Liber Secundus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 23 : Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Haec fecit Banaias, filius Joiadae, et ipse nominatur inter tres robustissimos qui erant inter triginta nobiliores. Verumtamen usque ad tres non pervenerat. ( S2, 23, 22 et S2, 23, 23) Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter robustos, id est Abisai etSubochaiet Jonathan, quippe qui viribus eis aequari posset, qui etiam erant intertriginta. Notandum quod quidam Hebraeorum leonem hunc quem Banaias interfecit, Joabintelligi volunt: qui in media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornua altaristenebat, occisus est. Et puta altare cisternam significare: videlicet quia, inquit, sicut aqua cisternaemunditiem affert, ita nihilominus sanctuarium Domini peccata expiabat. « In diebus nivis, » quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: Lavabis me, quod impletum est in media cisterna: et super nivem dealbabor: ( Ps, 50, 9) [mauvais référencement: Ps, 50] quod impletum est in eo quod ait, « diebus nivis. » De eo autem quodsubsequenter narratur: Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo. ( S2, 23, 21) Virum istum Aegyptium Semei filium Jera esse arbitrantur, qui maledixitDavid. Sciendum est quod idem Semei de Bahurim fuerit ideo Aegyptius dictus, quia operaillius Aegyptii, Deum blasphemantis (quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo)imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem. Virum dignum spectaculo. ( S2, 23, 21) Spectabatur enim, ut si egrederetur Jerusalem, interficeretur. Habentem in manu hastam, ( S2, 23, 21) id est legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Hierusalem, nonperimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Hierusalem, idcirco in euma Bannia, « in virga, » id est rectitudine justitiae, descensum est: et hasta, quamjam non rectam tenebat, vi ab eoextorta est: quem sensum non refragamus, sed diligentilectori relinquimus. Descriptus enim ex parte catalogus virorum fortium in figuram sanctorum, quiquamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinaeTrinitatis nequaquam attingant. Inde est quod ibi scriptum est de Joab, usque ad tres non pervenit. Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit inter filios Dei? Ac per hocvera potest illa solutio esse, quam superius de tribus primis fortissimis, videlicettribus virtutibus David, descripsimus: ad quas nemo fortium pervenire potuit. Et ideo tropice sermo divinus in figuram Salvatoris ita protulit dicens, sed usquead tres primos non

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Haec fecit Banaias, filius Joadae, et ipse nominatur inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores, verumtamen usque ad tres non pervenerat. ( S2, 23, 22 et S2, 23, 23) Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter tres robustos, id est, Abisai et Sibachai et Jonathan, quippe qui viribus eis aequiparari posset. Hi etiam tres erant super triginta. Et ne quem moveat, quod in summa non triginta, sed triginta septem legantur; triginta enim et septem sunt hoc modo. Septem videlicet fortiores hi sunt: David, qui appellatur Adeodatus, Abisai, Sibachai, Jonathan, Eleazar, Semma filius Age de Arari, et Banaias. Ecce septem. Triginta autem hi sunt: Asael Eleanam, Semma, Sarath, Elichaeles, Ira, Abiezer, Mobonnai, Selmon, Maarai, Eled, Itai, Banaian, Eufronites, Abdas, Abialbon, Azmavet, Eliaba, Semma de Arari, Aiam, Elipheleth, Eliam, Esrai, Farai, Giga, Albani, Seleth, Naarai, Ira, Iareb, Uria Ethaeus. Ideo ergo Uria Ethaeus ultimus ponitur propter id quod sequitur.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • David in cathedra sedens. ( S2, 23, 8) Ecce magisterium, merito quia sapientissimus. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) Vermiculus ligni in se tener et mollis, durum lignum perforat. Quando tangitur, nihil mollius illo; quando tangit, nihil durius. In eo igitur quod tenerrimus appellatur, notatur humilitas et mansuetudo; in eo quod vermiculus ligni dicitur, fortitudo signatur. David quando laedebatur, nihil mansuetius; quando laedere volebat, nihil ferocius. Tres principales virtutes: sapientia, humilitas, fortitudo. Has omnes nullus aliorum habere potuit, nisi ille solus, in quo directus est Spiritus Dei. Has sequuntur tres quasi imagines aliarum: disciplina, sapientiae; mansuetudo, humilitatis; constantia, fortitudinis. Has autem secundas tres novissimae sequentes perverse imitantur. Disciplinam, hypocrisis; mansuetudinem, pigritia; constantiam, pertinacia. David sedens in cathedra, qui octingentos interfecit impetu uno. ( S2, 23, 8) Ubi hoc factum sit, non legimus, nisi quantum hic commemoratur. In Hebraeo sic est: Octingentos una vice. Quod sic intelligi potest, quasi diceret David ligni vermiculo comparatur propter fortitudinem; qua omnia penetrat, et nihil ei resistere potest; in tantum ut super octingentos una vice irruere possit, et vincere. Post hunc Eleazar, ( S2, 23, 9) secundus scilicet in fortitudine post David. Inter tres fortes, qui erant cum David quando Philisthini exprobraverunt ( S2, 23, 9) Israel, scilicet timiditatem, et quod eis resistere non poterant: et congregati sunt ( S2, 23, 9) ipsi Philisthaei illuc ( S2, 23, 9) (ubi erat David) in praelium. ( S2, 23, 9) Hoc Judaei dicunt ibidem factum ubi Goliath agminibus Israel exprobravit. Aliud non legimus nisi quantum hic dicitur: Et post hunc Semmaa filius Aggae de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione. ( S2, 23, 11) Hoc cohaerere non videtur; sed sic legendum est: Post hunc, Semmaa. Et ipse similiter Philisthaeos percussit, et ubi subjungit: quia congregati sunt Philisthiim in statione; id est in loco ubi castris positis stabant et morabantur. Cumque fugisset populus Israel a facie Philisthiim, stetit ille in medio agri; ( S2, 23, 11 et S2, 23, 12) id est in campo unde populus fugerat: et tutatus est, ( S2, 23, 12) id est defendit eum; scilicet campum ut cum obtineret fugatis vel prostratis hostibus. Nec non, et ante; ( S2, 23, 13) in alio scilicet praelio, quod ante hoc factum fuerat. Descenderant tres fortes, qui erant principes inter triginta ( S2, 23, 13) [non adnumerato Uria] id est aliis triginta excellentiores. Et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. ( speluncam) Horum omnium, quae dicuntur aliam notitiam habere non possumus, nisi quantum conjicimus ex his quae in hoc loco commemorantur. Ipse percussit duos leones Moab. ( S2, 23, 20) In Hebraeo evidentius legitur duos principes Moab. Et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20) Magna audacia ad tam ferocem aggrediendum solum descendere. Verumtamen usque ad tres, ( S2, 23, 23) scilicet primum nominatos, non pervenerat, ( S2, 23, 23) ut illis aequalis esset. Fecitque eum David sibi auricularium, ( S2, 23, 23) id est consiliarium, a secreto, ( S2, 23, 23) vel pro una dictione accipiendum est, vel a secreto, id est de secreto, quasi diceret de secretis, vel in secretis fecit eum consiliarium sibi.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 22
    • Haec fecit Banaias filius Joiadae. Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant triginta nobiliores ( S2, 23, 22 et S2, 23, 23). Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter tres robustos, id est, Abisai, Sibbachai, et Jonathan: quippe qui viribus eis aequiparari posset. Hi etiam tres erant super triginta. Et ne quem moveat, quod in summa non triginta, sed triginta septem legantur. Triginta enim et septem sunt hoc modo: septem videlicet fortiores hi sunt, David, qui appellatur Adeodatus, Abisai, Sibbachai, Jonathan, Eleazar, Semmaa, filius Aggae de Arari, et Banaias; ecce septem. Triginta autem hi sunt, Asael, Eleanan, Semma de Aradi, Elicha, Elez, Hira, Habiezer, Mobunai, Selmon, Maharai, Eleph, Banaias, Phratonites, Eldar, Hidai, Albialbon, Azmavet, Eliaba, Semma de Arari, Haiam, Elipheleth, Eliam, Esrai, Phrarai, Jigaal, Boni, Selech, Naarai, Hira, Gareb, Urias Ethaeus. Ideo ergo Urias Ethaeus ultimus ponitur propter id quod sequitur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quare autem inter numerum fortium David scribatur de uno quolibet eorum, haec, vel alia fecit, sed usque ad tres non pervenit. ( S2, 23, 23) Qui fuerint hi tres ? aut cur hoc scribitur ? (voir: S2, 23, 19)
  • Liber 2, Caput 3
    • (voir: S2, 23, 23 et S2, 23, 24) Dehinc texitur catologus virorum fortium in figura sanctorum, qui fortitudine virtutum boni operis, et scientiae divinae Trinitatis fulti, non tantummodo se ipsos ab hostibus malignis defendunt, verum infirmos quoslibet protegunt.