Liber Secundus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 20 : Et Banaias filius Ioiadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Et Banaias, filius Joiadae, viri fortissimi magnorum operum de Capseel, ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae diebus nivis. Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam. Itaque cum descendisset ad eum in virga, vir extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua. ( S2, 23, 20 et S2, 23, 21) Notandum quod in Hebraeo non habetur, (sicut in cujusdam volumine reperitur)magnorum operum, sed magister operum. Capseel enim interpretatur congregatio Dei: magister enim erat decongregatione et legione Dei, id est Cerethi et Pherethi, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse enim percussit duos leones Moab,quos nonnulli intelligi volunt, duos potentes ac fortissimos viros in regnoMoab. In quo etiam intellectu, vir quidam doctus in Scripturis, et solers in amoresapientiae, qui me in sacris litteris erudire consuevit, consentire videtur. Quos Paralipomenon, duos Ariel Moab nominat. Unde et Ariel vel viri potentes Moab vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretatur leo Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset abillis, superatos interfecit. Quando enim David eosdem Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculosduos ad mortificandum, et unum ad vivificandum, isti potentes Moabitastuebantur. Quod dicitur de Banaia: et ipse descendit et percussit in media cisterna diebus nivis leonem ( S2, 23, 20), quomodosit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fueritnimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimionivium aggere, fuerit coaequata. In quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque conclususgrandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret Banaias, desiliit statim incisternam: et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit leonem. Spiritaliter Banaias, qui interpretatur aedificator Dominus, personam inse expressit Salvatoris, de quo Propheta vaticinaverat, quia per eum aedificandaEcclesia esset, dicens: Aedificans Hierusalem Dominus. ( Ps, 146, 2) [mauvais référencement: Ps, 146] Et iterum: Dominus aedificabit Sion, ( Ps, 101, 17) [mauvais référencement: Ps, 101] quam Paulus construi videns aiebat: Dei aedificatio estis: ( 1Co, 3) Qui de coelis descendit in lacum saeculi istius: qui calentes aquas, hoc estmentes hominum, in malitia ferventes, nive et frigore infidelitatis, in aquapraedicationis suae, sive fluento baptismatis, refrigeravit: « et interfecit leonem, »hoc est diabolum, gladio verbi sui. « Ipse enim est auricularius David, » Dei scilicet Patris: cui vera divinitasomnem scientiam atque intelligentiam contulit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Et Banaias filius Joadae viri fortissimi magnorum operum de Capsahel. ( S2, 23, 20) Notandum autem quod, juxta Hebraeum praedictum, in Hebraeo non habetur magnorum operum, sed magister operum. Capsahel interpretatur congregatio Dei. Magister enim erat de congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit duos leones Moab ( S2, 23, 20). Quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat (voir: Ch1, 11) . Viri ergo fortissimi isti fuerunt in regno Moab: unde Ariel vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretantur praelia Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset ab illis, superatos interfecit. Quod autem dicitur de Banaia: Et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae in diebus nivis, ( S2, 23, 20) quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis, cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata. Quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum veniret Banaias, resiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus percussit, et interfecit leonem. Nix itaque nunc innocentiae nitor et gratiae, nunc hiemis et frigus charitatis intelligi potest. Quod autem legimus in Regnorum libris, Banaiam quemdam de fortibus Israel descendisse in cisternam, et percussisse leonem in tempore nivis, indifferenter puto in locis illis positam nivem. Quia et Christi gratia, quae in hoc mundo resplenduit, et frigus charitatis Dei, quo infrixerunt homines, nivis nomine potuit Scriptura sacra significari: Banaiam vero figuraliter intelligimus Salvatorem, qui, juxta vim nominis sui, ipse aedificator Dominus interpretatur, de quo Propheta vaticinaverat, quia per eum aedificanda Ecclesia esset, dicens: Aedificans Jerusalem Dominus. ( Ps, 146, 2) [mauvais référencement: Ps, 164] Itemque: Dominus aedificavit Sion. ( Ps, 101, 17) [mauvais référencement: Ps, 101] Quod verbum in factura Evae, quae Ecclesiae typum habuit, Scriptura propria significatione posuit, dicens: Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. ( Gn, 2) Et Paulus construi eam videns ait: Dei aedificatio estis. ( 1Co, 3) Nec praetereundum quod Hebraeus ille leonem hunc, quem Banaias interfecit, Joab intelligi oportere putat, qui in medio cisternae, id est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est (voir: R3, 2) . Ergo altare cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae munditiam affert, ita etiam nihilominus haec cisterna, id est sanctuarium Domini, peccata expiabat. In diebus nivis ( S2, 23, 20), quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: « Lavabis me, » quod impletum est in medio cisternae, et super nivem dealbabor, ( Ps, 50, 9) [mauvais référencement: Ps, 50] quod impletum est in eo quod ait: diebus nivis ( S2, 23, 20). De eo autem, quod subsequenter narratur: Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, ( S2, 23, 21) virum istum Semei, filium Gera esse arbitratur, qui maledixit David. Sciendum quod idem Semei de Bavicim fuerit, id est, electis. Ideo Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii Deum blasphemantis, quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo, opera imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem, Dignum spectaculo ( S2, 23, 21): spectabatur etiam, ut, si regrederetur Jerusalem, interficeretur. Habentem in manu hastam ( S2, 23, 21), id est, legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Jerusalem, idcirco in eum a Banaia in virga, id est, in rectitudine justitiae descensum est, et hasta, quam jam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • David in cathedra sedens. ( S2, 23, 8) Ecce magisterium, merito quia sapientissimus. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) Vermiculus ligni in se tener et mollis, durum lignum perforat. Quando tangitur, nihil mollius illo; quando tangit, nihil durius. In eo igitur quod tenerrimus appellatur, notatur humilitas et mansuetudo; in eo quod vermiculus ligni dicitur, fortitudo signatur. David quando laedebatur, nihil mansuetius; quando laedere volebat, nihil ferocius. Tres principales virtutes: sapientia, humilitas, fortitudo. Has omnes nullus aliorum habere potuit, nisi ille solus, in quo directus est Spiritus Dei. Has sequuntur tres quasi imagines aliarum: disciplina, sapientiae; mansuetudo, humilitatis; constantia, fortitudinis. Has autem secundas tres novissimae sequentes perverse imitantur. Disciplinam, hypocrisis; mansuetudinem, pigritia; constantiam, pertinacia. David sedens in cathedra, qui octingentos interfecit impetu uno. ( S2, 23, 8) Ubi hoc factum sit, non legimus, nisi quantum hic commemoratur. In Hebraeo sic est: Octingentos una vice. Quod sic intelligi potest, quasi diceret David ligni vermiculo comparatur propter fortitudinem; qua omnia penetrat, et nihil ei resistere potest; in tantum ut super octingentos una vice irruere possit, et vincere. Post hunc Eleazar, ( S2, 23, 9) secundus scilicet in fortitudine post David. Inter tres fortes, qui erant cum David quando Philisthini exprobraverunt ( S2, 23, 9) Israel, scilicet timiditatem, et quod eis resistere non poterant: et congregati sunt ( S2, 23, 9) ipsi Philisthaei illuc ( S2, 23, 9) (ubi erat David) in praelium. ( S2, 23, 9) Hoc Judaei dicunt ibidem factum ubi Goliath agminibus Israel exprobravit. Aliud non legimus nisi quantum hic dicitur: Et post hunc Semmaa filius Aggae de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione. ( S2, 23, 11) Hoc cohaerere non videtur; sed sic legendum est: Post hunc, Semmaa. Et ipse similiter Philisthaeos percussit, et ubi subjungit: quia congregati sunt Philisthiim in statione; id est in loco ubi castris positis stabant et morabantur. Cumque fugisset populus Israel a facie Philisthiim, stetit ille in medio agri; ( S2, 23, 11 et S2, 23, 12) id est in campo unde populus fugerat: et tutatus est, ( S2, 23, 12) id est defendit eum; scilicet campum ut cum obtineret fugatis vel prostratis hostibus. Nec non, et ante; ( S2, 23, 13) in alio scilicet praelio, quod ante hoc factum fuerat. Descenderant tres fortes, qui erant principes inter triginta ( S2, 23, 13) [non adnumerato Uria] id est aliis triginta excellentiores. Et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. ( speluncam) Horum omnium, quae dicuntur aliam notitiam habere non possumus, nisi quantum conjicimus ex his quae in hoc loco commemorantur. Ipse percussit duos leones Moab. ( S2, 23, 20) In Hebraeo evidentius legitur duos principes Moab. Et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20) Magna audacia ad tam ferocem aggrediendum solum descendere. Verumtamen usque ad tres, ( S2, 23, 23) scilicet primum nominatos, non pervenerat, ( S2, 23, 23) ut illis aequalis esset. Fecitque eum David sibi auricularium, ( S2, 23, 23) id est consiliarium, a secreto, ( S2, 23, 23) vel pro una dictione accipiendum est, vel a secreto, id est de secreto, quasi diceret de secretis, vel in secretis fecit eum consiliarium sibi.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 10
    • Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna ( S2, 23, 20). Quod dicitur de Banaia: Et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis ( Antiq, 7, 12), quomodo sit factum, Josephus narrat apertius, quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis, cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata. Quam cum leo superveniens, periculi nescius, incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum advenisset et Banaias, desilivit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit leonem.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 22
    • Et Banaias filius Joiade, filii viri fortissimi magnorum operum de Cabseel ( S2, 23, 20). Notandum quod in Hebraeo non habetur, magnorum operum ( S2, 23, 20), sed, magister operum. Cabseel enim interpretatur, congregatio Dei. Magister enim erat de congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui interpretantur, occidentes et vivificantes. Ipse percussit duos leones Moab, id est, duos fortissimos viros Moab. Quando enim David eosdem Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculos, duos ad mortificandum, et unum ad vivificandum: isti potentes, Moabitas tuebantur. Et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna, in diebus nivis ( S2, 23, 20). Leo iste, Joab fuit. In media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornu altaris tenebat. Cisterna ideo dicitur, quia sicut aqua cisternae munditiam affert: ita etiam nihilominus haec cisterna, id est, sanctuarium Domini, peccata expiabat. In diebus nivis ( S2, 23, 20): Quia per mortem expiavit peccatum: juxta illud Psalmistae: Lavabis me ( Ps, 50, 9): quod impletum est in media cisterna, et super nivem dealbabor ( Ps, 50, 9): quod impletum est in eo quod ait, in diebus nivis ( S2, 23, 20).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 2, Caput 3
    • Ad hanc aquam hauriendam irruperunt castra Philistinorum ( S2, 23, 16) tres fortes, Abisai frater Joab, et Banaias filius Joiadae. (voir: S2, 23, 20) Iste Banaias percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis. Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quod videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hyemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata, quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidem conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre, quod esset, et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret et Banaias, desiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus interfecit leonem.