Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 17 : Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • In hoc facto cogitandum summopere est, quantum ad mores hominum pertinet, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatinus per hoc conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, a semetipso abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis declinasse (voir: Ex, 20, 17) : Lex certe veteris testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, Regem vero fortia jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus, quod David concupiscentiae mucrone tranfixus, alienam conjugem, et appetivit, et abstulit, cujus culpam digna vulnera sunt secuta: et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post, contra hostium cuneos sederet, aquam bibere de Bethleemis cisterna ex desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens, libavit: sicut scriptum est: libavit eam Domino ( S2, 23, 16). In sacrificio quippe Domini effusa aqua conversa est, quoniam culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postea etiam, quod aquam concupisset, expavit. Qui enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat.