V. 35 :
cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus
cum eo
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 19
Venit Jonathas in agrum juxta placitum David,
(
S1, 20, 35) et reliqua. Quid est quod Jonathas David servare volens, cum ille
lateret in agro, juxtalapidem ad signum duas jecit sagittas, quas puer parvulus,
ignorans quid fecerit,collegit, et in civitatem retulit, nisi quod Deus Pater Filium
suum unigenitum, quemad salutem humani generis mittendum decreverat, in littera legis,
Judaeisnescientibus, absconditumhabuerat? David ergo absconditus est in agro,
Christuscelatus est in mundo.
In mundo,
inquit Joannes,
erat, et mundus eum non cognovit
(
Jn, 17, 25) [mauvais référencement: Jn, 1] Juxta lapidem sedebat quia in tabulis legis scriptus erat. Nam Saul
odio habens, et inter epulas sedens, filium mortis eum judicabat: etjudaica plebs
in
Paschae epulis convivans, de nece Christi tractabat.
Liber 1, Caput 19
Cum ergo illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et
puer parvulus cum eo.
(
S1, 20, 35) Jecit unam sagittam, jecit et aliam: et Deus Pater illucescente
manecredulitatis, primum testimonium legis de Christo protulit, deinde prophetas
misit,qui de adventu ejus testificarentur. Unde Habacuc ait:
In lumine jacula tua ibunt,
(
Ha, 3) etreliqua. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad
Dominum suum: et quidageretur penitus ignorabat. Sic et Judaicus populus
libros legis et prophetarum portans, quasi divinitusconscriptos ignorabat, sed eum,
quem Moyses et prophetae figuraverant, praesentialiterinter se manentem non
cognoverat.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 20
Venit Jonathan in agrum juxta placitum David, et puer
parvulus cum eo, et ait ad puerum suum: Vade et affer mihi
sagittas quas ego jacio
(
S1, 20, 35 et
S1, 20, 36), etc. Quid est quod Jonathan David servare volens, cum
ille lateret in agro juxta lapidem ad signum duas jecit sagittas, quas
puer parvulus, ignorans quid fecerit, collegit, et in civitatem retulit:
nisi quod Deus Pater Filium suum unigenitum, quem ad salutem humani
generis mittendum decreverat, in littera legis, Judaeis nescientibus
absconditum habuerat? David ergo absconditus est in agro, id est,
Christus relatus est in mundo. De quo evangelista Joannes
dicit:
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum
non cognovit.
(
Jn, 1, 10) [mauvais référencement: Jn, 1] Juxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis conscriptus erat, ut
est illud:
Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est;
(
Dt, 6) et:
Non assumes nomen Dei tui in vanum.
(
Ex, 20) Nam Saul odio habens David, inter epulas sedens, filium eum
mortis esse judicabat. Et Judaica perfidia, in paschae epulis
convivans, de nece Christi tractabat. Cum ergo illuxisset
mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum
eo. Jecit unam sagittam, jecit et aliam. Et Deus
Pater, illucescente mane credulitatis, primum testimonium legis de
Christo protulit. Deinde prophetas misit, qui de adventu ejus
testificarentur. Unde scriptum est:
In lumine jacula tua ibunt, in splendore fulguris armorum
tuorum.
(
Za, 9) Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad Dominum
suum, et quid ageretur penitus ignorabat. Sic et Judaicus
populus, libros legis et prophetarum portans, quasi divinitus
conscriptos honorabat, sed eum, et quem Moyses et prophetae signaverant,
praesentialiter inter se manentem non cognoverat.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)