Liber Quartus Regum

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 10 : Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 22
    • Quid significet illud, quod dicitur, in secunda ( R4, 22, 14), in libro Paralipomenon declaratur, ubi scriptum est de praefato rege Ezechia: Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres, desuper et forinsecus alterum murum ( Ch2, 32). Meminit hujus loci et Sophonias, dicens: Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda ( So, 1). Pro quo vetus editio quasi proprium nomen loco transtulit in Maseva. Maseva quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissa habitasse in secunda ( R4, 22, 14), in secundi muri parte intellige. Quod dicitur de Josia rege: Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch ( R4, 23, 10), frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremia propheta. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon juxta murum Jerusalem contra Orientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tapheth autem, sive Topheth (utrumque enim scribitur) erat locus in eadem convalle juxta piscinam Fullonis; cujus meminit Scriptura; et juxta agrum Haceldama, qui usque hodie monstratur ad Australem plagam montis Sion. Solebant autem in Tapheth (quia locus erat amoenissimus, unde hodie quoque hortorum praebet delicias) posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque igne suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios in igne ( Ch2, 28). Benennon siquidem filium Ennon significat. Vallis autem Ennon dicitur Hebraice Gehennon. Cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna cognominatur, quia nimirum sicut in convalle Ennon qui idolis servierunt, in ea (prophetis attestantibus) perierunt, ita peccatores, qui peccaverunt, aeterna damnatione puniuntur. Denique Jeremias cum referret praecepisse sibi Dominum, ac dixisse: Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae fictilis ( Jr, 19); paulo post dicit: Et non vocabitur locus iste amplius Topheth, et vallis filii Ennon, sed vallis occisionis. Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio ( Jr, 19). Isaias quoque manifestissime Topheth infernum appellat. Qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum ( Es, 20); statim, quomodo et ibi esset periturus, subdidit, dicens: « Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda et dilatata. » Pulchre ait « et dilatata, » quia Topheth dicitur latitudo. « Nutrimenta, inquit, ejus ignis et ligna multa; status Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. »

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 27
    • Contaminavit quoque Tophet ( R4, 23, 10), etc. Quod dicitur de Josia rege: Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum, aut filium per ignem Moloch ( R4, 23, 10); frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum, et Jeremiae prophetae. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon, juxta murum Jerusalem, contra orientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tophet autem, sive Taphet (utrumque enim scribitur), erat locus in eadem convalle, juxta piscinam fullonis, cujus meminit Scriptura, et juxta agrum Acheldema, qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Tophet, qui locus erat amoenissimus, unde hodie usque hortorum praebet delicias, posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque igni suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos in igne ( Ch2, 28, 3). Benennon siquidem filium Ennon significat. Vallis autem Ennon dicitur Hebraice Gehennon, cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna cognominatur, quia nimirum sicut in convalle Ennon, qui idolis servierunt in ea, prophetis attestantibus, perierunt, ita peccatores ex his quae peccaverunt aeterna damnatione punientur. Denique Jeremias cum refert praecepisse sibi Dominum, et dixisse: Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae Fictilis ( Jr, 19, 2); paulo post dicit: Et non vocabitur locus iste amplius Tophet, et vallis filii Ennon, sed vallis Occisionis; et dissipabo consilium Judae et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio ( Jr, 19, 6 et Jr, 19, 7). Isaias quoque manifestissime Tophet infernum appellat; qui cum perpetuum diabolo interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum ( Es, 30, 31 et Es, 30, 32), statim quomodo et ubi esset periturus, subdidit dicens: Praeparata est enim ab heri Tophet a rege praeparata, profunda, et dilatata ( Es, 30, 33). Pulchre ait Et dilatata ( Es, 30, 33), quia Tophet dicitur latitudo. Nutrimenta, inquit, ejus ignis, et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris, succendens eam. Contaminavit autem Josias Tophet, vel ossa mortuorum ibi, sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 31
    • Post aliquanta dicitur quod miserit Josias nuntios ad Oldam prophetissam uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in secunda, propter librum legis divinae qui inventus fuerat. Quid sit hoc quod dicit quod habitaverit in secunda, in superiori parte libri hujus scribitur de rege Ezechia: Aedificavit quoque omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres, et forinsecus alterum murum ( Ch2, 32, 5) [mauvais référencement: Ch2, 12] . Meminit hujus loci et Sophonias dicens: Vox clamoris ad portam piscium et ululatus a secunda ( So, 1, 10); pro qua vetus editio quasi propitium nomen loci transtulit in Masana. Masana quippe interpretatur Secunda. Quod ergo dicitur haec prophetissa habitasse in secunda, in secundi muriparte intelligere debemus. Regi autem Juda qui misit vos, ut consuleretis Dominum sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis hujus, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, dicit Dominus, idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris in sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae adducturus sum super locum istum ( R4, 22, 18, R4, 22, 19 et R4, 22, 20). Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat, etfit omnium malorum futurorum de praeparata morte securus, quod ita requieturusesset in pace, ut illa omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecumque aguntur auteveniunt in ista vita hominum. Quo modo ergo vident tumulos suos aut corpora sua, utrum abjecta jaceant ansepulta? Quo modo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi mala patiantursi talia merita contraxerunt; vel in pace requiescant, sicut huic Josiaepromissum est, ubi mala ulla nec patiendo sustineant: liberati ab omnibusmalis, quae patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant. Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de vivis, quo modo ille dives quiapud inferos torquebatur rogabat Abraham patrem ut mittat Lazarum ad quinquefratres suos nondum mortuos, et agat cum eis, ne veniant et ipsi in eumdemtormentorum locum. Sed numquid quia hoc ille dives dixit, ideo quid fratres agerent vel quidpaterentur illo tempore scivit. Ita illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret,quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus: namsi nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis Deo supplicaremus. Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysem et prophetas hic eos habererespondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit quo modo, quid ageretur, Abraham pater ipse sciebat, ubisciebat esse Moysem et prophetas, id est, libros eorum quibus homines obediendotormenta infernalia vitarent. Denique noverat divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in laboribusvixisse; nam et hoc illi ait: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala ( Lc, 16, 25). Sciebat ergo haec quae utique apud vivos gesta fuerant; verum non cum agerentur in vivis, sed cum eis mortuis potuit, Lazaro indicante, cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nescivit nos ( Es, 63, 16). Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agetur, sed dum agitur; postea vero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia,sed quae sinuntur indicare, et illa tantum meminisse quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus quae aguntur hic praesto sunt, audirealiquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere judicat, cui cunctasubjecta sunt: nisi enim essent angeli, qui possent interesse et vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit autem mori inopem illum et afferri ab angelis in sinum Abrahae. Nunc ergo hic, nunc hi illic esse potuerunt, qui hinc illum, quem Deusvoluit, abstulerunt. Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic agantur, quae necessariumsit eos nosse, non solum praesentia vel praeterita, verum etiam futura, spirituDei revelante, cognoscere; sicut non omnes homines, sed prophetae dum hicviverent cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda Deiprovidentia judicabat. Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut econtrario Paulus ex vivis inparadisum raptus est, divina Scriptura testatur: nam Samuel propheta defunctusvivo regi Sauli etiam futurum praedixit; quamvis nonnulli non ipsum fuisse, quipotuisset magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibuscongruentem, illius existiment similitudinem figurasse. Haec per excessum idcirco protulimus, ut noverint homines aeternam veritatemquaerere, qui volunt salvari, a quo creati sumus, in quo vivimus, per quemmovemur et sumus; animas autem sanctas, sanctas eas credamus esse, et nonhumanis miseriis interesse, sicut dicit Isaias ad Deum qui erat filius Abrahae: Tu, Domine, pater noster es; Abraham nescivit nos, et Israel non cognovit nos ( Es, 63, 16). Posthaec sequitur historia de gestis Josiae, ita dicens: Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch ( R4, 23, 10). Frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum etJeremiae prophetae. Est autem vallis Ennom sive filii Ennom juxta murum Hierusalem contraorientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tophet autem erat locus in eadem convalle juxta piscinam fullonis, cujusmeminit Scriptura, juxta agrum Acheldemach qui usque hodie monstratur adaustralem plagam montis Sion. Solebant autem in Tophet, quia locus erat amoenissimus, unde hodiequehortorum praebet delicias, ara posita sacrificare daemonibus, nefandoque rogosuos consecrare liberos sive holocaustum offerre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennenom, et lustravit filios suos in igne Bennenom ( Ch2, 28, 3): siquidem filium Eunom significat. Vallis autem Ennom Hebraice dicitur Gehennom, cujus nomine in novo Testamentopoena inferorum gehenna cognominatur: quia nimirum sicut in convalle Ennom quiidolis servierunt, in ea prophetis attestantibus perierunt, ita peccatores exhis quae peccaverunt, aeterna damnatione puniuntur. Denique Jeremias cum referret sibi praecepisse Dominum, ac dixisse ad vallemfilii Ennom quae est juxta introitum portae fictilis, paulo post dicit: Et non vocabitur locus iste amplius Tophet et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis; et dissipabo consilium Juda et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio ( Jr, 19, 6 et Jr, 19, 7). Isaias quoque manifestissime Tophet infernum appellat, qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum ( Es, 30, 31 et Es, 30, 32); statim quomodo et ubi esset periturus subdidit dicens: Praeparata enim ab heri Tophet a rege, praeparata, profunda et dilatata ( Es, 30, 33): pulchre ait dilatata, quia Tophet dicitur Latitudo. Nutrimenti , inquit, ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam ( Es, 30, 33). Contaminavit autem Josias Tophet, vel ossa mortuorum ibi, sicut insequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia quaelibet immundadispergens, quatenus abominationi potius quam delectation aptus omnibus, quiaspicerent, locus appareret. Quod sequitur de eodem rege Josia: Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini ( R4, 23, 11); et paulo post: Currus autem solis combussit igni ( R4, 23, 11), ostendit omnium gentium idololatrarumsuperstitioni Judaeos eo tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationemsolis, quem more gentilium Deum esse credebant, simulacro ejus quod fecerantcurrus equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini: sic enim solentgentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum imberbem in curruponentes, equos eidem quasi curru coelum petentes subjugent. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol velut quotidie novo ortu natusnullum per saecula senium incidit. Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae prophetae,quia curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, Joannes Constantinopolitanus episcopus aestimat: quia enim Graece helios dicitur sol, sicut etiam Sedulius cum de Eliae ascensu caneret, ostendit dicens: Quam bene fulminei praelucens semita coeli,Convenit Eliae, meritoque et nomine fulgens!Hac ope dignus erat: nam si sermonis hujus una per accentum mutareturlittera, sol est; audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas litteras haberefama prodebat, praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis adcoelestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in parietevidentes, crediderunt vicinia decepti nominis, solis hic transitum per coelosesse designatum; et miraculum divinitus factum, commutarunt in argumentumerroris humana stultitia commendatum; quos imitati ipsi Judaei satagerunt ne inaliquo gentilium stultissimis minus parerent stulti. Quod paulo post de eodem rege dicitur: Excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dextram partem montis offensionis, quae aedificaverat rex Salomon Astaroth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab, et Melcho abominationi filiorum Ammon, polluit rex et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum ( R4, 23, 13 et R4, 23, 14). Luce est clarius quod excelsa nominare solet Scriptura loca in collibusposita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel etiam Domino,locorum amoenitate allecti, contra interdictum relicto altari, quod erat intemplo, hostias offerebant. Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere, dicitur: Verumtamen excelsa non abstulit ( R4, 12, 3 et R4, 15, 35). Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis estScripturarum offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus,vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus: sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: Quod aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et montem abominationi filiorum Ammon ( R4, 23, 13). Ubi quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur! quiavidelicet Salomon de admisso idololatriae scelere numquam perfectepoenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idolaquae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in scandalumstultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronee fecerat, quasisapienter ac recte facta reliquisset. Meminit supra et hujus loci Scriptura dicens: Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon ( R3, 11, 7). Nec videri debet contrarium quod ibi mons in quo facta sunt haec idola contraHierusalem, hic in Hierusalem esse positus asseritur; nimirum in tanta eraturbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ad ipsam quoque sordibus, quaein eo congerebantur, attingere videretur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 4, Caput 2
    • Post haec sequitur historia de gestis Josiae, ita dicens: Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum, aut filiam per ignem Moloch ( R4, 23, 10).