V. 21 :
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat
Deus.
Poètes
Commentaires
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 3
Et percussit de populo LXX viros, et L millia plebis
(
S1, 6, 19).
Quod dictum est de eis qui videre arcam Domini reversam de terra
Philisthinorum ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica:
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia
plebis
(
S1, 6, 19).
Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur.
Nam et ex uno Graeco, quod est laos, solet utrumque transferri. Sed
in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est
viros.
Nam quod tuus Codex habet, septuaginta binos, omnino mendosum est; viros
enim majores natu significat, ut sit sensus quia de optimatibus populi
septuaginta sunt percussi, de ipsa autem turba vulgari hominum quinquaginta
millia; quod ne pateretur in Exodo,
populus a longe stabat, et orabat, solus Moyses ascendit ad
Dominum
(
Ex, 20, 21).
Commentaires
Beda (672-735)