V. 21 :
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum,
et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 215. 216. : Natus obit viduae, iacet Elias super illum, Et precibus fusis vivificat puerum.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 15
Da mihi filium tuum: Tulitque eum de sinu illius et portavit in
coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum et expandit se, atque
mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum et ait: Domine,
Deus meus, revertatur, oro, anima pueri hujus in viscera ejus.
(
R3, 17, 19 et
R3, 17, 21) Ita et Redemptor noster non exasperaturmalitia Judaeorum, sed misertus
populicredentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia
legis.
Et posuit super lectum suum,
(
R3, 17, 19) hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua.
Expanditque se tribus vicibus, atque mensus est super puerum.
(
R3, 17, 21) Cum Trinitatis fidem illi praedicando et faciendo insinuabat. Et
clamans ad Patrem, dixit:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 23] Etitem:
Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam
aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem
misisti Jesum Christum.
(
Jn, 17, 1,
Jn, 17, 2 et
Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 17
Factum est autem post verba haec, aegrotavit
filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus
fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei?
Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae, et
interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium
tuum. Tulitque eum de sinu illius, et portavit in
coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum
suum
(
R3, 17, 17,
R3, 17, 18 et
R3, 17, 19), etc. Hic actus Eliae de suscitato mortuo filio viduae, apud quam
hospitabatur, et cujus benedixit farinae et oleo, bene exprimit actum
Redemptoris nostri in resuscitatione populi ad fidem conversi.
Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga
Judaeorum, quae, Moysi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc
est, populum carnalem Judaeorum? Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est,
Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eo non credendo, sed spernendo
valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa
congruendo de infirmitate pueri ad prophetam dicit:
Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut
rememorentur iniquitates meae et interficeres filium
meum
(
R3, 17, 18)? cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi
ipse esset causa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod
Caiphas, conspirans de nece Christi, ad turbam ait:
Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non
tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes
credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum
et gentem
(
Jn, 11, 50 et
Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Sed sicut propheta Dei verbis viduae non exasperatus, quin
potius misertus, ait ad eam:
Da mihi filium tuum; tulitque eum de sinu illius et portavit
in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et
expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus,
clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus,
revertatur
, oro,
anima pueri hujus in viscera ejus
(
R3, 17, 21); ita et Redemptor noster, non exasperatus malitia Judaeorum, sed
misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de
carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est,
demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se
tribus vicibus atque mensus est super puerum, cum Trinitatis fidem illi,
praedicando et sanitates faciendo, insinuabat, et clamans ad Patrem
dixit:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 13]. Et item:
Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus
clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te
solum Deum verum, et, quem misisti, Jesum
Christum
(
Jn, 17, 1,
Jn, 17, 2 et
Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]. .
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Factum est autem post verba haec: aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat
languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus. Quae dixit ad Heliam: Quid
mihi et
tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres
filium
meum? Cui ait Helias: da mihi filium tuum. Quem tollens de sinu ejus portavit in coenaculo
quo manebat, et posuit eum super lectum suum, expanditque se, ac mensus est super
puerum
tribus vicibus. Et conversa est anima pueri ad eum, et revixit, depositumque de coenaculo
tradidit matri suae et ait: en filius tuus vivit. Quae respondit: in isto cognovi,
quoniam
vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est (
R3, 17, 17,
R3, 17, 18,
R3, 17, 19,
R3, 17, 21,
R3, 17, 22,
R3, 17, 23 et
R3, 17, 24).
Liber 4, Caput 2
Quod enim dicit filium mulieris nimio languore detentum, ad mortem usque fuisse perductum,
hanc intelligentiam habere dignoscitur. Post perceptam enim quis divinam cognitionem,
seu
evangelicam praedicationem, perceptoque bonorum operum gustu, pro commissis facinoribus,
et
praeteritis erroribus, in gravissima langueat affictione necesse est; quia, ut scriptum
est:
qui addit scientiam, addit (
Ec, 1, 18) (poenitentiae salubrem) dolorem: castigatione
assidua, vim facit perditioni suae, ut evadere valeat perpetuam mortem, et vitam consequatur
beatitudinis sempiternae: hoc ipsum Paulo Apostolo confirmante, cum dicit : se non esse dignum vocari Apostolum, eo quod persecutus fuerit Ecclesiam Dei, et
expugnaverit illam (
1Co, 15, 9): in descensu enim fontis, originali peccato, ac pristinis vitiis per
baptismum, qui Christo crediderit, moritur. Unde sublatus ad sacri Altaris coenaculum,
per
unctionem chrismatis, et invocationem Patris, ac Filii, et Spiritus Sancti, communionemque
Corporis, et Sanguinis Domini, vivificari manifestum est: et tunc ab omni Ecclesia,
cujus
pueri hujus mater figuram gerebat, illa profertur confessio: quia Dominus Jesus verus Dei
filius est, et in gremio Patris, vel dextera sit constitutus, rursumque depositus de
altari, coetui fidelium, tanquam matri, redditur vivus. Sive aliter: postquam enim
fidelis
quis pristinis vitiis per poenitentiam, et satisfactionem, sua mortificaverit membra,
sublatus
a terrenis cupiditatibus, et carnalibus desideriis, per meditationem legis, ac prophetarum,
evangelicaque praedicatione vivificari meruerit, templumque fuerit divinum effectus,
illuc
intentionem animi contendit dirigere, ubi Christus est ad dexteram Patris sedens, et
in carne adhuc habitans, conversationem jam nititur habere in coelis. Sed quantumlibet
quis
homo ad Deum contendat erigere mentem, et per excessum quemdam, theoriae se gaudeat
in
supernis Christo Domino adhaerere, corporis tamen compellente natura, cui anima juncta
est, ut
de supernis ad inferiora rursum retrahatur, necesse est. Quod autem dicit, Heliam
se super
puerum expandisse, tribusque vicibus mensum fuisse, hoc ipsum explesse Dominum manifestum
est,
cum per legem, et prophetarum vaticinia, seu propria praedicatione salutem protulit
gentium
populo. Superiora jam figuraliter exposita verba Heliae de vidua, multo aliter apud
antiquas
translationes reperiuntur, in quibus Helias Domino supplicat dicens. O Domine testis hujus
viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti, ut occideres filium ejus.
Nihil in hoc dicto moveret animum, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est enim non
credentis, quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pie prophetam susceperat,
eo
praesertim tempore, quo ibi erat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum
in tam
magna, et summa inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret: O Domine testis hujus viduae,
cum qua ego inhabito apud ipsam: tu ne male fecisti, ut occideres filium ejus? Ut
subintelligatur, quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, videbat quanta
esset
pietas, unde etiam Heliam ipsum ad eam miserit, non male faciendi causa mortificaverit
filium
ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui: quo tantum prophetam, et tunc
viventibus,
et posteris commendaret, sicut dicit Dominus (voir:
Jn, 11, 4), non ad mortem mortuum
fuisse Lazarum, sed ut glorificetur Deus in filio suo. Et hoc consequentia probant;
ex ipsa
etiam fiducia, qua credidit Helias, non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita
ejus
affligeretur, sed potius ad hoc factum, ut Deus magnificentius ostenderet viduae,
qualem Dei
famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Et insufflavit puero tuo, et invocavit
Dominum, et dixit: Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus in eum, et
factum est
sic (
R3, 17, 21). Haec ergo deprecatio, qua petiit Helias tam breviter, et tam fideliter, ut resurgat
puer, satis indicat, quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit, ad
hoc
mortificatum fuisse filium suum, ad quod Helias factum esse praesumpserat, cum illa
verba non
confirmando, sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum ait
(
R3, 17, 24): Ecce cognovi, quoniam homo Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo certissimum
est. Multa autem sunt in Scripturis, quae nisi illo modo ponantur, in contrariam
sententiam recidunt, sicuti est : Quis accusabit adversus electos
Dei? Deus qui justificat (
Rm, 8, 33). Si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas
oriatur, sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur: Deusne qui justificat? ut subaudiatur,
non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Heliae sententiam, quam non servata
pronuntiatio faciebat obscuram.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis