Liber Secundus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 18 : Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus,

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus. Ipse levavit hastam suam contra trecentos quos interfecit, nominatus in tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. ( S2, 23, 18 et S2, 23, 19) Sciendum est quod isti tres primi (ad quos Abisai, qui eratinter tres nobilioret princeps, non pervenisse dicitur) neque in hoc volumine, neque in Paralipomenonlibro qui fuerint leguntur: necnon etiam ferventi aestu, libros Antiquitatum Josephiperlustrantes, minime invenire potuimus, nisi forte illi intelliguntur (sicut Hebraeitradunt) quos superius jam nominavimus: aut illi, quos Josephus narrat aquam David decisterna Bethlehem attulisse, quos nominat Jesbaam filium Accamoni, quem alibiEusebius filium Achimei nuncupat, et Eleazarum filium Ochoi, quem dicit esse filiumDodim, atque Semma filium Age, quem appellat alibi filium Heli, de quibus sacraScriptura nil loquitur. Unde nonnulli non solum Hebraeorum, verum etiam Latinorum, tropice tres primos,tres virtutesDavid, intellige volunt, sapientiam videlicet, humilitatem, etfortitudinem, sicut in praecedentibus dicitur, sedens in cathedra sapientissimus, ( S2, 23, 8) ecce sapientiam. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, ( S2, 23, 8) ecce humilitatem. Qui octingentos interfecit impetu uno, ( S2, 23, 8) ecce fortitudinem. Ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit, ideoque ipse est princepsfortium suorum. Verum si quis aliam expositionem invenerit, promulgare studeat et nos libenter eiobsequium dabimus, qui profecto aliam invenire non potuimus: his enim expletis, quidspiritaliter significet, innuamus. Iste enim Abisai, qui levavit manum suam contra trecentos, figuram praetendisseSalvatoris sive sanctorum praedicatorum non dubium est: qui vexillo crucis atque hastapraedicationis,inimicos fidei, velut trecentos viros, convincunt atqueprosternunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Abisai quoque, frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus istis; ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit nominatus in tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat. ( S2, 23, 18 et S2, 23, 19) Hinc apparet quod Abisai princeps erat, et nominatus inter tres sequentes. Sed usque ad tres primos, qui supra nominati sunt, non pervenit, hoc est, Jesbaam, Eleazarum et Semma, quorum actus fortissimos supra narravit. Quod autem David oblatam sibi aquam bibere noluit, sed Domino eam libavit, exemplum praebuit militibus suis fortitudinis et constantiae. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, quo suo exemplo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis exspectare et introspicere mysterium, sitiebat David non aquam, quae est Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi fluens: hoc est, non aquarum sitiebat David elementum, sed sanguinem Christi. Unde non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum; illud sacrificium, in quo est remissio peccatorum; illum sitire fontem aeternum, qui non periculis quaeritur alienis, sed pericula aliena deleret. Cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscidere debeat etiam concessa, ut se reprehendat in minimis, quem meminit in maximis deliquisse. Lex recte Veteris Testamenti alienam uxorem concupiscere prohibet, a rege vero fortia juberi militibus vel desiderari aquam non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David concupiscentiae mucrone transfixus alienam conjugem et appetivit et abstulit: cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio voluit. Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam, quam desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est: Libavit eam Domino. ( S2, 23, 16) In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam, quia aquam concupisset, expavit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 22
    • Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus istis, nominatus in illis tribus: et inter tres nobilior eratque eorum princeps: sed usque ad tres non pervenerat ( S2, 23, 18 et S2, 23, 19), id est, ad tres virtutes David: sapientiam videlicet et humilitatem et fortitudinem: sicut in praecedentibus dicitur: