Liber Exodus

Caput 20

v. 1 : Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:

v. 2 : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.

v. 3 : Non habebis deos alienos coram me.

v. 4 : Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra.

v. 5 : Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:

v. 6 : et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.

v. 7 : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

v. 8 : Memento ut diem sabbati sanctifices.

v. 9 : Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

v. 10 : Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

v. 11 : Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

v. 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

v. 13 : Non occides.

v. 14 : Non moechaberis.

v. 15 : Non furtum facies.

v. 16 : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

v. 17 : Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.

v. 18 : Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

v. 19 : dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

v. 20 : Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

v. 21 : Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

v. 22 : Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.

v. 23 : Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

v. 24 : Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.

v. 25 : Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

v. 26 : Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.