. Jordanem ergo transeunt, quia ad perpetranda carnis flagitia incurvantur Jordanis quidem, descensus eorum interpretatur Qui ergo justitiam deserunt, ab alto monte virtutum cadunt. Quia ergo infirmi quique libenter appetunt mundi blandimenta quae cernunt, in eorum typo Hebraei non trans Jordanem perlati, sed Jordanem transire perhibentur. Transire quidem volentis est. Jordanem itaque transeunt, qui ad carnales delectationes voluntaria et festina deliberatione flectuntur. Possunt autem intelligi Jordanem transire, qui noviter peccare incipiunt, sed aliorum peccatorum hominum nequitias peccando transcendunt. Ad descensum quippe eorum desinendo, non transeundo pertingerent, si aliis aequalia mala facerent, et non ea audendo superarent. Et quia in nequiori etiam vita pares suos inveniunt, bene ad terram Gad et Galaad, trans Jordanem pervenire memorantur. Velut enim trans Jordanem habitant, qui per peccandi usum malis pejores fiunt. Ab hoc descensu culpae erigere peccatores venerat ille, de quo scriptum est: Venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. ( Lc, 3, 3) Qui de omnibus culpis praedicare poenitentiam venerat, in omnes utique descensus regiones venisse praedicatur. Sequitur: Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. Exspectavit autem septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica: et obtulit holocaustum. ( S1, 13, 7, S1, 13, 8 et S1, 13, 9)