Liber Tertius Regum

Caput 17

v. 1 :Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.

v. 2 :Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:

v. 3 :Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Iordanem,

v. 4 :et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi ut pascant te ibi.

v. 5 :Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Iordanem.

v. 6 :Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.

v. 7 :Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.

v. 8 :Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:

v. 9 :Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.

v. 10 :Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase ut bibam.

v. 11 :Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.

v. 12 :Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.

v. 13 :Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.

v. 14 :Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.

v. 15 :Quae abiit, et fecit iuxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die

v. 16 :hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae.

v. 17 :Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.

v. 18 :Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum?

v. 19 :Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.

v. 20 :Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius?

v. 21 :Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius.

v. 22 :Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.

v. 23 :Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus.

v. 24 :Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.