V. 4 :
Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 15
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus
Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta
oris mei verba.
Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra
orientem, et absconde te in torrente Carith qui est contra Jordanem et ibi de
torrente bibes, corvisquepraecepi ut pascant te ibi.
Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset sedit in torrente
Carith qui est contra Jordanem.
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane: similiter panem et carnes
vesperi, et bibebat de torrente.
Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super
terram.
(
R3, 17, 1,
R3, 17, 2,
R3, 17, 3,
R3, 17, 4,
R3, 17, 5,
R3, 17, 6 et
R3, 17, 7) Priusquam allegorice quid ista significent disseramus, libet inquirere
juxtamoralitatem, quid est quod ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. »
Sciendum estquod duobus modis in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio
ante tribunalejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad
sensum reducimus, toties in conspectuillius stamus. Unde recte nunc per
virum Dei Eliam dicitur:
Vivit Dominus Deus Israel in cujus conspectu sto.
(
R3, 17, 1) His justus in conspectu Domini stat ut fideliter vivat, illic ut
veracitercoronam vitae accipiat. Thesbi igitur unde Elias Thesbites
dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Caeterum spiritaliter Elias
rectius Dei Filio assimilatus est, cui et auctoritaset nomen veri Dei congruit: Elias
enim Dominus Deus interpretatur, sive fortis Deus, quod nomen
substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem sibividelicet faciendi quid velit
naturaliter vindicans. De quo per Psalmistam dicitur:
Fortis Dominus, potens in praelio.
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] Thesbites autem captivans sive convertens interpretatur,sicut
et de Domino scriptum est:
Converte, Domine, captivitatem nostram.
(
Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 125] Et sicut Melchisedech in Scripturis (qui utique typum gessit Salvatoris)
origotacetur, ita et Eliae; in illius enim praefiguratione genus minime narratur,
cumsubito nomen illius introducitur, ex quo tribu vel familia ortus sit
minimeprofertur. Torrens Cison qui et Carith interpretatur
cognitio, sive concisio, vel divisio, quod Judaico populo
congruere certissimumest. Panes vero et carnes ex quibus Elias,
ministrantibus corvis, pastus est, operapietatis et obsequium, quod eidem Domino a
fidelibus ex populo Judaeorum exhibitumest, praefigurasse non dubium est.
Siccatio torrentis abolitionem significat legis, quam, adveniente Salvatore,
incarnalibus observationibus defecisse certum est. Nonnulli volunt aliter
intelligi, quod nobis dissonum esse videtur,quibusdam inlocis. Absconditus
est (inquiunt) Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et
ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita estvirtus gloriae ejus,
de torrente mortalitatis nostrae Dominus gustavit. Corvi autem pascebant
Eliam, deferentes ei panem et carnes mane et vesperi, cumgentilitas de nigredine
peccatorum veniens, Christo Domino salutem nostram esurienti,panem fidei et spem
resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert, mane videlicet,evangelicae
praedicationis. Et item panem et carnes vesperi similiter defert, cum
eamdem fidem usque ad finemmundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione
venienti judicipraesentat.
Post dies autem aliquantos siccatus est torrens,
(
R3, 17) quia consummato cursu praesentisvitae,
absorpta erit mors in victoria
(
1Co, 15): etiam
ultra mors non erit, neque luctus, neque clamor, quae prima
abierunt.
(
Ap, 21) Hanc etenim intelligentiam prudenti lectori relinquimus, si hanc sibi
eligerevoluerit, quia nobis de corvorum refragare videtur intellectu.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 3
Elias igitur recte Dei filio assimilatus est, cui et auctoritas et
nomenveridice congruit.
Elias enim Deus meus interpretatur, quod nomen substantialiter Dei
Filioinest, auctoritatem videlicet sibi faciendi quod velit originaliter
vindicans,quoniam omnia quae sunt Patris, sua quoque testatus est
esse.
Tespites autem, Captivans sive Convertens interpretatur.
De Domino enim Psalmista ait,
Ascendens in altum, captivam duxit
captivitatem
(
Ep, 4, 8) [mauvais référencement: Ps, 145]
; et iterum:
Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens
in austro
(
Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 67]
.
Ac ne forsitan moveat quempiam quod Eliam Dei comparaverim Filio,
legatEpistolam ad Hebraeos, et id Apostolum protulisse reperiet, dicens
quodammodo:
Hic Melchisedech assimilatus Filio Dei; permanet pontifex in
aeternum, sine patre
, inquit,
sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens,
neque finem
(
He, 7, 3); quod utique nulli homini nisiDei Filio soli congruere poterit,
qui ex qua vel unde originem trahat,Scriptura nequaquam indicat.
Idipsum etiam et de Elia Scriptura testatur, cum subito nomen
illiusintroducit, et ex qua tribu vel familia ortus sit minime
profertur.
Torrens Charith, qui interpretatur Divisio, sive Concisio, Judaico
populocongruere certissimum est.
Qui populus torrenti merito comparatur, quia quod ad observandum per
legem eidivinitus fuerat traditum, opportuno tempore incarnationis
Dominicae finiendumerat, quando umbrae et imagines legis expletae
noscuntur.
Pascitur deinde Elias tempore famis a corvis, mane afferentibus panem,
et advesperam carnes; et Manichaei intelligunt in illis libris Christum,
cuiquodammodo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidei
primitiasnunc habentes, in fine autem velut ad vesperam saeculi etiam
carnisresurrectionem percipientes.
Potest et per panem et carnem, quae mane et vespere corvos Eliae
attulisseScriptura pronuntiat, intelligi: in panibus opera pietatis,
quae in peregriniset indigentibus sibi testatus est Dominus dari; in
carnibus autem castigatiointelligenda est corporis sive cruciatus, quos
pro divino amore vel cultu omnessancti sibi intulisse, vel a
persecutoribus pertulisse mane et vespere, id est,sub veteri Testamento
et evangelica praedicatione leguntur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Helias igitur recte Dei filio assimilatus est, cui et auctoritas, et nomen veridice
congruit; Helias enim Deus meus interpretatur: quod nomen substantialiter Dei filio
inest: auctoritatem sibi videlicet faciendi, quod velit originaliter vindicans: quoniam
omnia,
quae sunt Patris, sua quoque esse testatur est: thesbites autem captivans, sive
convertens interpretatur. De Domino hoc Psalmista ait :
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem
(
Ps, 67, 19). Et iterum :
Convertere Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro
(
Ps, 125, 4). Ac ne forsitan moveat quempiam, quod Heliam, Dei comparaverim filio, legat epistolam
ad Hebraeos, et id Apostolum protulisse reperiet dicendo : Quodammodo
hic Melchisedech assimilatus filio Dei permanet in aeternum Pontifex: sine
patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque finem
(
He, 6, 20,
He, 7, 1 et
He, 7, 3) [mauvais référencement: He, 7, 3]
. Quod utique nulli hominum, nisi Dei filio olim congruere potuit, qui ex quo, vel
unde originem trahat, Scriptura penitus non indicat. Id ipsum etiam, et de Helia Scriptura
testatur, cum subito nomen illius introducit, et a qua tribu, vel familia ortus sit,
minime
profertur. Torrens Carith, qui interpretatur Divisio, sive concisio, judaico
populo congruere certissimum est: qui populus torrenti merito comparatur, quia quod
ad
observandum per legem ei fuerat divinitus traditum, opportuno tempore Incarnationis
dominicae
finiendum erat, quando umbrae, et imagines legis expletae noscuntur. Pascitur deinde
Helias
tempore famis a corvis mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes: et Manichaei
non
intelligunt in illis libris Christum, cui quodammodo salutem nostram esurienti, confitentur
peccatores fidei primitias spiritus nunc habentes, in fine autem, velut ad vesperam
saeculi
etiam carnis resurrectionem, percipientes? potest et per panem, et carnem, quas mane,
et
vespere corvi Heliae afferre, Scriptura pronuntiat, intelligi in panibus opera pietatis,
quae
in peregrinis, et indigentibus, sibi testatus est Dominus dari
(voir:
Mt, 10, 4)
. In carnibus autem castigatio intelligenda est corporis, sive cruciatus, quos pro
divino amore, vel cultu, sancti omnes sibi intulisse, vel a persecutoribus pertulisse
mane, et vespere, id est sub veteri testamento, et evangelica praedicatione,
leguntur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis