Evangelium secundum Ioannem

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 24 : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super Israel ( S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit se esse regem: (voir: S1, 13, 1) reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum humilitate: et hoc fuit illud tempus, antequam mandatum Domini transgrederetur in Amalech: reliquo vero tempore, quo vixit, et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit. (voir: S1, 10, 26 et S1, 11) Post hoc exspectans Saul Samuelem in Galgala, videns quod tardaret, obtulit holocaustum, veniensque Samuel inter caetera ait ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum: sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. ( S1, 13, 13 et S1, 13, 14) Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum: sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. Nec sic id accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim peccaturum nesciebat: sed praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit: et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic: quia non in aeternum ipse fuerat regnatus, nec progenies ejus, ut saltim per posteros alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est in aeternum. (I Reg. II, 14) Et quaeret, inquit, sibi Dominus hominem, secundum cor suum, sive David, sive ipsum mediatorem significans testamenti novi, qui praefigurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse David, et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit, sed per hominem more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit: non solum enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. ( Jn, 17, 24) Quaeret sibi ergo dixit: id est suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et adquiri dicitur, quo satis apertum est quid significet, quanquam et sine additamento praepositionis quaerere intelligatur adquirere, ex quo lucra vocantur, et quaestus (voir: Ep, 1, 4) .