Evangelium secundum Ioannem

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 48 : Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Quibus nimirum verbis arguere majorem ordinem doctorum videtur, qui idcirco in Redemptoris morte consensit, quod oblationum veterum lucra amittere formidavit. Unde et inito consilio cum Pharisaeis, dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (voir: Jn, 11, 47 et Jn, 11, 48) . Et iterum: Videte quia nihil proficimus; ecce mundus totus post eum vadit (voir: Jn, 12, 19) . Ideo igitur filios honoravit, ut comederent, quia a praedicationis intentione conticuit, ne dum veritatem novae oblationis assereret, habere ulterius ad voluptatis suae luxuriam vetera non valeret. Quia ergo magnitudinem qualitatemque reatus exposuit, videamus jam quanta aequitate examinis modum insinuet ultionis. Nam subdens ait: Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo, amodo et usque in sempiternum. Nunc autem absit hoc a me ( S1, 2, 30).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 19
    • « Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut eo mortuo,Achab vineam ejus possideret. » Sic et Salvator extra portam passus est, crucifixusvidelicet in loco Calvariae, excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortemChristi, quatenus, eo occiso, securius viverent. Unde quasi sibi consulentes, aiebant: Ecce mundus totus post eum abiit. ( Jn, 12, 19) [mauvais référencement: Jn, 2] Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. ( Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 2] Haereditas ergo Christi Ecclesia est, conjunctis ei data est de gentibus, quamnon moriens illi pater reliquit, sedipse sua morte mirabiliter acquisivit, quiaresurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eumJudaei, fidem quae per eum est, exstinguere, et suam magis quae ex lege est, justitiampraeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere. Extra vineam haeres vineae trucidatur (voir: Mt, 21) , quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passusest. Et bene convenit huic mysterio quod in loco hoc quo linxerunt canes sanguinemNaboth, secundum prophetae sententiam lambebant etiam sanguinem Achab. Et in agro Jezrael canes comederunt carnes Jezabel, quia cum canes illi de quibusscriptum est: Circumdederunt me canes multi, ( Ps, 21, 17) [mauvais référencement: Ps, 21] sanguinem Redemptoris nostri linguavenenata expetebant: ipsi etiam a canibusillis, de quibus item Scriptura dicit: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, ( Mt, 15, 26) [mauvais référencement: Mt, 15] ut nequissimi raptores et scelestissimi possessores vineae Domini, in eodemloco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribuscomedendae tradebantur. Et ita impia gens illa, quae in passione Domini profana voce clamabat: Sanguis ejus super nos et super filios nostros, ( Mt, 27, 25) [mauvais référencement: Mt, 27] ibidem sanguinem suum foetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum expetebatoccidi. Refert quidem Josephus quod ex omni Judaea populi in die solemni paschae,Hierosolymam velut exitiali quadam manu cogente convenerunt, quos tricies centenamilliahominum dicit fuisse justo, scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo,ut qui in diebus Paschae Salvatorem suum et salutare Christum Domini cruentis manibuset sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnismultitudo conclusa, feralis poenae exitium quod merebatur, exciperet.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 17
    • Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu illius, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum ( R3, 17, 17, R3, 17, 18 et R3, 17, 19), etc. Hic actus Eliae de suscitato mortuo filio viduae, apud quam hospitabatur, et cujus benedixit farinae et oleo, bene exprimit actum Redemptoris nostri in resuscitatione populi ad fidem conversi. Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae, Moysi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum? Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eo non credendo, sed spernendo valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa congruendo de infirmitate pueri ad prophetam dicit: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae et interficeres filium meum ( R3, 17, 18)? cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod Caiphas, conspirans de nece Christi, ad turbam ait: Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem ( Jn, 11, 50 et Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Sed sicut propheta Dei verbis viduae non exasperatus, quin potius misertus, ait ad eam: Da mihi filium tuum; tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur , oro, anima pueri hujus in viscera ejus ( R3, 17, 21); ita et Redemptor noster, non exasperatus malitia Judaeorum, sed misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se tribus vicibus atque mensus est super puerum, cum Trinitatis fidem illi, praedicando et sanitates faciendo, insinuabat, et clamans ad Patrem dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt ( Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 13]. Et item: Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et, quem misisti, Jesum Christum ( Jn, 17, 1, Jn, 17, 2 et Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]. .
  • Liber 3, Caput 21
    • Post verba autem haec, vinea erat Naboth Jezrahelitae, quae erat in Jezrael juxta palatium Achab regis Samariae. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam ( R3, 21, 1 et R3, 21, 2), etc. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth Jezrahelitae, qui erat in Jezrael juxta palatium regis, ut faceret sibi in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consilium impiissimae uxoris ejus, Jezabel videlicet reginae, idem Naboth, subintroductis falsis testibus, lapidatus est, et mortuus; ejusque vinea direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit, et quae ejus vinea, consideremus. Interpretatur ergo Naboth conspicuus, sive sessio, Jezrael honesta Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem vel semen Dei dicere possumus, quam Filium Dei, qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, quem constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et saecula ( He, 1)? Ad quem Psalmista deprecans ait: Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos ( Ps, 79, 2) [mauvais référencement: Ps, 79]. Iste Naboth habuit vineam, de qua Isaias plenissime per canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini sabaoth, domus Israel est ( Es, 5). Et in Psalmo: Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam ( Ps, 79, 9) [mauvais référencement: Ps, 79]. Cui sepem circumdedit, ut in Evangelio legitur (voir: Mt, 21) , id est, vel murum urbis, vel angelorum auxilia. Et fodit in ea torcular ( Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], aut altare, aut illa torcularia quorum et tres Psalmi titulo praenotantur, id est, octavus et octogesimus, et octogesimus sextus. Et aedificavit turrem ( Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21], haud dubium templum de quo dicitur per Michaeam: Et tu, turris nebulosa, filia Sion ( Mi, 4). Et locavit eam agricolis ( Mt, 21, 33) [mauvais référencement: Mt, 21]. Quos alibi vineae operarios appellavit vel colonos. Hanc vineam concupivit Achab, qui interpretatur frater patris: populus videlicet Judaicus, de quo Christus carnem assumere dignatus est; « ut fecisset in ea hortum olerum, » hoc est ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel, hoc est Synagoga Judaeorum machinata est mortem. Interpretatur enim Jezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus, quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Jezabel litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth ponerent, quod benedixisset Deum et regem; et sic eductum de civitate lapidarent ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, Scribas et Pharisaeos meditata est mortem Christi. De qua item scriptum est in Evangelio: Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent; novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud ( Mt, 26, 59, Mt, 26, 60 et Mt, 26, 61) [mauvais référencement: Mt, 26]. Duo ergo falsi testes contra Naboth falsum testimonium dicebant, quod benedixisset Deum et regem. Et Judaei per duos falsos testes Christo opponebant, quod potentiam et naturam sibi divinitatis ascriberet. Unde Pilato ad Judaeos ita dicente: Accipite eum vos, et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit ( Jn, 19, 6 et Jn, 19, 7) [mauvais référencement: Jn, 19]. Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut, eo mortuo, Achab vineam ejus possideret. Sic et Salvator noster extra portam passus est; crucifixus videlicet in loco calvariae, excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortem Christi, quatenus eo occiso securius viverent. Unde quasi consulentes aiebant: Ecce totus mundus post eum abiit ( Jn, 12, 19 et Jn, 12, 20) [mauvais référencement: Jn, 12]. Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum ( Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Haereditas ergo Christi Ecclesia est, cunctis ei data de gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, resurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur (voir: Mt, 21) , cum crucifigentes eum Judaei fidem, quae per eum est, exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam proferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere (voir: Rm, 10) . Extra vineam haeres vineae trucidatur (voir: Mt, 21) , quia Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est ( He, 13). Et bene convenit huic mysterio, quod in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, secundum prophetae sententiam, lambebant etiam sanguinem Achab, et in agro Jezrael carnes comederunt Jezabel, quia cum canes illi, de quibus scriptum est: Circumdederunt me canes multi ( Ps, 21, 17) [mauvais référencement: Ps, 21], sanguinem Redemptoris nostri lingua venenata expetebant, ipsi etiam a canibus illis de quibus item Scriptura dicit: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus ( Mt, 15, 26) [mauvais référencement: Mt, 15], ut nequissimi raptores et sceleratissimi possessores vineae Domini, in eodem loco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribus comedendae tradebantur. Et ita impia gens illa, quae in passione Domini profana voce clamabat: Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros ( Mt, 27, 25) [mauvais référencement: Mt, 25], ibidem sanguinem suum fetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum expetebat occidi. Refert quidem Josephus quod ex omni Judaea populi in die solemni paschae Jerosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerint, quos tricies centena millia hominum dicit fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus paschae Salvatorem suum et Salutare Christum Domini cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa feralis poenae exitium quod merebatur exciperet.