Liber Secundus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 16 : Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 173. 174. :

    Per medios hostes est Bethleem porta petita,

    Fortibus a trinis, haustaque fertur aqua.
  • liber 2, v. 175. 176. :

    Absit ut ipse sitim relevem de sanguine vestro,

    Rex ait, et fundens libat aquam Domino.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Hi etiam tres irruperunt castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem. ( S2, 23, 16) Et de tribus istis Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat detribus istis nominatis, in tribus illis et inter tres nobilior. Desideravit igitur David et ait: Si quis mihi daret potum de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam. Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino. ( S2, 23, 15 et S2, 23, 16) Qui fuerint hi tres fortissimi, jam superius inculcavimus. Caeterum spiritaliter quem in hoc desiderio ipse David praefiguravit, nisi omnessanctos Patres, qui ante legem, vel sub lege fuerunt, qui adventum Salvatorispraestolantes, ad ejus praesentiampervenire nequiverunt? Illum videlicet fontemsitientes, in quo est remissio peccatorum: non qui periculis quaereretur alienis, sedqui aliena pericula deleret. Verum moraliter ex hoc facto cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminitcommisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere; quatenus per hoc Conditorisuo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiamcommissa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non affirmo. Lex certe Veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet: at regem verofortia jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucronetransfixus, alienam conjugemappetivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta: et malum quodperpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum, longe post, contra ostium sederet, aquam bibere ex eorum cisterna exdesiderio voluit. Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quamrex desiderabat illaesi detulerant. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquamdesiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est: Libavit eam Domino. ( S2, 23, 16) In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpamconcupiscentiae mactavit, per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postetiam quiaconcupiverat expavit. Quia enim illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam alicitis abstinebat. Sic agamus poenitentiam, ut ea quae commisimus perfecte defleamus. Verum juxta historiam quod oblatam aquam bibere noluit, sed eam Domino libavit,exemplum praebuit militibus suis fortitudinis et constantiae. VIcit ergo naturam, utsitiens non biberet, ut suo exemplo omnis exercitus sitim disceret.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Abisai quoque, frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus istis; ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit nominatus in tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat. ( S2, 23, 18 et S2, 23, 19) Hinc apparet quod Abisai princeps erat, et nominatus inter tres sequentes. Sed usque ad tres primos, qui supra nominati sunt, non pervenit, hoc est, Jesbaam, Eleazarum et Semma, quorum actus fortissimos supra narravit. Quod autem David oblatam sibi aquam bibere noluit, sed Domino eam libavit, exemplum praebuit militibus suis fortitudinis et constantiae. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, quo suo exemplo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis exspectare et introspicere mysterium, sitiebat David non aquam, quae est Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi fluens: hoc est, non aquarum sitiebat David elementum, sed sanguinem Christi. Unde non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum; illud sacrificium, in quo est remissio peccatorum; illum sitire fontem aeternum, qui non periculis quaeritur alienis, sed pericula aliena deleret. Cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscidere debeat etiam concessa, ut se reprehendat in minimis, quem meminit in maximis deliquisse. Lex recte Veteris Testamenti alienam uxorem concupiscere prohibet, a rege vero fortia juberi militibus vel desiderari aquam non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David concupiscentiae mucrone transfixus alienam conjugem et appetivit et abstulit: cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio voluit. Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam, quam desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est: Libavit eam Domino. ( S2, 23, 16) In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam, quia aquam concupisset, expavit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 11
    • Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, etaquam quaereret: Quis mihi potum dabit, ait, de lacu [cisterna] quae est in Bethlehem? (voir: S2, 23, 15) et ad portas erat itercisternae, et David interfusus hostibus, et media hostilium cinxerat septacastrorum; praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauseruntaquam de lacu qui erat in Bethlehem, et obtulerunt regi bibendam, sed rexnoluit bibere, sed profudit illam Domino, dixitque: Non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum qui abierunt, exanimis bibam (voir: S2, 23, 17) . Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quoomnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare et introspicere mysterium, sitiebat David, nonaquam, quae est in Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex VirgineChristum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christifluens: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Unde etiam non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans se sitiresacrificium, non naturae fluentum, sed illud sacrificium in quo esset remissiopeccatorum: illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaerereturalienis, sed pericula atiena deleret. In hoc facto cogitandum summopere est quantum ad mores hominum pertinet utqui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere,quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, asemetipso abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quise meminit in maximis deliquisse. Lex certe veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, regi verofortia jubere militibus, vel aquam desiderare non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David concupiscentiae mucrone transfixus, alienamuxorem et concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, etmalum, quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos se daret, aquam bibere ex cisternaex desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium mediaserumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir Domini flagellis eruditur, semetipsum protinus cum periculo militumaquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut hicscriptum est: Libavit eam Domino ( S2, 23, 16). In sacrificio quippe Domini aqua effusa conversa est, quia culpamconcupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postea etiamquia aquam concupisset, expavit: qui enim se illicita perpetrasse meminerat,contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat. Ad hanc aquam hauriendam irruperunt tres fortes: Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fueritnimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsaquoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata; quam cum leo supervenienspericuli nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret,accurrebant homines videre quid esset; et dum cum aliis ad tale spectaculumadveniret Banaias, desilivit statim in cisternam, et aggressum mediis innivibus percussit et interfecit leonem. Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui fortitudinevirtutum boni operis et scientia divinae Trinitatis fulti, non tantummodoseipsos ab hostibus malignis defendunt, verum infirmos quoslibetprotegunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • In hoc facto cogitandum summopere est, quantum ad mores hominum pertinet, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatinus per hoc conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, a semetipso abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis declinasse (voir: Ex, 20, 17) : Lex certe veteris testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, Regem vero fortia jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus, quod David concupiscentiae mucrone tranfixus, alienam conjugem, et appetivit, et abstulit, cujus culpam digna vulnera sunt secuta: et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post, contra hostium cuneos sederet, aquam bibere de Bethleemis cisterna ex desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens, libavit: sicut scriptum est: libavit eam Domino ( S2, 23, 16). In sacrificio quippe Domini effusa aqua conversa est, quoniam culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postea etiam, quod aquam concupisset, expavit. Qui enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat.
  • Liber 2, Caput 3
    • Ad hanc aquam hauriendam irruperunt castra Philistinorum ( S2, 23, 16) tres fortes, Abisai frater Joab, et Banaias filius Joiadae. (voir: S2, 23, 20) Iste Banaias percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis. Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quod videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hyemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata, quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidem conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre, quod esset, et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret et Banaias, desiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus interfecit leonem.