V. 30 :
Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Ierusalem, et
sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae: et
unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 587. 588. 589. 590. : Sed puero quodam iaciente, sagitta cucurrit, Plagaque Iosiae facta repente fuit Ierusalem vehitur Iosias, et sepelitur, Atque Ioad patrio
fungitur imperio.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 20
Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae, et unxerunt eum; et
constituerunt eum regem pro patre suo.
(
R4, 23, 30) Joachaz qui interpretatur retentus, signat malos doctores, quospopulus
terrae, carnales videlicet, terrenae cupiditati dediti, secundum
moressuosconsentientes vitiis suis personas eligunt. Quos Pharao in Rebla
vinxit et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinemadulatorum enervans decipit
corda praelatorum; Rebla enim multitudointerpretatur, sicque in spiritualis
Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosammergit abyssum. Porro Pharao
quoque Necho Joacim regem constituens, imposuit mulctam terrae centumtalentis argenti,
et talento auri. Cum malignus spiritus pensum servitus sui in populo
praedictorum expetit, ut tamsensu quam eloquio ejus per omnia parati sint
obsequio. Unde Joacim juxta praeceptum Pharaonis, unumquemque secundum
vires suas exegit, utdaret tam argentum quam aurum, quatenus hoc redderet Pharaoni,
quia diabolus per sibideditosviros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati
censum solvere, sicquein nequiter praelatis. quotidie praeparat perditionem
subjectis.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 23
Tulit populus terrae Joachaz, filium Josiae, et constituerunt
eum regem pro patre suo
(
R4, 23, 30). Joachaz, qui interpretatur retentus, significat malos
doctores, quos populus terrae carnales, videlicet terrenae cupiditati
dediti, secundum mores suos consentientes vitiis suis, personas eligunt:
quos Pharao in Rebla vinxit et in Aegyptum duxit, cum diabolus per
multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum.
Rebla enim multitudo interpretatur.
Sicque spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum
tenebrosum mergit in abyssum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)