Evangelium secundum Ioannem

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 25 : Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 19
    • Venit Jonathas in agrum juxta placitum David, ( S1, 20, 35) et reliqua. Quid est quod Jonathas David servare volens, cum ille lateret in agro, juxtalapidem ad signum duas jecit sagittas, quas puer parvulus, ignorans quid fecerit,collegit, et in civitatem retulit, nisi quod Deus Pater Filium suum unigenitum, quemad salutem humani generis mittendum decreverat, in littera legis, Judaeisnescientibus, absconditumhabuerat? David ergo absconditus est in agro, Christuscelatus est in mundo. In mundo, inquit Joannes, erat, et mundus eum non cognovit ( Jn, 17, 25) [mauvais référencement: Jn, 1] Juxta lapidem sedebat quia in tabulis legis scriptus erat. Nam Saul odio habens, et inter epulas sedens, filium mortis eum judicabat: etjudaica plebs in Paschae epulis convivans, de nece Christi tractabat.