Liber Tertius Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
PrécédentSuivant

V. 3 : Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Iordanem,

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 15
    • Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra orientem, et absconde te in torrente Carith qui est contra Jordanem et ibi de torrente bibes, corvisquepraecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset sedit in torrente Carith qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane: similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super terram. ( R3, 17, 1, R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7) Priusquam allegorice quid ista significent disseramus, libet inquirere juxtamoralitatem, quid est quod ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. » Sciendum estquod duobus modis in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunalejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectuillius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel in cujus conspectu sto. ( R3, 17, 1) His justus in conspectu Domini stat ut fideliter vivat, illic ut veracitercoronam vitae accipiat. Thesbi igitur unde Elias Thesbites dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Caeterum spiritaliter Elias rectius Dei Filio assimilatus est, cui et auctoritaset nomen veri Dei congruit: Elias enim Dominus Deus interpretatur, sive fortis Deus, quod nomen substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem sibividelicet faciendi quid velit naturaliter vindicans. De quo per Psalmistam dicitur: Fortis Dominus, potens in praelio. ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] Thesbites autem captivans sive convertens interpretatur,sicut et de Domino scriptum est: Converte, Domine, captivitatem nostram. ( Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 125] Et sicut Melchisedech in Scripturis (qui utique typum gessit Salvatoris) origotacetur, ita et Eliae; in illius enim praefiguratione genus minime narratur, cumsubito nomen illius introducitur, ex quo tribu vel familia ortus sit minimeprofertur. Torrens Cison qui et Carith interpretatur cognitio, sive concisio, vel divisio, quod Judaico populo congruere certissimumest. Panes vero et carnes ex quibus Elias, ministrantibus corvis, pastus est, operapietatis et obsequium, quod eidem Domino a fidelibus ex populo Judaeorum exhibitumest, praefigurasse non dubium est. Siccatio torrentis abolitionem significat legis, quam, adveniente Salvatore, incarnalibus observationibus defecisse certum est. Nonnulli volunt aliter intelligi, quod nobis dissonum esse videtur,quibusdam inlocis. Absconditus est (inquiunt) Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita estvirtus gloriae ejus, de torrente mortalitatis nostrae Dominus gustavit. Corvi autem pascebant Eliam, deferentes ei panem et carnes mane et vesperi, cumgentilitas de nigredine peccatorum veniens, Christo Domino salutem nostram esurienti,panem fidei et spem resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert, mane videlicet,evangelicae praedicationis. Et item panem et carnes vesperi similiter defert, cum eamdem fidem usque ad finemmundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione venienti judicipraesentat. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, ( R3, 17) quia consummato cursu praesentisvitae, absorpta erit mors in victoria ( 1Co, 15): etiam ultra mors non erit, neque luctus, neque clamor, quae prima abierunt. ( Ap, 21) Hanc etenim intelligentiam prudenti lectori relinquimus, si hanc sibi eligerevoluerit, quia nobis de corvorum refragare videtur intellectu.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 16
    • Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra Orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini. Cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, et bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est torrens, non enim pluerat super terram ( R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7), etc. Quid ergo Elias, qui interpretatur Deus Dominus, sive Deus meus, aut fortis Deus, significat, nisi Christum Dominum nostrum, de quo scriptum est: Dominus fortis, Dominus potens in praelio ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]? Absconditus est Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita est virtus gloriae ejus, de torrente mortalitatis nostrae gustavit. Corvi autem pascebant Eliam, deferentes ei panem et carnes mane, panem et carnes vespere, cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens Christo Domino, salutem nostram sitienti, panem fidei et spem resurrectionis, per gratiam ejus illuminata, offert, mane videlicet praedicationis Evangelicae; et item, panem et carnes vespere similiter defert cum eamdem fidem usque ad finem mundi servans incontaminatam cum carnis resurrectione venienti Judici praesentat. Post dies autem siccatus est torrens, quia, consummato cursu praesentis saeculi, absorpta perit, neque luctus, neque clamor, quia prima abierunt ( 1Co, 15 et Ap, 21).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Et factum est verbum Domini ad Heliam dicens : Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi, ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini. Corvi quoque deferebant ei panem, et carnes mane: similiter panem, et carnes vespere: et bibit de torrente. Post dies autem siccatus est torrens, non enim pluerat super terram ( R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7) [mauvais référencement: R3, 17, 5] .