V. 1 :
Eliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium, dicens: Surge,
vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem,
et veniet super terram septem annis.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium dicens:
Surge, vade (
R4, 8, 1), etc. Mulier Sunamitis, quae ob inopiam famis, consultu Elisei de Judaea ad
terram Philistiim transivit, primitivam Ecclesiam, quae per Apostolos ex circumcisione
in
Christo credidit, praesignavit. Quae Ecclesia ob infidelitatem Judaeorum atque inopiam
verbi
Dei, quae illos obtinuit, revelante sibi divino Spiritu, ad populum gentium transmigravit:
haec enim in fine mundi, postquam plenitudo gentium introierit, ad priorem populum
revertens,
praedicante Elia, electos ex eadem plebe quasi pristinam patronorum suorum possessionem
in
proprio jure recipiet, et tunc omnis Israel salvus fiet.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis