Liber Secundus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 17 : dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 175. 176. :

    Absit ut ipse sitim relevem de sanguine vestro,

    Rex ait, et fundens libat aquam Domino.

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 11
    • Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, etaquam quaereret: Quis mihi potum dabit, ait, de lacu [cisterna] quae est in Bethlehem? (voir: S2, 23, 15) et ad portas erat itercisternae, et David interfusus hostibus, et media hostilium cinxerat septacastrorum; praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauseruntaquam de lacu qui erat in Bethlehem, et obtulerunt regi bibendam, sed rexnoluit bibere, sed profudit illam Domino, dixitque: Non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum qui abierunt, exanimis bibam (voir: S2, 23, 17) . Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quoomnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare et introspicere mysterium, sitiebat David, nonaquam, quae est in Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex VirgineChristum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christifluens: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Unde etiam non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans se sitiresacrificium, non naturae fluentum, sed illud sacrificium in quo esset remissiopeccatorum: illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaerereturalienis, sed pericula atiena deleret. In hoc facto cogitandum summopere est quantum ad mores hominum pertinet utqui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere,quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, asemetipso abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quise meminit in maximis deliquisse. Lex certe veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, regi verofortia jubere militibus, vel aquam desiderare non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David concupiscentiae mucrone transfixus, alienamuxorem et concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, etmalum, quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos se daret, aquam bibere ex cisternaex desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium mediaserumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir Domini flagellis eruditur, semetipsum protinus cum periculo militumaquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut hicscriptum est: Libavit eam Domino ( S2, 23, 16). In sacrificio quippe Domini aqua effusa conversa est, quia culpamconcupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postea etiamquia aquam concupisset, expavit: qui enim se illicita perpetrasse meminerat,contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat. Ad hanc aquam hauriendam irruperunt tres fortes: Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fueritnimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsaquoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata; quam cum leo supervenienspericuli nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret,accurrebant homines videre quid esset; et dum cum aliis ad tale spectaculumadveniret Banaias, desilivit statim in cisternam, et aggressum mediis innivibus percussit et interfecit leonem. Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui fortitudinevirtutum boni operis et scientia divinae Trinitatis fulti, non tantummodoseipsos ab hostibus malignis defendunt, verum infirmos quoslibetprotegunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • (Vers. 8.) Haec nomina fortium David: sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno ( S2, 23, 8). Non Gesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus quasi tenerrimus ligni vermiculus ( S2, 23, 8). Per quem virtus simul bellica, et modesta viri designatur civilitas. Quia videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem, et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens, consumit, et cariosum reddit. Unde a terendo ligna, teredenis nomen habet: sic ille affabilis omnibus domi, et quietus, atque humilis videbatur, at in certamine publico robustum se, atque intolerabilem hostibus exhibebat. Absurdum non est, ut hi tres fortissimi, David, et Eleazar, et Samaa, intelligantur Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: ad quorum aequalitatem caeteri fortissimi non pervenerunt. (voir: S2, 23, 14) Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, et aquam quaereret: Quis mihi potum dabit, ait, de lacu, qui est in Bethleem? ( S2, 23, 15) Et ad portas erat iter cisternae: et David interfusus hostibus, et eum media hostilium cinxerant septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt aquam de lacu, qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam, sed rex noluit bibere, et profudit illam Domino: dixitque, non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum, qui abierunt, ex animis illorum bibam ( S2, 23, 17). Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David, non aquam quae est in Bethleem, sed oriundum in eadem Bethleem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi pluentem: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi: unde etiam non bibit aquam oblatam, sed Domino fudit significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentem, sed illud sacrificium, in quo esset remissio peccatorum, illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena deleret.