Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 2 : sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zachariae filium, in deserto.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Potest hoc cornu mentis affectus ostendi. Quod certe cornu impleri praecipitur, quia perfecte debet Redemptoris nostri unctio, id est sanctificatio, ante sciri quam sufficienter valeat praedicari. Cornu ergo impletur, quando bene sanctitas Redemptoris agnoscitur. Et pleno cornu ungitur, quando optime praedicatur. Nam Joannes quia praedicando ungere venerat, quasi cornu implevit sciendo; ut eum ungere bene loquendo potuisset. Si autem bene scire impletionem volumus, audiamus quod in Evangelio dicitur: Factum est verbum super Joannem Zachariae filium in deserto. ( Lc, 3, 2) Cornu ergo pleno eum unxit, qui perfecte prius a verbo doctus est quam verbi divinitatem et assumptam hominis naturam loqui potuisset. Sed veniens, in manu vitulum habuit; quia, ut dignus praeco Redemptoris fieret, carnem suam Deo per abstinentiam mactavit. Potest etiam vituli appellatione ipse Dominus designari. Quid ergo est, quod propheta in manu vitulum tulit, nisi quia, qui Jesum vult praedicando ostendere, per mortificationem carnis debet ejus, quem praedicat, passiones imitari? Vitulum quippe in manu tenere, est similitudinem passionis Christi in virtute operationis ostendere. Aliter enim, qui ad ungendum regem venit, occiditur; quia nimirum in salutis suae periculum praedicator veritatis efficitur, qui verbum quod ore praedicat prava operatione conculcat. Samuel itaque ad ungendum regem veniens, in manu vitulum tulit; quia praecursor Domini se prius mirabilem per supernae conversationis fulgorem praebuit, et sic bonum tantae gratiae nescientibus indicavit.