Evangelium secundum Ioannem

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 2 : sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 15
    • Da mihi filium tuum: Tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum et ait: Domine, Deus meus, revertatur, oro, anima pueri hujus in viscera ejus. ( R3, 17, 19 et R3, 17, 21) Ita et Redemptor noster non exasperaturmalitia Judaeorum, sed misertus populicredentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia legis. Et posuit super lectum suum, ( R3, 17, 19) hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se tribus vicibus, atque mensus est super puerum. ( R3, 17, 21) Cum Trinitatis fidem illi praedicando et faciendo insinuabat. Et clamans ad Patrem, dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. ( Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 23] Etitem: Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. ( Jn, 17, 1, Jn, 17, 2 et Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 17
    • Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu illius, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum ( R3, 17, 17, R3, 17, 18 et R3, 17, 19), etc. Hic actus Eliae de suscitato mortuo filio viduae, apud quam hospitabatur, et cujus benedixit farinae et oleo, bene exprimit actum Redemptoris nostri in resuscitatione populi ad fidem conversi. Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae, Moysi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum? Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eo non credendo, sed spernendo valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa congruendo de infirmitate pueri ad prophetam dicit: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae et interficeres filium meum ( R3, 17, 18)? cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod Caiphas, conspirans de nece Christi, ad turbam ait: Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem ( Jn, 11, 50 et Jn, 11, 48) [mauvais référencement: Jn, 11]. Sed sicut propheta Dei verbis viduae non exasperatus, quin potius misertus, ait ad eam: Da mihi filium tuum; tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur , oro, anima pueri hujus in viscera ejus ( R3, 17, 21); ita et Redemptor noster, non exasperatus malitia Judaeorum, sed misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se tribus vicibus atque mensus est super puerum, cum Trinitatis fidem illi, praedicando et sanitates faciendo, insinuabat, et clamans ad Patrem dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt ( Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 13]. Et item: Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et, quem misisti, Jesum Christum ( Jn, 17, 1, Jn, 17, 2 et Jn, 17, 3) [mauvais référencement: Jn, 17]. .