V. 23 :
sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est Phase istud Domino in Ierusalem.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 20
Reversusque est Josias Hierusalem,
et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum
quod scriptum est in libro foederis hujus,
(
R4, 23, 21) etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon
pythonibus et ariolis,et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo
decimo anno regni suiDomino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos
ut
purgemus primumterram cordis nostri ab omnibus vitiis, et mundemus actus nostros ab
omni inquinamentopeccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimusDeo viventi,
sicque gratumDomino celebremus Pascha, non utique
in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et
veritatis.
(
1Co, 5) Secundum autem allegoriam, Josias iste typum tenet Domini Salvatoris, qui
saluset fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio,
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] et alibi:
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
(
Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1] Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Hierusalem ab omnibus immunditiis
etabominationibus, qui per Prophetam dixit:
Zelus domus tuae comedit me;
(
Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68] de quo et Joannes ait:
Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam;
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] de quo et Malachias dicit:
Ecce venit, dicit Dominus exercituum: Et quis poterit diem cogitare
adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans,
et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit
filios Levi.
Et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes
sacrificia in justitia.
Et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut
anni antiqui.
Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris,
et perjuris, et qui calumniabantur mercedem mercenarii et humiliabant viduas et
pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus
exercituum.
(
Ma, 3) Celebrat ergo Josias noster verum Pascha inoctavo decimo anno regni sui,
quandoin octava aetate generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum
perfectionebonorum operum, perducit ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum,
ejectis priusomnibus scandalis de regno ejus: de quo praedictus Propheta ait:
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi,
et omnes facientes impietatem stipula.
Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non
derelinquet eis radicem et germen.
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis
ejus.
Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios cum
fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
(
Ma, 4) Et recte dictum est quod
non factum (fuerit) Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt
Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno
regis Josiae in Hierusalem:
(
R4, 23, 22 et
R4, 23, 23) quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte
advitam, de corruptione ad gloriam. Sicque in conspectu Conditoris sui in
coelesti Hierusalem in aeternum gaudebunt,quia videbitur Deus deorum in Sion:
Et civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea.
Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus, et ambulabunt
gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illa,
et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic, et afferent
gloriam et honorem gentium in illam.
Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et
mendacium,nisi qui scripti sunt in libro vitae Agn.
(
Ap, 21) Et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem.
Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitatem
circumstantiae.
(
Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 10]
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)