Liber Tertius Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
PrécédentSuivant

V. 7 : Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 207. 208. :

    Dum nimis imbre caret, torrens decrescit et aret;

    Tum pater Elias quaerit aquas alias.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 15
    • Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra orientem, et absconde te in torrente Carith qui est contra Jordanem et ibi de torrente bibes, corvisquepraecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset sedit in torrente Carith qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane: similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, non enim pluerat super terram. ( R3, 17, 1, R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7) Priusquam allegorice quid ista significent disseramus, libet inquirere juxtamoralitatem, quid est quod ait: « Vivit Dominus in cujus conspectu sto. » Sciendum estquod duobus modis in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunalejus assistimus. Nam quoties Conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectuillius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel in cujus conspectu sto. ( R3, 17, 1) His justus in conspectu Domini stat ut fideliter vivat, illic ut veracitercoronam vitae accipiat. Thesbi igitur unde Elias Thesbites dicitur, civitas est Galaaditis regionis. Caeterum spiritaliter Elias rectius Dei Filio assimilatus est, cui et auctoritaset nomen veri Dei congruit: Elias enim Dominus Deus interpretatur, sive fortis Deus, quod nomen substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem sibividelicet faciendi quid velit naturaliter vindicans. De quo per Psalmistam dicitur: Fortis Dominus, potens in praelio. ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] Thesbites autem captivans sive convertens interpretatur,sicut et de Domino scriptum est: Converte, Domine, captivitatem nostram. ( Ps, 125, 4) [mauvais référencement: Ps, 125] Et sicut Melchisedech in Scripturis (qui utique typum gessit Salvatoris) origotacetur, ita et Eliae; in illius enim praefiguratione genus minime narratur, cumsubito nomen illius introducitur, ex quo tribu vel familia ortus sit minimeprofertur. Torrens Cison qui et Carith interpretatur cognitio, sive concisio, vel divisio, quod Judaico populo congruere certissimumest. Panes vero et carnes ex quibus Elias, ministrantibus corvis, pastus est, operapietatis et obsequium, quod eidem Domino a fidelibus ex populo Judaeorum exhibitumest, praefigurasse non dubium est. Siccatio torrentis abolitionem significat legis, quam, adveniente Salvatore, incarnalibus observationibus defecisse certum est. Nonnulli volunt aliter intelligi, quod nobis dissonum esse videtur,quibusdam inlocis. Absconditus est (inquiunt) Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita estvirtus gloriae ejus, de torrente mortalitatis nostrae Dominus gustavit. Corvi autem pascebant Eliam, deferentes ei panem et carnes mane et vesperi, cumgentilitas de nigredine peccatorum veniens, Christo Domino salutem nostram esurienti,panem fidei et spem resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert, mane videlicet,evangelicae praedicationis. Et item panem et carnes vesperi similiter defert, cum eamdem fidem usque ad finemmundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione venienti judicipraesentat. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens, ( R3, 17) quia consummato cursu praesentisvitae, absorpta erit mors in victoria ( 1Co, 15): etiam ultra mors non erit, neque luctus, neque clamor, quae prima abierunt. ( Ap, 21) Hanc etenim intelligentiam prudenti lectori relinquimus, si hanc sibi eligerevoluerit, quia nobis de corvorum refragare videtur intellectu.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 16
    • Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra Orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini. Cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, et bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est torrens, non enim pluerat super terram ( R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7), etc. Quid ergo Elias, qui interpretatur Deus Dominus, sive Deus meus, aut fortis Deus, significat, nisi Christum Dominum nostrum, de quo scriptum est: Dominus fortis, Dominus potens in praelio ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]? Absconditus est Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita est virtus gloriae ejus, de torrente mortalitatis nostrae gustavit. Corvi autem pascebant Eliam, deferentes ei panem et carnes mane, panem et carnes vespere, cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens Christo Domino, salutem nostram sitienti, panem fidei et spem resurrectionis, per gratiam ejus illuminata, offert, mane videlicet praedicationis Evangelicae; et item, panem et carnes vespere similiter defert cum eamdem fidem usque ad finem mundi servans incontaminatam cum carnis resurrectione venienti Judici praesentat. Post dies autem siccatus est torrens, quia, consummato cursu praesentis saeculi, absorpta perit, neque luctus, neque clamor, quia prima abierunt ( 1Co, 15 et Ap, 21).

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 4, Caput 15
    • In Regum volumine scriptum est « quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charith. Corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane et vespere, et bibebat de torrente (voir: R3, 17, 6) . » Elias Christum figurabat; per torrentem autem Charith legem debemus intelligere. Charith interpretatur mendacium, non quod lex mendacium sit. Solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea quae ducere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes. Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse perspicies; si vero sensum, veritatem probabis. Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur; si spiritualem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget. Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacia sunt, quia ea carnaliter intelligunt; nobis autem veritas, qui ea spiritualiter intelligere curamus. Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi. Per carnes, juge sacrificium, quod et mane et vespere offerebatur. Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur. Bibebat vero de torrente ( R3, 17, 6), quia in observationibus legalibus Christus delectabatur. Post dies autem multos siccatus est torrens ( R3, 17, 7), quia, veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut Dominus dicit: Lex et prophetae, usque ad Joannem ( Lc, 16, 16). Et iterum dicit ad Israel per prophetam: Ne offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi; neomenias et Sabbata vestra non feram, iniqui sunt coetus vestri (voir: Es, 1, 13) . Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sarephtam Sidoniorum, et manebis ibi. Praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. Qui consurgens abiit in Sarephtam ( R3, 17, 9 et R3, 17, 10). Elias in Sarephtam abiit, quia Judaeos perfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes. Sarephta vero succensa interpretatur, vel angustia panis. Gentiles quippe qui erant civitas diaboli, et qui per Sarephtam designantur, igne vitiorum succensi erant. De hoc igni Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis ( Es, 50, 11). Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur; qui et angustia panis vocantur, quia nullus praedicatorum unquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna ( R3, 17, 10). Eamdem significationem habet mulier quam et civitas. Significant enim Ecclesiam ex gentibus congregatam. Vidua vero erat, quia Deum un cum suum peccatis suis exigentibus perdiderat. Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase ut bibam ( R3, 17, 10). Minora petiit, ut ad majora perveniret. Possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere, quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua ( R3, 17, 11). Quasi post tergum nobis est quod ignoramus. Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus, Deum quem ignorabant, praedicaverunt. Unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere; et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et parvulum olei in lecytho ( R3, 17, 12). Lecythus vas erat in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere. Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse, nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere. Gentiles namque parum rationis habebant, quia ex parte rationabiles erant, ex maxima autem parte irrationabiles. Quid enim irrationabilius quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu? Habebant et parum misericordiae, quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero, in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ( R3, 17, 12). Ligna quae in civitate colliguntur nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur. Mulier duo ligna colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio truderetur. Sed quid est quod dicit: Ut comedamus et moriamur ( R3, 17, 12)? Nos autem ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus; haec autem ideo se dicit comedere ut moriatur, quia doctrina gentilium mortem magis infert quam vitam. Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti ( R3, 17, 13). Verumtamen mihi fac ex ipsa farinula succineritium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo, facies postea. Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, prius studet deflere mala quae fecit, ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur accedat. Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret, quia praedicatores sancti gentes hortabantur ut ex rationis bono quod a Deo perceperant cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent. Fidem namque unusquisque ad baptismum veniens praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat confitetur. Elias panem quem mulier fecit comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum. Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo praeparet, quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur; postea vero conversus, panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres patriae coelestis fiat, obtinet. Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus minuetur, usque in diem in qua daturus est Dominus pluviam super terram ( R3, 17, 14), illud significat quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Et factum est verbum Domini ad Heliam dicens : Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi, ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini. Corvi quoque deferebant ei panem, et carnes mane: similiter panem, et carnes vespere: et bibit de torrente. Post dies autem siccatus est torrens, non enim pluerat super terram ( R3, 17, 2, R3, 17, 3, R3, 17, 4, R3, 17, 5, R3, 17, 6 et R3, 17, 7) [mauvais référencement: R3, 17, 5] .