Liber Secundus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 7 : Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, qui non tolluntur manibus: Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum. ( S2, 23, 6 et S2, 23, 7) Quod potest et juxta superiorem sensum de Judaeis et de haereticis, qui velutspinae, de Ecclesia, quae est terra viventium, evulsi, atque aeterno incendio traditi,specialiter intelligi. Potest et generaliterde omnibus reprobis intelligi, juxta quod in Evangeliodicitur: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, ( Mt, 7, 19 et Mt, 3, 10) [mauvais référencement: Mt, 3] etc. Et iterum: Filius, inquit, hominis mittet angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. ( Mt, 13, 41 et Mt, 13, 42) [mauvais référencement: Mt, 13] Ille scilicet quasi tangens spinas armabitur ferro et ligno lanceato, quicommunicans peccatis alienis propter duritiam cordis sui, iniquitatum ponderepremitur, et jaculis peccatorum confodietur: cujusque opera aeternis gehennae ignibusdigna ad nihilum redigentur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Praevaricatores autem, quasi spinae, evellentur universi: quae non tolluntur manibus, et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum, ( S2, 23, 6 et S2, 23, 7) etc. Hinc in Evangelio scriptum est: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. ( Mt, 3, 10 et Mt, 7, 19) [mauvais référencement: Mt, 3 et Mt, 7] Et item: Filius hominis, inquit, mittet angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. ( Mt, 13, 41 et Mt, 13, 42) [mauvais référencement: Mt, 13] Ille scilicet quasi tangens spinas, armabitur ferro et ligneo lanceato ( S2, 23, 7), qui communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum suorum confoditur, ejusque opera aeternis gehennae ignibus digna ad nihilum redigentur.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Haec sunt verba novissima quae dixit David. ( S2, 23, 1) Haec videlicet quae supradicta sunt, vel haec quae sequuntur: Dixit David filius Isai, ( S2, 23, 1) More Scripturarum de se loquitur quasi de alio: Dixit vir cui constitutum est Christo Dei Jacob, ( S2, 23, 1) id est, cui gratia vel officium concessum est de Christo Dei Jacob; ut videlicet sit Christus Dei Jacob. In Hebraeo sic est: Dixit vir levatus super Christo Dei Jacob, id est vir qui est Christus Dei Jacob; quem ipse Deus Jacob superlevavit, id est exaltavit, ut esset superior omnibus. Egregius psaltes sive psalmista in Israel. ( S2, 23, 1) Quid dixit? Hoc scilicet, Spiritus Domini locutus est per me: et sermo ejus per linguam meam: Deus Israel dixit mihi et fortis Israel locutus est mihi. ( S2, 23, 2 et S2, 23, 3) Quid dixit mihi? hoc videlicet quod ille qui justus est debet esse dominator hominum. Ita tamen quod dominator sit in timore Dei; ut sic per justitiam homines inferiores regat, quatenus semper per timorem Deo se subdat superiori. Vel hoc dixit mihi, quod dominator hominum justus et dominator in timore Dei rutilat et germinat. Hoc dixit mihi ut sciam qualiter praeesse debeam, et qualiter subesse, et per hoc factus sum splendidus. Sicut lux aurorae quae rutilat clare absque nubilo mane oriente sole; et factus sum germinans, sicut pluviis, ( S2, 23, 4) id est irrigatione pluviarum germinat herba de terra. Quod tamen factum non est meritis meis: quia apud Deum cujus est totus mundus, non est tota domus mea, ( S2, 23, 5) id est familia et progenies mea, ut pactum aeternum iniret mecum, ( S2, 23, 5) ita firmum in omnibus atque munitum ( S2, 23, 5) nisi gratia sua hoc fecisset. Ex qua gratia est cuncta salus mea et omnis voluntas mea., ( S2, 23, 5)id est quidquid volo et desidero per eam datur et impletur, et non est quidquam ( S2, 23, 5) circa me vel ad me pertinens, quod non germinet ( S2, 23, 5) et proficiat. Praevaricatores autem, ( S2, 23, 6) qualis Saul fuit, quasi spinae evellentur universi, ( S2, 23, 6) quoniam indigni sunt ut permaneant in agro Dei, quia spinae non tolluntur manibus, ( S2, 23, 6) quia intractabiles sunt et per rebellionem pungunt tangentes. Et si quis eas tangere voluerit ( S2, 23, 7) increpando scilicet et castigando, armabitur ferro et ligno lanceato. ( S2, 23, 7) Hasta lignum est, lancea ferrum quasi diceret. Quin in eos saevire voluerit, utetur non solis verbis quibus erudiantur, sed vindicta exstirpentur, ut exstirpati comburantur igne scilicet, inexstinguibili usque ad nihilum consumendi. Nota autem quod ligno percussio fit, ferro sectio; lignum ergo lanceatum est vindicta non solum crucians, sed exterminans. Haec sunt nomina fortium David. ( S2, 23, 8) Hic enumerat eos qui in exercitu David fortitudine excellentes erant; quibus et ipsum David annumerat; quia perfecta gloria regis non esset fortes habere milites, nisi et ipse fortis esset. Propter quod ipsum caeteris omnibus praefert, quasi fortibus fortiorem, quatenus etiam ipsorum commendatio ad gloriam illi cedat. Numerat autem primum tres seorsum per se, quasi excellentiores omnibus, in quibus David primum ponit, ac primum ponit ac principem, secundum Eleazarum; tertium Semmaa. Hi primi tres. Deinde ponit alios tres et virtutem eorum exponit, quod per media hostium castra irrumpentes aquam de cisterna, quae erat in Bethlehem, attulerunt; quos tamen licet inter alios triginta insignes effulserint, primis tribus nequaquam aequandos esse testatur. Deinde adnumerat reliquos et in summa triginta sex, et cum Uria, triginta septem, qui sunt hi.