V. 1 :
Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia quae fecerat Elias, et quomodo occidisset
universos prophetas gladio.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 251. 252. : Iezrael ad Iezabel veniens Achab omnia narrat Qualiter Elias haec operatus erat.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
(Cap. XIX.) Nuntiata sunt, inquit,
Jezabel cuncta, quae gesserat Helias, et
quemadmodum Prophetas occidisset Bahal. Quae statim nuntium misit ad eum dicens: haec
mihi
faciant Dii, et haec addant, nisi hac hora cras ponam animam tuam sicut animam unius
ex
illis. Quod audiens Helias timuit valde, et abiit quocumque eum ferebat voluntas,
venitque in
Bersabee Judae, et illic reliquit puerum suum. Ipse autem perrexit in desertum locum,
viam
unius diei. Cumque venisset illuc, et sedisset subter unam juniperum, ait: sufficit
mihi
Domine, tolle animam meam (
R3, 19, 1,
R3, 19, 2,
R3, 19, 3 et
R3, 19, 4).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis