Liber Secundus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 14 : Et David erat in praesidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 171. 172. :

    Castra Philisthaeus Bethleem posuit prope portam,

    Unde dari sitiens vult sibi David aquam.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Nec non et ante descenderant tres, qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Castra autem Philisthiim erant posita in valle gigantum, et David erat in praesidio. ( S2, 23, 13 et S2, 23, 14) Hinc Josephus: « Haec, inquit, opera manuum tuarum ac praeliorum tres isti demonstraverunt; quo tempore cum rex esset in Jerosolymis, Palaestinorum ad bellandum supervenit exercitus. Tunc David in arcem civitatis ascendit, sicut praediximus, ut de bello consuleret DomiNum. Castra vero inimicorum erant in valle fixa, usque ad civitatem Bethlehem, quae ab Jerosolymis procul est stadiis viginti. David itaque sociis ait: Bonam aquam habemus in regione mea, et praecipue laudabat eam quae erat juxta puteum in porta. Mirabatur si esset qui ex eo poculum ei praeberet, quod magis optaret quam si quis ei magnam pecuniam ad tempus afferret. Et haec cum audissent isti tres viri, mox occurrentes, et per medium hostium iter facientes venerunt ad Bethlehem, et haurientes aquam, denuo ad regem per eorum castra reversi sunt, ita ut Palaestini eorum fiduciam et magnanimitatem obstupescentes, quia sic pauci eos contemnerent, a migratione cessarent. » Tres istos scilicet, qui aquam de Bethlehem afferebant, illos tres voluit intelligi, qui supra nominati sunt, hoc est Jesbaam filium Achamoni, quem ille nuncupat Eusebium filium Achimae, et Eleazarum filium Achai, quem dicit esse filium Dodi, atque Semmaa filium Age, quem nuncupat Semegem filium Heli. Sed Hebraeus ille, cujus in plurimis locis istius libri sensum exposui, tres istos arbitratus est fuisse Abisai filium Sarviae, et Subbochai, Usathiten, et Jonathan filium Semma fratris David, qui supra commemorati sunt in praeliis Philistinorum, cujus sensui favere mihi videtur Scriptura, quae ita concludit narrationem de praedictis tribus viris aquam David afferentibus:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • (Vers. 8.) Haec nomina fortium David: sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno ( S2, 23, 8). Non Gesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus quasi tenerrimus ligni vermiculus ( S2, 23, 8). Per quem virtus simul bellica, et modesta viri designatur civilitas. Quia videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem, et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens, consumit, et cariosum reddit. Unde a terendo ligna, teredenis nomen habet: sic ille affabilis omnibus domi, et quietus, atque humilis videbatur, at in certamine publico robustum se, atque intolerabilem hostibus exhibebat. Absurdum non est, ut hi tres fortissimi, David, et Eleazar, et Samaa, intelligantur Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: ad quorum aequalitatem caeteri fortissimi non pervenerunt. (voir: S2, 23, 14) Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, et aquam quaereret: Quis mihi potum dabit, ait, de lacu, qui est in Bethleem? ( S2, 23, 15) Et ad portas erat iter cisternae: et David interfusus hostibus, et eum media hostilium cinxerant septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt aquam de lacu, qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam, sed rex noluit bibere, et profudit illam Domino: dixitque, non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum, qui abierunt, ex animis illorum bibam ( S2, 23, 17). Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David, non aquam quae est in Bethleem, sed oriundum in eadem Bethleem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi pluentem: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi: unde etiam non bibit aquam oblatam, sed Domino fudit significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentem, sed illud sacrificium, in quo esset remissio peccatorum, illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena deleret.