V. 47 :
Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid
facimus, quia hic homo multa signa facit?
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Quibus nimirum verbis arguere majorem ordinem doctorum videtur, qui
idcirco in Redemptoris morte consensit, quod oblationum veterum lucra
amittere formidavit. Unde et inito consilio cum Pharisaeis,
dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et
tollent nostrum locum et gentem
(voir:
Jn, 11, 47 et
Jn, 11, 48)
. Et iterum: Videte quia nihil
proficimus; ecce mundus totus post eum vadit
(voir:
Jn, 12, 19)
. Ideo igitur filios honoravit, ut
comederent, quia a praedicationis intentione conticuit, ne dum veritatem
novae oblationis assereret, habere ulterius ad voluptatis suae luxuriam
vetera non valeret. Quia ergo magnitudinem qualitatemque
reatus exposuit, videamus jam quanta aequitate examinis modum insinuet
ultionis. Nam subdens ait:
Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus
sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in
conspectu meo, amodo et usque in sempiternum.
Nunc autem absit hoc a me
(
S1, 2, 30).
Commentaires
Gregorius I (540-604)