V. 5 :
Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith,
qui est contra Iordanem.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 203. 204. : Est prope Iordanem torrens, qui nomine Charit Dicitur; Elias hic sedet, inde bibit.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 15
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus
Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta
oris mei verba.
Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra
orientem, et absconde te in torrente Carith qui est contra Jordanem et ibi de
torrente bibes, corvisquepraecepi ut pascant te ibi.
Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset sedit in torrente
Carith qui est contra Jordanem.
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane: similiter panem et carnes
vesperi, et bibebat de torrente.
Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super
terram.
(
R3, 17, 1,
R3, 17, 2,
R3, 17, 3,
R3, 17, 4,
R3, 17, 5,
R3, 17, 6 et
R3, 17, 7) Priusquam allegorice quid ista significent disseramus, libet inquirere
juxtamoralitatem, quid est quod ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. »
Sciendum estquod duobus modis in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio
ante tribunalejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad
sensum reducimus, toties in conspectuillius stamus. Unde recte nunc per
virum Dei Eliam dicitur:
Vivit Dominus Deus Israel in cujus conspectu sto.
(
R3, 17, 1) His justus in conspectu Domini stat ut fideliter vivat, illic ut
veracitercoronam vitae accipiat. Thesbi igitur unde Elias Thesbites
dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Caeterum spiritaliter Elias
rectius Dei Filio assimilatus est, cui et auctoritaset nomen veri Dei congruit: Elias
enim Dominus Deus interpretatur, sive fortis Deus, quod nomen
substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem sibividelicet faciendi quid velit
naturaliter vindicans. De quo per Psalmistam dicitur:
Fortis Dominus, potens in praelio.
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] Thesbites autem captivans sive convertens interpretatur,sicut
et de Domino scriptum est:
Converte, Domine, captivitatem nostram.
(
Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 125] Et sicut Melchisedech in Scripturis (qui utique typum gessit Salvatoris)
origotacetur, ita et Eliae; in illius enim praefiguratione genus minime narratur,
cumsubito nomen illius introducitur, ex quo tribu vel familia ortus sit
minimeprofertur. Torrens Cison qui et Carith interpretatur
cognitio, sive concisio, vel divisio, quod Judaico populo
congruere certissimumest. Panes vero et carnes ex quibus Elias,
ministrantibus corvis, pastus est, operapietatis et obsequium, quod eidem Domino a
fidelibus ex populo Judaeorum exhibitumest, praefigurasse non dubium est.
Siccatio torrentis abolitionem significat legis, quam, adveniente Salvatore,
incarnalibus observationibus defecisse certum est. Nonnulli volunt aliter
intelligi, quod nobis dissonum esse videtur,quibusdam inlocis. Absconditus
est (inquiunt) Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et
ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita estvirtus gloriae ejus,
de torrente mortalitatis nostrae Dominus gustavit. Corvi autem pascebant
Eliam, deferentes ei panem et carnes mane et vesperi, cumgentilitas de nigredine
peccatorum veniens, Christo Domino salutem nostram esurienti,panem fidei et spem
resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert, mane videlicet,evangelicae
praedicationis. Et item panem et carnes vesperi similiter defert, cum
eamdem fidem usque ad finemmundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione
venienti judicipraesentat.
Post dies autem aliquantos siccatus est torrens,
(
R3, 17) quia consummato cursu praesentisvitae,
absorpta erit mors in victoria
(
1Co, 15): etiam
ultra mors non erit, neque luctus, neque clamor, quae prima
abierunt.
(
Ap, 21) Hanc etenim intelligentiam prudenti lectori relinquimus, si hanc sibi
eligerevoluerit, quia nobis de corvorum refragare videtur intellectu.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 16
Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:
Recede hinc et vade contra Orientem, et abscondere in
torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente
bibes; corvisque praecepi ut pascant te ibi.
Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini.
Cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui
est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei
panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, et
bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est
torrens, non enim pluerat super terram
(
R3, 17, 2,
R3, 17, 3,
R3, 17, 4,
R3, 17, 5,
R3, 17, 6 et
R3, 17, 7), etc. Quid ergo Elias, qui interpretatur Deus Dominus,
sive Deus meus, aut fortis Deus, significat, nisi
Christum Dominum nostrum, de quo scriptum est:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]? Absconditus est Elias noster in torrente Carith, qui
interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in
calvariae loco, ubi abscondita est virtus gloriae ejus, de torrente
mortalitatis nostrae gustavit. Corvi autem pascebant Eliam,
deferentes ei panem et carnes mane, panem et carnes vespere, cum
gentilitas de nigredine peccatorum veniens Christo Domino, salutem
nostram sitienti, panem fidei et spem resurrectionis, per gratiam ejus
illuminata, offert, mane videlicet praedicationis Evangelicae; et item,
panem et carnes vespere similiter defert cum eamdem fidem usque ad finem
mundi servans incontaminatam cum carnis resurrectione venienti Judici
praesentat. Post dies autem siccatus est torrens, quia,
consummato cursu praesentis saeculi,
absorpta perit, neque luctus, neque clamor, quia prima
abierunt
(
1Co, 15 et
Ap, 21).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et factum est verbum Domini ad Heliam
dicens :
Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est
contra Jordanem, et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi, ut pascant te ibi.
Abiit
ergo, et fecit juxta verbum Domini. Corvi quoque deferebant ei panem, et carnes mane:
similiter panem, et carnes vespere: et bibit de torrente. Post dies autem siccatus
est
torrens, non enim pluerat super terram
(
R3, 17, 2,
R3, 17, 3,
R3, 17, 4,
R3, 17, 5,
R3, 17, 6 et
R3, 17, 7) [mauvais référencement: R3, 17, 5]
.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis